<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa005.opp-lat1"><div n="pr" subtype="section" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Desiderasti, Fortunate carissime, ut quoniam pressurarum. <lb/>
            et persecutionum pondus incumbit et in fine adque in consummatione <lb/>
            mundi antichristi tempus infestum adpropinquare iam coepit, <lb/>
            ad praeparandas et corroborandas fratrum mentes de diuinis <lb n="5"/>
            scripturis hortamenta conponerem quibus milites Christi ad <lb/>
            spiritale et caeleste certamen animarem. obtemperandum fuit <lb/>
            desiderio tuo tam necessario, ut quantum sufficit mediocritas <lb/>
            nostra auxilio diuinae inspirationis instructa quasi arma ac munimenta <lb/>
            quaedam pugnaturis fratribus de praeceptis dominicis <lb n="10"/>
            promerentur. parum est enim quod Dei plebem classico nostrae <lb/>
            uocis erigimus, nisi credentium fidem et dicatam Deo deuotamque <lb/>
            uirtutem diuina lectione firmemus. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>Quid autem potius aut maiae curae nostrae ac sollicitudini congruit  <lb/>
            quam commissum nobis diuinitus populum et exercitum in <lb n="15"/>
            castris caelestibus constitutum aduersus diaboli tela et iacula <lb/>
            exhortationibus adsiduis praeparare? neque enim idoneus potest <lb/>
            esse miles ad bellum qui non exercitatus in campo prius fuerit, <lb/>
            aut qui agonisticam coronam quaerit adipisci in stadio coronabitur, <lb/>
            nisi usum et peritiam uirium ante meditetur. aduersarius <lb n="20"/>
            uetus est et hostis antiquus cum quo proelium gerimus. sex <lb/>
            milia annorum iam paene conplentur, ex quo hominem diabolus <lb/>
            inpugnat. omnia genera temptandi et artes adque insidias

<note type="footnote"> INCIPIT AD FORTVNATVM (DE EXHORTATIONE MARTYRVM <hi rend="italic">add. B,</hi> AMEFF <lb/>
            <hi rend="italic">add. R) WRMB,</hi> AD FORTYNATVM DE EXHORTATIONE MARTYRH <hi rend="italic">V</hi> 2 desiderasti <lb/>
            f. char. nobis ut quo R <hi rend="italic">8. I. m. ree. pressure B (persecutionum et</hi> <lb/>
            pressurarum <hi rend="italic">v)</hi> 3 consummationemJi 4 iam] nunc <hi rend="italic">v</hi> 6 componere <hi rend="italic">RB</hi> <lb/>
            7 coeleste et spiiitale <hi rend="italic">v</hi> animarum <hi rend="italic">R</hi> 9 instructa] inistincta <hi rend="italic">R</hi> monumentaitf <lb/>
            15 quam] utB, quam\'ut <hi rend="italic">v</hi> 17 praeparemus <hi rend="italic">Wv</hi> 18 prius in <lb/>
            campo <hi rend="italic">v</hi> 21 anticus <hi rend="italic">R</hi> proelium] bellum <hi rend="italic">B</hi> cottidie geriiuus <hi rend="italic">M*</hi> <lb/>
            22 poene W </note> <lb/>


