INSISTENDVM ESSE ET PERSEVERANDVM IN FIDE ET VIRTVTE ET CAELESTIS AC SPIRITALIS GRATIAE CONSVMMATIONE VT AD PALMAM ET AD CORONAM POSSIT PERVENIRI. In Paralipomenon: Dominus uobiscum est, quamdiu estis uos cum ipso. si autem dereliqueritis eum, derelinquet uos. item aput Ezechiel: iustitia iusti non liberabit eum in quacumque die exerrauerit. item in euangelio Dominus loquitur et dicit: qui perseuerauerit usque in finem hic saluus erit. et iterum: si permanseritis in uerbo meo, uere discipuli mei estis et cognoscetis ueritatem et ueritas liberabit uos. praemonens quoque nos paratos semper esse debere et expeditos in procinctu firmiter stare adiecit et dicit: sint lumbi uestri accincti et lucernae ardentes et uos similes hominibus expectantibus dominum suum, quando ueniat a nuptiis, ut cum uenerit et pulsauerit aperiant ei. felices serui illi quos adueniens dominus inuenerit uigilantes. item beatus apostolus Paulus, ut fides nostra proficiat et crescat et ad summum perueniat, hortatur et dicit: nescitis quia qui in stadio currunt omnes quidem 1 Luc. 14, 33. 7 II Paral. 15, 2. 9 Ez. 33, 12. 11 Matth. 10, 22. 12 Io. 8, 31 sq. 16 Luc. 12, 35 sq. 22 I Cor. 9, 24 sq. 1 addidit S, addit WBv; cf. I. 16 non ex re R 2 meus discipulus esse WR, m. e. d. v 5 ut] snt S\' 6 ad (ante cor.) om. Rv peruenire S 7 paralimpomenon . I. S, paralipomenoni R et quamdiu R1 8 et uos estis v derelinqueritis R 9 ezeciel S, ezechihel R 10 libe- rauit R quocftq. W exerrauerit] add. R: et iniquitas iniqui non affliget eum in quacumque die reuersus fuerit ab iniquitatibus suis 11 dominus om. W 12 in] ad R saluus erit] saluabitur R 13 eritis Wv 14 cognoscitis 81 liberauit R 15 et W s. I . m. 2 16 procintu Sl, procinctum R, praecinctu W adiecit S, adicit W, addit Rv 17 praecincti v 18 deum W ueniat/STFUF, reuertatur v 20 felices] beati v quod W\' 22 et (ante ad) S et W 8. 1. m. 2 summa WRv et dicit S, dicens WRr 23 quia SWRV, quoniam v currunt, unus tamen accipit palmam? sic currite ut occupetis: et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, uos autem incorruptam. et iterum: nemo militans Deo obligat se negotiis saecularibus, ut possit placere ei qui se probauit. sed et si certauerit quis, non coronabitur, nisi legitime pugnauerit. et iterum: oro ergo uos, fratres, per misericordiam Dei ut constituatis corpora uestra hostiam uiuam, sanctam, placentem Deo: nec configuremini saeculo huic, sed transformemini in renouatione sensus ad probandum quae sit uoluntas Dei bona et placens et perfecta. et iterum: sumus filii Dei: si autem filii, et heredes, coheredes autem Christi, siquidem conpatimur, ut et conmagnificemur. et in Apocalypsi eadem loquitur diuinae praedicationis hortatio dicens: tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam. quod exemplum perseuerandi et permanendi designatur in Exodo, ubi Moyses ad superandum Amalech qui figuram portabat diaboli in signo et sacramento crucis adleuabat supinas manus, nec uincere aduersarium potuit, nisi postquam stabilis et in signo adleuatis iugiter manibus perseuerauit. et factum est, inquit, cum leuabat* manus Moyses, praeualebat Israel: ubi autem submiserat manus, inualescebat Amalech. et accepto lapide subposuerunt sub eo, et sedebat 3 II Tim. 2, 4 sq. 7 Rora. 12, 1 sq. 12 Rom. 8, 16 sq. 15 Apoc. 3, 11. 21 Ex. 17, 11 sq. 1 tamen] autem