<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa005.opp-lat1"><div n="6" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">QVOD REDEMPTI ET VIVIFICATI CHRISTI SANGVINE NIHIL CHRISTO PRAEPONERE DEBEAMVS. </title></ab><p>In euangelio Dominus loquitur et dicit: qui diligit patrem  <lb/>
            aut matrem super me non est me dignus, et <lb/>
            qui diligit filium aut filiam super me non est me <lb n="10"/>
            dignus, et qui non accipit crucem suam et sequitur <lb/>
            me non est meus discipulus. sicut in Deuteronomio scriptum <lb/>
            est: qui dicunt patri et matri cnon noui te\' et <lb/>
            filios suos non agnouerunt, hi custodierunt prae <lb/>
            cepta tua et testamentum tuum seruauerunt. item <lb n="15"/>
            apostolus Paulus, quis nos, inquit, separabit a caritate <lb/>
            Christi, pressura an angustia an persecutio an fames <lb/>
            an nuditas an periculum an gladius? sicut scriptum <lb/>
            est: quia propter te occidimur tota die, aestimati <lb/>
            sumus ut oues uictimae. sed in his omnibus <lb n="20"/>
            superamus pro eo qui dilexit nos. et iterum: non estis <lb/>
            uestri: empti enim estis [pretio] magno. clarificate <lb/>
            et portate Deum in corpore uestro. et iterum: pro <lb/>
            omnibus mortuus est, ut et qui uiuunt iam non sibi <lb/>
            uiuant sed illi qui pro eis mortuus est et resurrexit.

<note type="footnote"> 2 Io. 12, 25. 8 Matth. 10, 37. 13 Dent. 33, 9. 1Ei Rom. 8, <lb/>
            ? sq. 21 I Cor. 6, 19 sq. 23 II Cor. 5, 15. </note>

<note type="footnote"> 1 autem <hi rend="italic">om. W</hi> et om. <hi rend="italic">WRv</hi> 2 gehennam <hi rend="italic">Rv; cf. test. I. c</hi>. <lb/>
            3 illam <hi rend="italic">SWRV,</hi> eam <hi rend="italic">v</hi> 4 uita aeterna <hi rend="italic">W</hi> 5 seruabit <hi rend="italic">S; cf. test. III16 <lb/>
            p. 129</hi> 8 dixit <hi rend="italic">81</hi> 9 et <hi rend="italic">qui...1. 12</hi> discipulus <hi rend="italic">om. v</hi> 12 meus discipulus] <lb/>
            me dignus v sicut] sic et <hi rend="italic">v</hi> 14 hii <hi rend="italic">WR</hi> 15 tua <hi rend="italic">ex</hi> sua <hi rend="italic">Sm.2</hi> <lb/>
            16 separauit <hi rend="italic">R</hi> 17 an <hi rend="italic">(ante</hi> persequutio) <hi rend="italic">om. R</hi> famis <hi rend="italic">R</hi> 18 gladiu <lb/>
            81 19 toto <hi rend="italic">WR</hi> 20 in <hi rend="italic">om. B</hi> omnibus <hi rend="italic">Ws. I. m. 2</hi> 21 superuincimus <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> pro eo <hi rend="italic">SWRV,</hi> propter eum v qui] quod <hi rend="italic">W</hi> et iterum... 1.23 <lb/>
            <hi rend="italic">uestro om. S</hi> 22 pretio <hi rend="italic">om. WV</hi> clarificate <hi rend="italic">WV,</hi> glorificate <hi rend="italic">Rr</hi> <lb/>
            23 et portate <hi rend="italic">W s. I. m. 2</hi> 24 est] est christus v ut et <hi rend="italic">S\'l,</hi> ut <hi rend="italic">WR,</hi> <lb/>
            et <hi rend="italic">81</hi> 25 illi <hi rend="italic">S,</hi> ei <hi rend="italic">WRv</hi> eis S, ipsis <hi rend="italic">WRv</hi> </note><lb n="25"/>
            