<pb n="318"/>
            deiciendi usu ipso uetustatis edidicit. si inparatum inuenerit Christi <lb/>
            militem, si rudem, si non sollicito ac toto corde uigilantem, <lb/>
            circumuenit nescium, fallit incautum, decipit inperitum. si <lb/>
            uero quis dominica praecepta custodiens et fortiter Christo adhaerens <lb/>
            contra eum steterit, uincatur necesse est, quia Christus quem confitemur inuictus est. <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p> Ac ne in longum sermonem meum extenderem, frater carissime, <lb/>
            et audientem uel legentem stili latioris copia fatigarem, <lb/>
            conpendium feci, ut propositis titulis quos quis et nosse debeat <lb/>
            et tenere capitula dominica subnecterem et id quod proposueram<lb n="10"/>
            diuinae lectionis auctoritate solidarem, ut non tam tractatum <lb/>
            meum uidear tibi misisse quam materiam tractantibus praebuisse. <lb/>
            quae res in usum singulis proficit utilitate maiore. nam si confectam <lb/>
            et paratam iam uestem darem, uestis esset mea qua alius <lb/>
            uteretur et forsitan non pro habitudine staturae et corporis res<lb n="15"/>
            alteri facta minus congruens haberetur: nunc uero de agno per <lb/>
            quem redempti ac uiuificati sumus lanam ipsam et purpuram <lb/>
            misi, quam cum acceperis tunicam tibi pro uoluntate conficies <lb/>
            et plus ut in domestica tua adque in propria ueste laetaberis et <lb/>
            ceteris quoque, ut conficere et ipsi pro arbitrio suo possint, quod<lb n="20"/>
            misimus exhibebis, ut uetere illa nuditate contecta perferant <lb/>
            omnes indumenta Christi caelestis gratiae sanctificatione uestiti. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p> Nec non et illud consilium, frater carissime, utile et salubre <lb/>
            prospexi in exhortatione tam necessaria quae martyras faciat amputandas <lb/>
            esse uerborum nostrorum moras et tardidates adque<lb n="25"/>
            ambages sermonis humani subtrahendas, ponenda illa sola quae <lb/>
            Deus loquitur, quibus seruos suos ad martyrium Christus hortatur. <lb/>
            praecepta ipsa diuina uelut arma pugnantibus suggerenda <lb/>
            sunt. illa sint militaris tubae hortamenta, illa pugnantibus

<note type="footnote"> 1 christi milite B, militem christi v 2 si non] nisi non <hi rend="italic">R</hi> sollicito <lb/>
            <hi rend="italic">WMSJBV,</hi> sollicitum v 4 christi uestigiis <hi rend="italic">v</hi> 5 uincatur] hostis <lb/>
            <hi rend="italic">add. 3P, uindicatur W\' quia ex qua22 6 confitetur Bv 7 fre kml R</hi> <lb/>
            11 tractum <hi rend="italic">R</hi> 14 darem] misissem <hi rend="italic">V</hi> qua] quam <hi rend="italic">R</hi> 15 <hi rend="italic">primum</hi> et <lb/>
            <hi rend="italic">om. R</hi> res] <hi rend="italic">cf. p. 13, 2</hi> 16 alteris B 18 uoluntatem R <hi rend="italic">conficiens B</hi> <lb/>
            19 ut <hi rend="italic">W 8. I. m. 2</hi> laetaueris <hi rend="italic">W</hi> 21 missimus <hi rend="italic">W saepius</hi> ut ueteri <lb/>
            <hi rend="italic">ex</hi> et uetere <hi rend="italic">M m. 2</hi> praeferant <hi rend="italic">fort.; cf. indicem</hi> 22 caelesti <hi rend="italic">W</hi> <lb/>
            23 et <hi rend="italic">otn. R</hi> frs kmi <hi rend="italic">R</hi> 24 in] ut <hi rend="italic">R</hi> tam] iam <hi rend="italic">B</hi> martyrcs r <lb/>
            26 sola illa <hi rend="italic">t</hi>. 27 christi <hi rend="italic">R</hi> 28 ipsa <hi rend="italic">M s. I. m. 2</hi> 29 sunt] sint <hi rend="italic">Mt</hi> </note> <lb/>


<pb n="319"/>
            classica. inde aures erigantur, inde instruantur mentes, inde et <lb/>
            animi et corporis uires ad omnem passionis tolerantiam roborentur. <lb/>
            nos tantum qui Domino permittente primum baptisma credentibus <lb/>
            dedimus ad aliud quoque singulos praeparemus insinuantes <lb/>
            et docentes hoc esse baptisma in gratia maius, in potestate <lb n="5"/>
            sublimius, in honore pretiosius, baptisma in quo angeli <lb/>
            baptizant, baptisma in quo Deus et Christus eius exultant, baptisma <lb/>
            post quod nemo iam peccat, baptisma quod fidei nostrae <lb/>
            incrementa consummat, baptisma quod nos de mundo recedentes <lb/>
            statim Deo copulat. in aquae baptismo accipiuntur peccatorum <lb n="10"/>
            remissa, in sanguinis corona uirtutum. amplectenda res est et <lb/>
            optanda et omnibus postulationum nostrarum precibus expetenda, <lb/>
            ut qui serui Dei fuimus simus et amici. 
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>
In exhortandis itaque ac parandis fratribus nostris et uirtutis  <lb/>
            ac fidei firmitate ad praeconium dominicae confessionis adque ad <lb n="15"/>
            proelium persecutionis et passionis armandis primo in loco dicendum <lb/>
            est:
</p><p>I. Idola deos non esse quae homo sibi faciat — neque enim <lb/>
            quae fiunt factore suo et fabricatore maiora sunt, aut <lb/>
            protegere et seruare quemquam possunt quae ipsa de <lb n="20"/>
            templis suis pereunt, nisi ab homine seruentur — sed <lb/>
            nec elementa colenda esse quae homini secundum dispositionem <lb/>
            et praeceptum Dei seruiunt. 
</p><p>II. Destructis idolis et elementorum ratione monstrata <lb/>
            ostendendum Deum solum colendum esse. \' <lb n="25"/>
            
