<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa007.opp-lat1"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Pax ecce, dilectissimi fratres, ecclesiae reddita est et quod  <lb/>
            difficile nuper incredulis ac perfidis inpossibile uidebatur, ope <lb/>
            adque ultione diuina securitas nostra reparata est. in laetitiam <lb/>
            mentes redeunt et tempestate pressurae ac nube discussa tranquillitas <lb n="5"/>
            ac serenitas refulserunt. dandae laudes Deo et beneficia <lb/>
            eius ac munera cum gratiarum actione celebranda, quamuis agere <lb/>
            gratias nostra uox nec in persecutione cessauerit: neque enim <lb/>
            tantum licere inimico potest, ut non qui Deum corde toto et <lb/>
             anima et uirtute diligimus benedictiones eius et laudes semper <lb n="10"/>
            et ubique cum gloria praedicemus. exoptatus uotis omnibus dies <lb/>
            uenit et post longae noctis horribilem taetramque caliginem Domini <lb/>
            luce radiatus mundus eluxit. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>Confessores praeconio boni nominis claros et uirtutis ac fidei  <lb/>
             laudibus gloriosos laetis conspectibus intuemur, sanctis osculis <lb n="15"/>
            adhaerentes desideratos diuina et inexplebili cupiditate conplectimur. <lb/>
            adest militum Christi cors candida, qui persecutionis <lb/>
            urgentis ferociam turbulentam stabili congressione fregerunt, parati <lb/>
            ad patientiam carceris, armati ad tolerantiam mortis. repugnastis <lb/>
             fortiter saeculo, spectaculum gloriosum praebuistis Deo, <lb n="20"/>
            secuturis fratribus fuistis exemplo. religiosa uox Christum locuta

<note type="footnote"> IWCIPIT DE LAPSIS FELICITER <hi rend="italic">S,</hi> INCIPIT DE LABSIS <hi rend="italic">WR</hi> 3 ac <hi rend="italic">W <lb/>
            m. 2 post ras</hi>. ope] <hi rend="italic">opera R 4 laetitia SR</hi> 5 mentis S* nube] <lb/>
            nube et caligine <hi rend="italic">v</hi> 8 persequutione <hi rend="italic">R (ut solet</hi> quu <hi rend="italic">pro</hi> cu) 9 inimico <lb/>
            licere <hi rend="italic">WRv deum SWV,</hi> dominum <hi rend="italic">Rv</hi> toto <hi rend="italic">corde Rv</hi> 10 et <hi rend="italic">(ante</hi> uirtute) <lb/>
            <hi rend="italic">add. m. 2 in W</hi> 11 omnibus <hi rend="italic">SR,</hi> omnium <hi rend="italic">Wv</hi> diebus <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            12 taetranq. <hi rend="italic">S</hi> 14 uirtutibus <hi rend="italic">W</hi> 15 osculis] oculis <hi rend="italic">R</hi> 16 diuina <lb/>
            et S, diu <hi rend="italic">WRv</hi> 17 coors <hi rend="italic">WI,</hi> cohors <hi rend="italic">W\'Rv</hi> 18 urguentia <hi rend="italic">R ut solet</hi> <lb/>
            20 dno <hi rend="italic">W</hi> </note> <lb/>