</p><pb n="328"/></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">EREPTOS DE FAUCIBVS DIABOLI ET DE LAQVEIS SAECVLI LIBERATOS NON DEBERE DENVO AD SAECVLVM REVERTI NE PERDANT QVOD EVASERINT. </title></ab><p> In Exodo Iudaicus populus ad umbram nostri et imaginem <lb/>
            praefiguratus, cum Deo tutore et uindice euasisset Pharaonis<lb n="5"/>
            adque Aegypti id est diaboli et saeculi durissimam seruitutem, <lb/>
            circa Deum perfidus et ingratus et aduersum Moysen mussitat <lb/>
            respiciens solitudinis et laboris incommoda et non intellegens <lb/>
            libertatis ac salutis beneficia diuina, et reuerti quaerit ad Aegypti <lb/>
            hoc est ad saeculi seruitudinem, unde fuerat exutus, cum magis <lb n="10"/>
            fidere in Deum deberet et credere, quoniam qui a diabolo et saeculo <lb/>
            liberat populum suum protegit liberatum. quid hoc nobis, <lb/>
            inquiunt, fecisti eiciendo nos de Aegypto? melius <lb/>
            erat nobis seruire Aegyptiis quam obire in solitudine <lb/>
            hac. et dixit Moyses ad populum: fidite<lb n="15"/>
            state et cernite salutem quae a Domino est, quam <lb/>
            nobis faciet hodie. Dominus pro uobis pugnabit et <lb/>
            uos tacebitis. quod nos admonens in euangelio suo Dominus <lb/>
            ne ad diabolum rursum et ad saeculum quibus renuntiauimus et <lb/>
            unde euasimus reuertamur dicit: nemo retro ad tendens <lb n="20"/>
            et ponens manum suam super aratrum aptus est <lb/>
            regno Dei. et iterum: et qui in agro est non reuertatur <lb/>
            retro. memores estote uxoris Loth. ac ne quis <lb/>
            aliqua uel cupiditate rerum uel suorum dulcedine retardetur

<note type="footnote"> 12 Ex. 14, 11. 13 sq. 20 Luc. 9, 62. 22 Luc. 17, 31 sq. </note>

<note type="footnote"> 2 reuerti] regredi <hi rend="italic">V</hi> 3 euaserunt S* 4 exhodo <hi rend="italic">S1 ita semper m. 2</hi> <lb/>
            iudaeicus S 5 et 88.1. m. 2 euasissent Wl 7 et aduersum S, aduer- <lb/>
            SU6 <hi rend="italic">WRv</hi> musitat <hi rend="italic">WB</hi> 8 ac <hi rend="italic">(pro</hi> et) laboris <hi rend="italic">Rv</hi> 9 et <hi rend="italic">om. Rv</hi> <lb/>
            quaerens S <hi rend="italic">aegyptum R</hi> 10 sernitudinem 81, <hi rend="italic">seruitem W,</hi> seruitutem <lb/>
            <hi rend="italic">S*Rv exutus]</hi> abstractus v 11 deberet in deum v et <hi rend="italic">om. R</hi> <lb/>
            a <hi rend="italic">om. 81</hi> et <hi rend="italic">S s. I</hi>. et saeculo <hi rend="italic">om. V</hi> 12 suum <hi rend="italic">W 8. I. m. 2</hi> 13 in <lb/>
            eiciendo <hi rend="italic">Rv,</hi> in eciendo <hi rend="italic">W</hi> 14 erat <hi rend="italic">S,</hi> est <hi rend="italic">WRx</hi> obire <hi rend="italic">SWV,</hi> mori <lb/>
            <hi rend="italic">Rv</hi> solitudine] deserto R 15 ad <hi rend="italic">ex</hi> et <hi rend="italic">R</hi> fidete S1, fidite et v <lb/>
            17 uobis Sv facit <hi rend="italic">R</hi> dominus ipse <hi rend="italic">v</hi> pro uos pugnabit <hi rend="italic">S,</hi> pro <lb/>
            nobis p. 12, pugn. p. u. <hi rend="italic">Wv</hi> 18 admonens <hi rend="italic">ex</hi> ad moysen S m. 2, admonens <lb/>
            et docens R dominus et docens <hi rend="italic">v</hi> 19 rursus <hi rend="italic">JV Rv</hi> 21 superponens <lb/>
            <hi rend="italic">WRv</hi> 22 conuertatur <hi rend="italic">WRv; cf. test. III11</hi> </note> <lb/>