</p><p>III. Tunc addendum quae comminatio Dei sit aduersus eos <lb/>
            qui idolis sacrificant.

<note type="footnote">1 bistruantur mente. <hi rend="italic">B</hi> 4 insinuantes] instruentes <hi rend="italic">V</hi> 7 dns <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            8 iam nemo <hi rend="italic">M</hi> 10 aquae] quae <hi rend="italic">R</hi> accipitur <hi rend="italic">MRv</hi> t11 sanguinis] <lb/>
            baptismo <hi rend="italic">add. M* et Baluzius</hi> est <hi rend="italic">om. MBB</hi> 12 expectenda <hi rend="italic">BB</hi> <lb/>
            13 fuimus <hi rend="italic">WMBBV,</hi> sumus <hi rend="italic">v</hi> 14 parandis <hi rend="italic">WMIBBV,</hi> praeparandis <lb/>
            3Pv uirtntis] <hi rend="italic">ueritatis M, sed 8. l. m. 2:</hi> unitatis 15 firmitatem <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            ad preconium <hi rend="italic">ex</hi> preconio <hi rend="italic">M m. 2</hi> ad proelium <hi rend="italic">ex</hi> proelio <hi rend="italic">M m. 2</hi> <lb/>
            16 secutionis <hi rend="italic">B</hi> et <hi rend="italic">om. M</hi> passionis <hi rend="italic">M</hi> 8. <hi rend="italic">1. m. 2</hi> in <hi rend="italic">om. B</hi> <lb/>
            18 facit <hi rend="italic">v</hi> 19 quae] que <hi rend="italic">M 8. 1. m. 2</hi> fabricatorem <hi rend="italic">B</hi> 20 et] aut <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            22 esse] esse uice deorum <hi rend="italic">B et Oxon</hi>. 23 dei et praeceptum deseruiunt <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 24 rationem <hi rend="italic">B</hi> 26 addendum esse <hi rend="italic">M</hi> 27 sacrificans <hi rend="italic">R</hi> </note>
</p><pb n="320"/><p>IIII. Praeterea docendum non facile ignoscere Deum idololatris. <lb/>
            </p><p>V. Et quod sic idololatriae indignetur Deus, ut praeceperit <lb/>
            etiam eos interfici qui sacrificare et seruire idolis <lb/>
            suaserint. <lb n="5"/>
            
</p><p>VI. Subiungendum post haec quod redempti et uiuificati <lb/>
            Christi sanguine nihil Christo praeponere debeamus, quia <lb/>
            nec ille quicquam nobis praeposuerit et ille propter nos <lb/>
            mala bonis praetulerit, paupertatem diuitiis, seruitutem <lb/>
            dominationi, mortem inmortalitati, nos contra in passionibus <lb n="10"/>
            nostris paupertati saeculari paradisi diuitias et <lb/>
            delicias praeferamus, dominatum et regnum aeternum <lb/>
            temporariae seruituti, immortalitatem morti, Deum et <lb/>
            Christum diabolo et antichristo. 
</p><p>VII. Insinuandum quoque ne erepti de faucibus diaboli et <lb n="15"/>
            laqueis saeculi liberati, si in angustiis et pressuris esse <lb/>
            coeperint, regredi denuo ad saeculum uelint et perdant <lb/>
            quod euaserint. 
</p><p>VIII. Insistendum potius esse et perseuerandum in fide et uirtute <lb/>
            et caelestis ac spiritalis gratiae consummatione, ut <lb n="20"/>
            ad palmam et coronam possit perueniri. 
</p><p>VIIII. Ad hoc enim pressuras et persecutiones fieri ut probemur. 
</p><p>X. Nec timendas esse iniurias et poenas persecutionum, <lb/>
            quia maior est Dominus ad protegendum quam diabolus <lb/>
            ad inpugnandum. <lb n="25"/>
            