<pb n="238"/>
            est, in quem se semel credidisse confessa est: inlustres manus <lb/>
            quae non nisi diuinis operibus adsueuerant sacrificiis sacrilegis <lb/>
            restiterunt: sanctificata ora caelestibus cibis post corpus et sanguinem <lb/>
            Domini profana contagia et idolorum reliquias respuerunt: <lb/>
            ab inpio sceleratoque uelamine quo illic uelabantur sacrificantium<lb n="5"/>
            capita captiua caput uestrum liberum mansit: frons <lb/>
            cum signo Dei pura diaboli coronam ferre non potuit, coronae se <lb/>
            Domini reseruauit. quam uos laeto sinu excipit mater ecclesia de <lb/>
            proelio reuertentes! quam beata, quam gaudens portas suas <lb/>
            aperit, ut adunatis agminibus intretis de hoste prostrato tropaea<lb n="10"/>
            referentes! cum triumphantibus uiris et feminae ueniunt quae <lb/>
            cum saeculo sexum quoque uicerunt. ueniunt et geminata militiae <lb/>
            suae gloria uirgines et pueri annos suos uirtutibus transeuntes. <lb/>
            nec non et cetera stantium multitudo uestram gloriam <lb/>
            sequitur, proximis et paene coniunctis laudis insignibus uestigia <lb n="15"/>
            uestra comitatur. eadem et in illis sinceritas cordis, eadem fidei <lb/>
            tenacis integritas. inconcussis praeceptorum caelestium radicibus <lb/>
            nixos et euangelicis traditionibus roboratos non praescripta exsilia, <lb/>
            non destinata tormenta, non rei familiaris et corporis supplicia <lb/>
            terruerunt. explorandae fidei praefiniebantur dies: sed qui <lb n="20"/>
            saeculo renuntiasse se meminit nullum saeculi diem nouit, nec <lb/>
            tempora terrena iam conputat qui aeternitatem de Deo sperat. 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p> Nemo, fratres, nemo hanc gloriam mutilet, nemo incorruptam <lb/>
            stantium firmitatem maligna obtrectatione debilitet. cum dies <lb/>
            negantibus praestitutus excessit, quisque professus intra diem non <lb n="25"/>
            est Christianum se esse confessus est. primus est uictoriae titulus <lb/>
            gentilium manibus adprehensum Dominum confiteri: secundus ad

<note type="footnote"> 1 in quem se <hi rend="italic">ex</hi> in qua <hi rend="italic">Sm. 2</hi> 5 sceleratioque <hi rend="italic">M</hi> 8 laetos <hi rend="italic">SR,</hi> <lb/>
            laete v in einum suum <hi rend="italic">R</hi> excepit <hi rend="italic">81</hi> 10 aperit <hi rend="italic">Wa.l.m.2,</hi> aperiut <lb/>
            <hi rend="italic">R</hi> agminis <hi rend="italic">R</hi> tropea <hi rend="italic">SW</hi> 11 triumfantib. <hi rend="italic">SW</hi> quaecumq. <hi rend="italic">S<lb/>
             (sed</hi> q. <hi rend="italic">exp. m. 2)</hi> 12 saeculo dimicantes <hi rend="italic">v</hi> geminatae <hi rend="italic">R</hi> 13 cum <lb/>
            gloria <hi rend="italic">R</hi> continentiae uirtutibua <hi rend="italic">W</hi> 14 circumstantium S; <hi rend="italic">cf. p. 239<lb/>
             1. 10</hi> 15 proiumis V laudis <hi rend="italic">W, sed in marg. corr.:</hi> laudibus <lb/>
            16 eademmetim illis <hi rend="italic">81</hi> eadem <hi rend="italic">ex</hi> earundem <hi rend="italic">S. m.2</hi> 18 <hi rend="italic">roboratusBI</hi> <lb/>
            19 testinata <hi rend="italic">W</hi> familiaris] damna <hi rend="italic">add. ex aliquot codd. Erasmus,</hi> ablatio <lb/>
            <hi rend="italic">Krabinger</hi> et] non v 20 inezplorandae <hi rend="italic">R</hi> 21 se om. <hi rend="italic">W</hi> <lb/>
            22 qui <hi rend="italic">ex</hi> quia <hi rend="italic">Sm. 2</hi> 23 fratres dilectissimi <hi rend="italic">v</hi> 24 istam stantium <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            25 quisquis <hi rend="italic">Rv</hi> 27 deum <hi rend="italic">W</hi> confiteris <hi rend="italic">R</hi> </note> <lb/>