<pb n="329"/>
            quominus Christum sequatur, addidit et dicit: qui non renuntiat <lb/>
            omnibus quae sunt eius, non potest discipulus <lb/>
            meus esse. 
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">INSISTENDVM ESSE ET PERSEVERANDVM IN FIDE ET VIRTVTE ET CAELESTIS AC SPIRITALIS GRATIAE CONSVMMATIONE VT AD PALMAM ET AD CORONAM POSSIT PERVENIRI. </title></ab><p>In Paralipomenon: Dominus uobiscum est, quamdiu  <lb/>
            estis uos cum ipso. si autem dereliqueritis eum, <lb/>
            derelinquet uos. item aput Ezechiel: iustitia iusti non <lb/>
            liberabit eum in quacumque die exerrauerit. item in <lb n="10"/>
            euangelio Dominus loquitur et dicit: qui perseuerauerit <lb/>
            usque in finem hic saluus erit. et iterum: si permanseritis <lb/>
            in uerbo meo, uere discipuli mei estis et <lb/>
            cognoscetis ueritatem et ueritas liberabit uos. praemonens <lb/>
            quoque nos paratos semper esse debere et expeditos in <lb n="15"/>
            procinctu firmiter stare adiecit et dicit: sint lumbi uestri <lb/>
            accincti et lucernae ardentes et uos similes hominibus <lb/>
            expectantibus dominum suum, quando ueniat <lb/>
            a nuptiis, ut cum uenerit et pulsauerit aperiant ei. <lb/>
            felices serui illi quos adueniens dominus inuenerit <lb n="20"/>
            uigilantes. item beatus apostolus Paulus, ut fides nostra proficiat <lb/>
            et crescat et ad summum perueniat, hortatur et dicit: nescitis <lb/>
            quia qui in stadio currunt omnes quidem

<note type="footnote"> 1 Luc. 14, 33. 7 II Paral. 15, 2. 9 Ez. 33, 12. 11 Matth. 10, 22. <lb/>
            12 Io. 8, 31 sq. 16 Luc. 12, 35 sq. 22 I Cor. 9, 24 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 <hi rend="italic">addidit S,</hi> addit <hi rend="italic">WBv; cf. I. 16</hi> non <hi rend="italic">ex</hi> re <hi rend="italic">R</hi> 2 meus discipulus <lb/>
            esse <hi rend="italic">WR,</hi> m. e. d. <hi rend="italic">v</hi> 5 ut] snt <hi rend="italic">S\'</hi> 6 ad <hi rend="italic">(ante</hi> cor.) <hi rend="italic">om. Rv</hi> peruenire <lb/>
            S 7 paralimpomenon . I. S, paralipomenoni <hi rend="italic">R</hi> et quamdiu R1 <lb/>
            8 et uos estis <hi rend="italic">v</hi> derelinqueritis <hi rend="italic">R</hi> 9 ezeciel S, ezechihel <hi rend="italic">R</hi> 10 libe- <lb/>
            <hi rend="italic">rauit R</hi> quocftq. <hi rend="italic">W</hi> exerrauerit] <hi rend="italic">add. R:</hi> et iniquitas iniqui non <lb/>
            affliget eum in quacumque die reuersus fuerit ab iniquitatibus suis 11 dominus <lb/>
            om. <hi rend="italic">W</hi> 12 in] ad <hi rend="italic">R</hi> saluus erit] saluabitur <hi rend="italic">R</hi> 13 eritis <hi rend="italic">Wv</hi> <lb/>
            14 cognoscitis 81 liberauit <hi rend="italic">R</hi> 15 et <hi rend="italic">W s. I</hi>. m. <hi rend="italic">2</hi> 16 procintu Sl, <lb/>
            procinctum <hi rend="italic">R,</hi> praecinctu <hi rend="italic">W</hi> adiecit <hi rend="italic">S,</hi> adicit <hi rend="italic">W,</hi> addit Rv 17 praecincti <lb/>
            v 18 <hi rend="italic">deum W ueniat/STFUF,</hi> reuertatur v 20 felices] <lb/>
            beati <hi rend="italic">v</hi> quod <hi rend="italic">W\'</hi> 22 et <hi rend="italic">(ante</hi> ad) S <hi rend="italic">et W 8. 1. m. 2</hi> summa <hi rend="italic">WRv</hi> <lb/>
            et dicit S, dicens <hi rend="italic">WRr</hi> 23 quia <hi rend="italic">SWRV,</hi> quoniam <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb/>