</p><p>XI. Ac ne expauescat quis et conturbetur ad pressuras et <lb/>
            persecutiones quas patimur in isto mundo, probandum <lb/>
            \'ante praedictum esse quod nos mundus odio habiturus <lb/>
            esset et quod persecutiones aduersum nos excitaret, ut

<note type="footnote"> 1 idolatriaeB, idolatria Jd 3 quod sic] quos R idolatriae <hi rend="italic">WMRB</hi> <lb/>
            5 suasserint <hi rend="italic">W</hi> 6 subiungendum etiam <hi rend="italic">V et]</hi> ac <hi rend="italic">v</hi> 8 nobis quic- <lb/>
            <hi rend="italic">quam Billie B 10 dominationis B inmortalitatis Ml, inraortali B</hi> <lb/>
            nos] <hi rend="italic">non B 11 nostris W s. I. m. 2 dilicias et diuitias W</hi> 12 praeponamus <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 14 <hi rend="italic">antichristum B</hi> 16 de laqueis <hi rend="italic">RMc</hi> si] siti2 17 ad <lb/>
            s. denuo <hi rend="italic">M</hi> 19 in] et in <hi rend="italic">B</hi> 20 et <hi rend="italic">W s. I. m. 2</hi> spiritaliter <hi rend="italic">R</hi> con- <lb/>
            <hi rend="italic">summationem R 22 enirn om. M</hi> probemurj <hi rend="italic">prohilftnur M</hi> 24 quia) <lb/>
            qua R\' 27 ad persccutiones <hi rend="italic">W</hi> 29 quod <hi rend="italic">R s. I</hi>. excitaret ut] excitaretur <lb/>
            <hi rend="italic">R</hi> </note> <lb/>


<pb n="321"/>
            ex hoc ipso quod haec fiant manifesta sit fides diuinae <lb/>
            pollicitationis in mercedibus et praemiis postmodum secuturis, <lb/>
            nec nouum quid accidat christians, quando ab <lb/>
            initio mundi boni laborauerint et oppressi adque occisi <lb/>
            sint iusti ab iniustis. <lb n="5"/>
            
</p><p>XII. In nouissima parte ponendum quae spes et quae merces <lb/>
            maneat iustos et martyras post conflictationes huius temporis <lb/>
            et passiones. 
</p><p>XIII. Et quod plus accepturi simus in passionis remuneratione <lb/>
            quam quod hic sustinemus in ipsa passione. <lb n="10"/>
            
</p></div></div><div n="1" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">QVOD IDOLA DII NON SINT ET QVOD NEC ELEMENTA VICE DEORVM COLENDA SINT. </title></ab><p>In psalmo CXXXIIII: idola gentium argentum et  <lb/>
            aurum, opus manuum hominum. os habent et non locuntur, <lb/>
            oculos habent et non uident, aures habent et <lb n="15"/>
            non audiunt: neque enim est spiritus in ore eorum.

<note type="footnote"> 13 Ps. 134,15 sq. </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 haec W s. l. m. 2</hi> diuina J2 <hi rend="italic">2 pollicitationibusR securis Rx</hi> <lb/>
            4 boni om. <hi rend="italic">W</hi> 5 iusti <hi rend="italic">om. Wv</hi> 6 ponendum est <hi rend="italic">v</hi> quae <hi rend="italic">(ante</hi> merces) <lb/>
            <hi rend="italic">om. RB 7 iustis M martyres Bv, martyTibus Jf 9 XIII om. Bo</hi> <lb/>
            sumus <hi rend="italic">RB</hi> 10 ipsa <hi rend="italic">om. R</hi> 11 deidola <hi rend="italic">R</hi> elementa mundi <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            12 sint] ostenditur <hi rend="italic">add. v,</hi> habes <hi rend="italic">Costerius</hi> 13 CXXXIIII] CXXXIII <lb/>
            <hi rend="italic">WB,</hi> CXIII <hi rend="italic">v; cf. Ps. 113,12</hi> 14 opus <hi rend="italic">WMRBV,</hi> opera v manu <hi rend="italic">Ml</hi> <lb/>
            loquentur <hi rend="italic">M</hi> 16 <hi rend="italic">audient M,</hi> audiunt nares habent et non odorabunt manus <lb/>
            habent et non palpabunt non clamabunt in gutture suo neque in ore <lb/>
            eorum <hi rend="italic">B</hi> eorum] ipsorum <hi rend="italic">a</hi> </note>

