Pax ecce, dilectissimi fratres, ecclesiae reddita est et quod difficile nuper incredulis ac perfidis inpossibile uidebatur, ope adque ultione diuina securitas nostra reparata est. in laetitiam mentes redeunt et tempestate pressurae ac nube discussa tranquillitas ac serenitas refulserunt. dandae laudes Deo et beneficia eius ac munera cum gratiarum actione celebranda, quamuis agere gratias nostra uox nec in persecutione cessauerit: neque enim tantum licere inimico potest, ut non qui Deum corde toto et anima et uirtute diligimus benedictiones eius et laudes semper et ubique cum gloria praedicemus. exoptatus uotis omnibus dies uenit et post longae noctis horribilem taetramque caliginem Domini luce radiatus mundus eluxit. Confessores praeconio boni nominis claros et uirtutis ac fidei laudibus gloriosos laetis conspectibus intuemur, sanctis osculis adhaerentes desideratos diuina et inexplebili cupiditate conplectimur. adest militum Christi cors candida, qui persecutionis urgentis ferociam turbulentam stabili congressione fregerunt, parati ad patientiam carceris, armati ad tolerantiam mortis. repugnastis fortiter saeculo, spectaculum gloriosum praebuistis Deo, secuturis fratribus fuistis exemplo. religiosa uox Christum locuta IWCIPIT DE LAPSIS FELICITER S, INCIPIT DE LABSIS WR 3 ac W m. 2 post ras . ope] opera R 4 laetitia SR 5 mentis S* nube] nube et caligine v 8 persequutione R (ut solet quu pro cu) 9 inimico licere WRv deum SWV, dominum Rv toto corde Rv 10 et (ante uirtute) add. m. 2 in W 11 omnibus SR, omnium Wv diebus R 12 taetranq. S 14 uirtutibus W 15 osculis] oculis R 16 diuina et S, diu WRv 17 coors WI, cohors W\'Rv 18 urguentia R ut solet 20 dno W est, in quem se semel credidisse confessa est: inlustres manus quae non nisi diuinis operibus adsueuerant sacrificiis sacrilegis restiterunt: sanctificata ora caelestibus cibis post corpus et sanguinem Domini profana contagia et idolorum reliquias respuerunt: ab inpio sceleratoque uelamine quo illic uelabantur sacrificantium capita captiua caput uestrum liberum mansit: frons cum signo Dei pura diaboli coronam ferre non potuit, coronae se Domini reseruauit. quam uos laeto sinu excipit mater ecclesia de proelio reuertentes! quam beata, quam gaudens portas suas aperit, ut adunatis agminibus intretis de hoste prostrato tropaea referentes! cum triumphantibus uiris et feminae ueniunt quae cum saeculo sexum quoque uicerunt. ueniunt et geminata militiae suae gloria uirgines et pueri annos suos uirtutibus transeuntes. nec non et cetera stantium multitudo uestram gloriam sequitur, proximis et paene coniunctis laudis insignibus uestigia uestra comitatur. eadem et in illis sinceritas cordis, eadem fidei tenacis integritas. inconcussis praeceptorum caelestium radicibus nixos et euangelicis traditionibus roboratos non praescripta exsilia, non destinata tormenta, non rei familiaris et corporis supplicia terruerunt. explorandae fidei praefiniebantur dies: sed qui saeculo renuntiasse se meminit nullum saeculi diem nouit, nec tempora terrena iam conputat qui aeternitatem de Deo sperat. Nemo, fratres, nemo hanc gloriam mutilet, nemo incorruptam stantium firmitatem maligna obtrectatione debilitet. cum dies negantibus praestitutus excessit, quisque professus intra diem non est Christianum se esse confessus est. primus est uictoriae titulus gentilium manibus adprehensum Dominum confiteri: secundus ad 1 in quem se ex in qua Sm. 2 5 sceleratioque M 8 laetos SR, laete v in einum suum R excepit 81 10 aperit Wa.l.m.2, aperiut R agminis R tropea SW 11 triumfantib. SW quaecumq. S (sed q. exp. m. 2) 12 saeculo dimicantes v geminatae R 13 cum gloria R continentiae uirtutibua W 14 circumstantium S; cf. p. 239 1. 10 15 proiumis V laudis W, sed in marg. corr.: laudibus 16 eademmetim illis 81 eadem ex earundem S. m.2 18 roboratusBI 19 testinata W familiaris] damna add. ex aliquot codd. Erasmus, ablatio Krabinger et] non v 20 inezplorandae R 21 se om. W 22 qui ex quia Sm. 2 23 fratres dilectissimi v 24 istam stantium S 25 quisquis Rv 27 deum W confiteris R gloriam gradus est cauta secessione subtractum iam Deo reseruari. illa publica, haec priuata confessio est: ille iudicem saeculi uincit, hic contentus Deo suo iudice conscientiam puram cordis integritate custodit: illic fortitudo promptior, hic sollicitudo securior. ille adpropinquante hora sua iam maturus inuentus est, hic fortasse dilatus est qui patrimonio derelicto idcirco secesserit, quia non erat negaturus: confiteretur utique, si fuisset et ipse detentus. Has martyrum caelestes coronas, has confessorum glorias spiritales, has stantium fratrum maximas eximiasque uirtutes maestitia una contristat, quod auulsam nostrorum uiscerum partem uiolentus inimicus populationis suae strage deiecit.