<pb n="239"/>
            gloriam gradus est cauta secessione subtractum iam Deo reseruari. <lb/>
            illa publica, haec priuata confessio est: ille iudicem saeculi <lb/>
            uincit, hic contentus Deo suo iudice conscientiam puram cordis <lb/>
            integritate custodit: illic fortitudo promptior, hic sollicitudo securior. <lb/>
            ille adpropinquante hora sua iam maturus inuentus est, <lb n="5"/>
            hic fortasse dilatus est qui patrimonio derelicto idcirco secesserit, <lb/>
            quia non erat negaturus: confiteretur utique, si fuisset et ipse <lb/>
            detentus. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>Has martyrum caelestes coronas, has confessorum glorias spiritales,  <lb/>
             has stantium fratrum maximas eximiasque uirtutes maestitia <lb n="10"/>
            una contristat, quod auulsam nostrorum uiscerum partem <lb/>
            uiolentus inimicus populationis suae strage deiecit. &lt;quid hoc loco <lb/>
            faciam, dilectissimi fratres, fluctuans uario mentis aestu quid <lb/>
            aut quomodo dicam? lacrimis magis quam uerbis opus est ad exprimendum <lb/>
            dolorem, quo corporis nostri plaga deflenda est, quo <lb n="15"/>
            populi aliquando numerosi multiplex lamentanda iactura est. <lb/>
            quis enim sic durus ac ferreus, quis sic fraternae caritatis oblitus <lb/>
            qui inter suorum multiformes ruinas et lugubres ac multo squalore <lb/>
            deformes reliquias constitutus siccos oculos tenere praeualeat <lb/>
             nec erumpente statim fletu prius gemitus suos lacrimis quam <lb n="20"/>
            uoce depromat? doleo, fratres, doleo uobiscum nec mihi ad <lb/>
            leniendos dolores meos integritas propria et sanitas priuata blanditur, <lb/>
            quando plus pastor in gregis sui uulnere uulneretur. cum <lb/>
            singulis pectus meum copulo, maeroris et funeris pondera luctuosa <lb/>
             participo. cum plangentibus plango, cum deflentibus defleo, <lb n="25"/>
            cum iacentibus iacere me credo. iaculis illis grassantis inimici <lb/>
            mea simul membra percussa sunt, saeuientes gladii per mea <lb/>
            uiscera transierunt. inmunis et liber a persecutionis incursu

<note type="footnote"> 1 snbtractum se <hi rend="italic">ex</hi> subtractus <hi rend="italic">Sm. 2</hi> iam <hi rend="italic">om. WB</hi> dno <hi rend="italic">WB</hi> <lb/>
            reseruare <hi rend="italic">S*,</hi> se seruari Wl 2 puplica <hi rend="italic">W</hi> haec] ac B 3 uincet <hi rend="italic">W</hi> <lb/>
            puramieordis 81 5 ille <hi rend="italic">ex</hi> illic <hi rend="italic">S m. 2</hi> 6 secessit <hi rend="italic">WRv</hi> 10 circumstantium <lb/>
            8 11 uno Sl 12 deiecit <hi rend="italic">W sed in marg.:</hi> uel tetegit <lb/>
            13 uarios <hi rend="italic">B</hi> quid] qui <hi rend="italic">B</hi> 15 quo <hi rend="italic">ex</hi> qnS <hi rend="italic">Sm.2</hi> 16 aliquando <hi rend="italic">om. R</hi> <lb/>
            numero simul triplex <hi rend="italic">R</hi> 17 ac] aut <hi rend="italic">Rv</hi> oblitus est <hi rend="italic">W</hi> 19 reliquia <hi rend="italic">S\',</hi> <lb/>
            ac reliquuw <hi rend="italic">B</hi> 21 fratres dilectissimi <hi rend="italic">R</hi> 23 uulneris <hi rend="italic">R</hi> 24 maeroris <lb/>
            ex memroris 8 m. 2, merore <hi rend="italic">B</hi> 25 pagentib. Sl 27 mea simul <hi rend="italic">S* W,</hi> <lb/>
            mei simuljS1 (sed <hi rend="italic">simulB.l.),</hi> simul mea <hi rend="italic">B</hi> saeuientis <hi rend="italic">Sl</hi> 28 a <hi rend="italic">om. W</hi> </note> <lb/>


<pb n="240"/>
            fuisse non potest animus: in prostratis fratribus et me prostrauit <lb/>
            adfectus. 
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p> Habenda tamen est, fratres dilectissimi, ratio nentatas nec <lb/>
            sic mentem debet et sensum persecutionis infestae tenebrosa <lb/>
            caligo caecasse, ut nihil remanserit luminis et lucis, unde diuina<lb n="5"/>
            praecepta perspici possint. si cladis causa cognoscitur, et medella <lb/>
            uulneris inuenitur. Dominus probari familiam suam uoluit <lb/>
            et quia traditam nobis diuinitus disciplinam pax longa corruperat, <lb/>
            iacentem fidem et paene dixerim dormientem censura caelestis <lb/>
            erexit, cumque nos peccatis nostris amplius mereremur,<lb n="10"/>
            clementissimus Dominus sic cuncta moderatus est, ut hoc omne <lb/>
            quod gestum est exploratio potius quam persecutio uideretur. 
</p></div></div></body></text></TEI>