<note type="footnote"> m. </note>

<note type="footnote"> 21 </note> <lb/>


<pb n="322"/>
            similes sint illis omnes qui faciunt ea. item in Sapientia <lb/>
            Salomonis: omnia idola nationum aestimauerunt deos, <lb/>
            quibus neque oculorum uisus est ad uidendum neque <lb/>
            nares ad percipiendum spiritum neque aures <lb/>
            ad audiendum nec digiti in manibus ad tractandum,<lb n="5"/>
            sed et pedes eorum pigri ad ambulandum. homo <lb/>
            enim fecit illos et qui spiritum mutuatus est is <lb/>
            finxit illos. nemo autem sibi similem homo poterit <lb/>
            deum fingere: cum sit enim mortalis, mortuum fingit <lb/>
            manibus iniquis. melior est autem ipse his quos <lb n="10"/>
            colit, quoniam ipse quidem uixit, illi numquam. <lb/>
            item in Exodo: non facies tibi idolum nec cuiusquam <lb/>
            similitudinem. item aput Salomonem [de elementis]: neque <lb/>
            opera adtendentes agnouerunt quis esset artifex, <lb/>
            sed aut ignem aut spiritum aut citatum aerem aut <lb n="15"/>
            gyrum stellarum aut nimiam aquam aut solem aut <lb/>
            lunam deos putauerunt: quorum si propter speciem <lb/>
            hoc aestimauerunt, sciant quanto his Dominus sit <lb/>
            speciosior: aut si uirtutes et opera eorum mirati <lb/>
            sunt, intellegant ab ipsis quoniam qui haec constituit<lb n="20"/>
            fortia fortior est illis. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">QVOD DEVS SOLVS COLENDVS SIT. </title></ab><p> Sicut scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis <lb/>
            et illi soli seruies. item in Deuteronomio: non erunt <lb/>
            tibi dii alii absque me. item illic: uidetc, uidete quoniam<lb n="25"/>
            ego sum, et non est Deus praeter me. ego

<note type="footnote"> 2 Sap. 15,15 sq. 12 Ex. 20, 4. 13 Sap. 13,1 sq. 23 Dent. 6,13. <lb/>
            24 Ex. 20, 3. 25 Dent. 32, 39. </note>

<note type="footnote"> 1 sint illis <hi rend="italic">WBV,</hi> illis sint <hi rend="italic">R,</hi> illis fiant <hi rend="italic">Mv</hi> omnes <hi rend="italic">W,</hi> hi <hi rend="italic">jr, <lb/>
            om. RBv</hi> 3 nec <hi rend="italic">W</hi> osculorum Rl uisos <hi rend="italic">V,</hi> usus <hi rend="italic">WMRBv</hi> 4 spiritum <lb/>
            j spem <hi rend="italic">R, om. B</hi> 5 neque v 7 is <hi rend="italic">om. v</hi> 9 finget <hi rend="italic">M</hi> 10 ipse <lb/>
            <hi rend="italic">om. B</hi> his] iis <hi rend="italic">v</hi> 11 illi autem v 13 item] iterato <hi rend="italic">R</hi> de elementi. <lb/>
            <hi rend="italic">om. MR</hi> 15 sed et <hi rend="italic">R</hi> 16 aut 1.] et lunam <hi rend="italic">W; cf. test. III59</hi> <lb/>
            17 deos] rectores orbis terrae deos <hi rend="italic">Cypr. I. c</hi>. 18 his] iis v dni sit <hi rend="italic">R,</hi> sit <lb/>
            dnš <hi rend="italic">B</hi> 19 et] aut <hi rend="italic">M</hi> minati <hi rend="italic">R</hi> 20 ipeis] his <hi rend="italic">R</hi> 22 solus <hi rend="italic">M s. I</hi>. <lb/>
            m. 2 23 est] in deuteronomio <hi rend="italic">add. v</hi> 24 illi] ipsi <hi rend="italic">MR</hi> item <hi rend="italic">om. M</hi> <lb/>
            deuteronomio] exodo <hi rend="italic">v</hi> 25 item illic dns <hi rend="italic">M,</hi> item in deuteronomill <lb/>
            <hi rend="italic">Oxon</hi>. quia <hi rend="italic">Rv</hi> 26 alius deus <hi rend="italic">R</hi> interimam) occidam <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb/>