<pb n="330"/>
            currunt, unus tamen accipit palmam? sic currite ut <lb/>
            occupetis: et illi quidem ut corruptibilem coronam <lb/>
            accipiant, uos autem incorruptam. et iterum: nemo <lb/>
            militans Deo obligat se negotiis saecularibus, ut <lb/>
            possit placere ei qui se probauit. sed et si certauerit<lb n="5"/>
            quis, non coronabitur, nisi legitime pugnauerit. et <lb/>
            iterum: oro ergo uos, fratres, per misericordiam Dei <lb/>
            ut constituatis corpora uestra hostiam uiuam, sanctam, <lb/>
            placentem Deo: nec configuremini saeculo <lb/>
            huic, sed transformemini in renouatione sensus ad probandum quae sit uoluntas Dei bona et placens <lb n="10"/>
            et perfecta. et iterum: sumus filii Dei: si autem filii, <lb/>
            et heredes, coheredes autem Christi, siquidem conpatimur, <lb/>
            ut et conmagnificemur. et in Apocalypsi <lb/>
            eadem loquitur diuinae praedicationis hortatio dicens: tene <lb n="15"/>
            quod habes, ne alius accipiat coronam tuam. quod <lb/>
            exemplum perseuerandi et permanendi designatur in Exodo, ubi <lb/>
            Moyses ad superandum Amalech qui figuram portabat diaboli in <lb/>
            signo et sacramento crucis adleuabat supinas manus, nec uincere <lb/>
            aduersarium potuit, nisi postquam stabilis et in signo adleuatis<lb n="20"/>
            iugiter manibus perseuerauit. et factum est, inquit, cum <lb/>
            leuabat* manus Moyses, praeualebat Israel: ubi <lb/>
            autem submiserat manus, inualescebat Amalech. <lb/>
            et accepto lapide subposuerunt sub eo, et sedebat

<note type="footnote"> 3 II Tim. 2, 4 sq. 7 Rora. 12, 1 sq. 12 Rom. 8, 16 sq. <lb/>
            15 Apoc. 3, 11. 21 Ex. 17, 11 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 tamen] autem <hi rend="italic">&lt;S; cf. test. III26 p. 141</hi> 2 occupetis] <hi rend="italic">add. v:</hi> omnis <lb/>
            enim qui agonizat in omnibus continens est 4 <hi rend="italic">obligat SWR V,</hi> implicat <hi rend="italic">v;<lb/>
             cf. test. III11 p. 124</hi> se negotiis S, se molestiis <hi rend="italic">Wv,</hi> semoti estis <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            5 ei qui <hi rend="italic">WR,</hi> qui S, cui <hi rend="italic">v; cf. I. c</hi>. probauerit <hi rend="italic">S</hi> certabit <hi rend="italic">R</hi> 6 pugnauerint <lb/>
            81 7 ergo <hi rend="italic">SWRV,</hi> autem <hi rend="italic">v</hi> 8 uiuam <hi rend="italic">SWRV,</hi> uiuentem r <lb/>
            9 deo] <hi rend="italic">add. R:</hi> rą.tionale ministerium uestrum 10 transformamini <hi rend="italic">v <lb/>
            seneus SWRV, spiritus v 11 probandum nobis V et om. R</hi> 13 haeredes <lb/>
            <hi rend="italic">S,</hi> haeredes dei <hi rend="italic">WR,</hi> haeredes, haeredes quidem dei <hi rend="italic">v; cf. test. III16 <lb/>
            p.132</hi> conpatiamur <hi rend="italic">B\'lBfJ</hi> 14 ut <hi rend="italic">S s. l. m. 2</hi> commagneficemur 8 <lb/>
            <hi rend="italic">15 tene inquid R 18 amalec 81 item I. prox</hi>. 19 adleuabant S*, adlenauat <lb/>
            <hi rend="italic">R</hi> 20 et <hi rend="italic">om. WRv</hi> 22 moyses manus <hi rend="italic">Rv</hi> istrahel <hi rend="italic">S</hi> 23 conualescebat <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> amalech] <hi rend="italic">add. Y:</hi> sed manus moysi graues erant; <hi rend="italic">cf. test. <lb/>
            II21</hi> 24 eum <hi rend="italic">S,</hi> eo <hi rend="italic">WRv</hi> </note> <lb/>


