Pax ecce, dilectissimi fratres, ecclesiae reddita est et quod difficile nuper incredulis ac perfidis inpossibile uidebatur, ope adque ultione diuina securitas nostra reparata est. in laetitiam mentes redeunt et tempestate pressurae ac nube discussa tranquillitas ac serenitas refulserunt. dandae laudes Deo et beneficia eius ac munera cum gratiarum actione celebranda, quamuis agere gratias nostra uox nec in persecutione cessauerit: neque enim tantum licere inimico potest, ut non qui Deum corde toto et anima et uirtute diligimus benedictiones eius et laudes semper et ubique cum gloria praedicemus. exoptatus uotis omnibus dies uenit et post longae noctis horribilem taetramque caliginem Domini luce radiatus mundus eluxit.