<pb n="323"/>
            interimam et uiuere faciam, percutiam et ego sanabo, <lb/>
            et non est qui eripiat de manibus meis. item in Apocalypsi: <lb/>
            et uidi alium angelum uolantem medio <lb/>
            caelo, habentem euangelium aeternum, ut adnuntiaret <lb/>
            super terram per omnes nationes et tribus et <lb n="5"/>
            linguas et populos, dicentem uoce magna: metuite <lb/>
            potius Deum et date illi claritatem, quoniam uenit <lb/>
            hora iudicii eius, et adorate eum qui fecit caelum <lb/>
            et terram et mare et omnia quae in eis sunt. sic et <lb/>
            Dominus in euangelio commemorationem facit primi et secundi <lb n="10"/>
            praecepti dicens: audi Israel, Dominus Deus tuus Dominus <lb/>
            unus est, et: diliges Dominum Deum tuum <lb/>
            de toto corde tuo et de tota anima tua et de tota <lb/>
            uirtute tua. hoc primum et secundum simile huic: <lb/>
            diliges proximum tuum tamquam te. in his duobus <lb n="15"/>
            praeceptis tota lex pendet et prophetae. et iterum: <lb/>
            haec est autem uita aeterna ut cognoscant te <lb/>
            solum et uerum Deum et quem misisti Iesum <lb/>
            Christum. 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">QVAE COMMINATIO DEI SIT ADVERSVS EOS QVI IDOLIS SACRIFICANT. </title></ab><p rend="script">In Exodo: sacrificans diis eradicabitur, nisi Domino   <lb/>
soli. item in Deuteronomio: sacrificauerunt daemoniis<lb/>
et non Deo. item aput Esaiam: adorauerunt<lb/>
            eos quos fecerunt digiti eorum, et curuatus est <lb n="25"/>
            homo et humiliatus est uir, et non laxabo illis. et <lb/>
            iterum: illis fudistis libamina et illis inposuistis <lb/>
            sacrificia. super haec non indignabor? dicit

<note type="footnote"> 3 Apoc. 14, 6 sq. 11 Marc. 12,29. 12 Mattli. 22,37 sq. 17 Io. <lb/>
            17, 3. 22 Ex. 22,19. 23 Dent. 32, 17. 24 Es. 2, 8. 27 Es. 57,6. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 3 in medio <hi rend="italic">WlMv</hi> 5 per <hi rend="italic">WMRBV,</hi> ot super <hi rend="italic">v</hi> 6 et populos <hi rend="italic">Ws. I. <lb/>
            m.2</hi> magnA et uitae potius <hi rend="italic">R</hi> 7 dum <hi rend="italic">M,</hi> dru <hi rend="italic">R</hi> 9 et <hi rend="italic">(ante</hi> mare) <lb/>
            om. B 11 deus unus <hi rend="italic">Bv</hi> 12 dcum <hi rend="italic">om. Wv</hi> 13 de] ex <hi rend="italic">R</hi> 15 tuum] <lb/>
            tibi <hi rend="italic">W</hi> te ipsum <hi rend="italic">B</hi> 20 idola <hi rend="italic">W</hi> 22 in] legitur in <hi rend="italic">v</hi> diis <hi rend="italic">M 8. 1. trio 2</hi> <lb/>
            23 item om. <hi rend="italic">M</hi> demonis <hi rend="italic">W\'</hi> 24 esaian <hi rend="italic">R saepius ut</hi> hieremian <lb/>
            27 iterum dicit <hi rend="italic">M</hi> 28 haec <hi rend="italic">add. m. 2 in W,</hi> haec ergo v </note>