<pb n="331"/>
            super eum. et Aaron et Ur sustinebant manus eius <lb/>
            hinc et inde: et factae sunt manus Moysi stabiles <lb/>
            usque in occasum solis. et fugauit Iesus Amalech <lb/>
            et omnem populum eius. et dixit Dominus ad Moysen: <lb/>
            scribe hoc, ut sit memoriale in libro, et da in aures <lb n="5"/>
            Iesu, quoniam deletione deleam memoriam Amalech <lb/>
            de sub caelo. 
</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">AD HOC PRESSVRAS ET PERSECVTIONES FIERI VT PROBEMVR. </title></ab><p>In Deuteronomio: Temptat Dominus Deus uester uos  <lb/>
            ut sciat si diligitis Dominum Deum uestrum ex <lb n="10"/>
            toto corde uestro et ex tota anima uestra et ex tota <lb/>
            uirtute uestra. et iterum aput Salomonem: uasa figuli <lb/>
            probat fornax et homines iustos temptatio tribulationis. <lb/>
            Paulus quoque paria testatur ac loquitur dicens: gloriamur <lb/>
            in spe claritatis Dei. non solum autem sed et <lb n="15"/>
            gloriamur in pressuris scientes quoniam pressura <lb/>
            tolerantiam operatur, tolerantia autem probationem, <lb/>
            probatio autem spem: spes autem non confundit, <lb/>
            quia dilectio Dei infusa est cordibus nostris <lb/>
            per Spiritum sanctum qui datus est nobis. et Petrus <lb n="20"/>
            in epistula sua ponit et dicit: carissimi, nolite mirari ardorem <lb/>
            accidentem uobis qui ad temptationem uestram <lb/>
            fit, nec excidatis, tamquam nouum uobis <lb/>
            contingat. sed quotienscumque communicatis Christi <lb/>
            passionibus, per omnia gaudete, ut et in reuelatione <lb n="25"/>
            facta claritatis eius gaudentes exultetis. si <lb/>
            inproperatur uobis in nomine Christi, beati estis,

<note type="footnote"> 9 Deut. 13, 3. 12 Sir. 27, 5. 14 Rom. 5, 2 sq. 21 I Pet. 4,12 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 et <hi rend="italic">(ante</hi> aaron) <hi rend="italic">om. S</hi> or <hi rend="italic">V,</hi> or. et <hi rend="italic">S</hi> sustentabant <hi rend="italic">v</hi> retrorsum <lb/>
            portabat <hi rend="italic">(pro</hi> et ur sust.) <hi rend="italic">W</hi> 2 et <hi rend="italic">(ante</hi> factae) <hi rend="italic">om. W</hi> stabiles... solis <lb/>
            <hi rend="italic">utn. R</hi> 3 inj ad <hi rend="italic">S</hi> hiesus <hi rend="italic">W,</hi> moyses <hi rend="italic">B</hi> 4 eius] <hi rend="italic">add. V:</hi> in ore gladii; <lb/>
            <hi rend="italic">cr. LXX</hi> 5 raeraoriale 8, memoriae <hi rend="italic">WRY,</hi> memoria <hi rend="italic">v</hi> 6 iesus quo <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            7 de] sed <hi rend="italic">B</hi>. in sempiternum de <hi rend="italic">v</hi> 9 tempte <hi rend="italic">W</hi> uos <hi rend="italic">ante</hi> dominus <lb/>
            <hi rend="italic">ponit v</hi> 12 solomonem S 13 furnax <hi rend="italic">S</hi> tribulationes 5 14 testatur <lb/>
            ac] testac <hi rend="italic">R</hi> 16 scrientes <hi rend="italic">W</hi> 19 diffusa <hi rend="italic">v</hi> in cordibus <hi rend="italic">Rv</hi> <lb/>
            20 sanctum om. <hi rend="italic">W</hi> in nobis <hi rend="italic">R</hi> 22 accedentem Sl 23 fit <hi rend="italic">ex</hi> sit <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            m. 2 noaum aliquid r </note> <lb/>


<pb n="332"/>
            quia maiestatis et uirtutis Domini nomen in uobis <lb/>
            requiescit, quod quidem secundum illos blasphematur, <lb/>
            secundum nos autem honoratur. 
</p></div></div></body></text></TEI>