<note type="footnote"> 21* </note> <lb/>


<pb n="324"/>
            Dominus. item aput Hieremiam: nolite ambulare post deos <lb/>
            alienos ut seruiatis eis, et ne adoraueritis eos et <lb/>
            ne incitetis me in operibus manuum uestrarum ad <lb/>
            disperdendos uos. item in Apocalypsi: si quis adorat <lb/>
            bestiam et imaginem eius et accipit notam in fronte<lb n="5"/>
            sua et in manu, bibet et ipse de uino irae Deimixto <lb/>
            in poculo irae eius et punietur igne et sulphure <lb/>
            sub oculis sanctorum angelorum et sub oculis agni. <lb/>
            et fumus de tormentis eorum in saecula saeculorum <lb/>
            ascendet: nec habebunt requiem die et nocte quicumque<lb n="10"/>
            adorant bestiam et imaginem eius. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">NON FACILE IGNOSCERE DEVM IDOLOLATRIS. </title></ab><p> Moyses in Exodo pro populo rogat nec impetrat: precor, <lb/>
            ait, Domine, deliquit populus hic delictum grande, <lb/>
            fecerunt sibi deos aureos et argenteos. et nunc si <lb n="15"/>
            dimittis eis delictum, dimitte: sin autem, dele me <lb/>
            de libro quem scripsisti. et dixit Dominus ad Moysen: <lb/>
            si qui deliquit ante me, deleam eum de libro <lb/>
            meo. item cum Hieremias pro populo deprecaretur, Dominus <lb/>
            ad eum loquitur dicens: et tu noli orare pro populo hoc <lb n="20"/>
            et noli postulare pro ipsis in prece et oratione, quia <lb/>
            non exaudiam in tempore quo inuocabunt me, in <lb/>
            tempore adflictionis suae. Ezechiel quoque hanc eandem <lb/>
            denuntiat indignationem Dei eis qui in Deum delinquunt, et <lb/>
            fuit, inquit, uerbum Domini ad me dicens: fili ho. <lb n="25"/>
            minis, terra quaecumque peccauerit mihi ut delinquat <lb/>
            delictum, extendam manum meam super eam

<note type="footnote"> 1 Hier. 25, 6. 4 Apoc. 14, 9 sq. 13 Ex. 32, 31 sq. 20 Hier. <lb/>
            11, 14. 24 Ez. 14, 12-14. 16. </note>

<note type="footnote"> 1 item] et <hi rend="italic">M</hi> 2 eos <hi rend="italic">om. W</hi> 3 manum <hi rend="italic">R</hi> 4 disperdendum <hi rend="italic">M,</hi> <lb/>
            disperdos <hi rend="italic">W</hi> 5 nota <hi rend="italic">R</hi> 6 et in] aut in <hi rend="italic">v</hi> uino] manu <hi rend="italic">M</hi> -10 ascendit <lb/>
            <hi rend="italic">R</hi> ascendet in saecula s. <hi rend="italic">B</hi> et] ac <hi rend="italic">RBv</hi> 11 adorat <hi rend="italic">R</hi> et <hi rend="italic">M s. l. <lb/>
             m. 2</hi> 12 deum ignoscere <hi rend="italic">R</hi> idolatris <hi rend="italic">MB,</hi> idololatriis <hi rend="italic">WR</hi> 13 moysen <lb/>
            <hi rend="italic">R</hi> imperat <hi rend="italic">R</hi> 14 grande <hi rend="italic">om. V</hi> 15 et argenteos <hi rend="italic">om. WBv; cf. test. <lb/>
            11</hi> 16 eis] illis <hi rend="italic">WBv</hi> sin] sine <hi rend="italic">B</hi> 18 quis Bv deliquerit <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            me om. <hi rend="italic">W</hi> 22 in] eos in 3P, item in <hi rend="italic">W</hi> in quo <hi rend="italic">W</hi> inuocauerunt <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            24 eis] his <hi rend="italic">v</hi> in] ad <hi rend="italic">B</hi> dclinquont <hi rend="italic">M</hi> et <hi rend="italic">om. B</hi> 25 filii <hi rend="italic">R</hi> 26 quicumque <lb/>
            <hi rend="italic">R</hi> 27 ectendam Wl, et extendam <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>


<pb n="325"/>
            et obteram ątabilimentum panis et inmittam in eam <lb/>
            famem et auferam de ea hominem et pecora. et si <lb/>
            fuerint tres uiri hi in medio eius Noe et Danihel <lb/>
            et Iob, non liberabunt filios neque filias, ipsi soli <lb/>
            salui erunt. item in Regnorum. I.: si delinquendo uir <lb n="5"/>
            peccet aduersus uirum, orabunt pro eo Dominum: <lb/>
            si autem in Deum peccet homo, quis orabit pro eo? 
</p></div></div></body></text></TEI>