QVOD REDEMPTI ET VIVIFICATI CHRISTI SANGVINE NIHIL CHRISTO PRAEPONERE DEBEAMVS. In euangelio Dominus loquitur et dicit: qui diligit patrem aut matrem super me non est me dignus, et qui diligit filium aut filiam super me non est me dignus, et qui non accipit crucem suam et sequitur me non est meus discipulus. sicut in Deuteronomio scriptum est: qui dicunt patri et matri cnon noui te\' et filios suos non agnouerunt, hi custodierunt prae cepta tua et testamentum tuum seruauerunt. item apostolus Paulus, quis nos, inquit, separabit a caritate Christi, pressura an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius? sicut scriptum est: quia propter te occidimur tota die, aestimati sumus ut oues uictimae. sed in his omnibus superamus pro eo qui dilexit nos. et iterum: non estis uestri: empti enim estis [pretio] magno. clarificate et portate Deum in corpore uestro. et iterum: pro omnibus mortuus est, ut et qui uiuunt iam non sibi uiuant sed illi qui pro eis mortuus est et resurrexit. 2 Io. 12, 25. 8 Matth. 10, 37. 13 Dent. 33, 9. 1Ei Rom. 8, ? sq. 21 I Cor. 6, 19 sq. 23 II Cor. 5, 15. 1 autem om. W et om. WRv 2 gehennam Rv; cf. test. I. c . 3 illam SWRV, eam v 4 uita aeterna W 5 seruabit S; cf. test. III16 p. 129 8 dixit 81 9 et qui...1. 12 discipulus om. v 12 meus discipulus] me dignus v sicut] sic et v 14 hii WR 15 tua ex sua Sm.2 16 separauit R 17 an (ante persequutio) om. R famis R 18 gladiu 81 19 toto WR 20 in om. B omnibus Ws. I. m. 2 21 superuincimus V pro eo SWRV, propter eum v qui] quod W et iterum... 1.23 uestro om. S 22 pretio om. WV clarificate WV, glorificate Rr 23 et portate W s. I. m. 2 24 est] est christus v ut et S\'l, ut WR, et 81 25 illi S, ei WRv eis S, ipsis WRv EREPTOS DE FAUCIBVS DIABOLI ET DE LAQVEIS SAECVLI LIBERATOS NON DEBERE DENVO AD SAECVLVM REVERTI NE PERDANT QVOD EVASERINT. In Exodo Iudaicus populus ad umbram nostri et imaginem praefiguratus, cum Deo tutore et uindice euasisset Pharaonis adque Aegypti id est diaboli et saeculi durissimam seruitutem, circa Deum perfidus et ingratus et aduersum Moysen mussitat respiciens solitudinis et laboris incommoda et non intellegens libertatis ac salutis beneficia diuina, et reuerti quaerit ad Aegypti hoc est ad saeculi seruitudinem, unde fuerat exutus, cum magis fidere in Deum deberet et credere, quoniam qui a diabolo et saeculo liberat populum suum protegit liberatum. quid hoc nobis, inquiunt, fecisti eiciendo nos de Aegypto? melius erat nobis seruire Aegyptiis quam obire in solitudine hac. et dixit Moyses ad populum: fidite state et cernite salutem quae a Domino est, quam nobis faciet hodie. Dominus pro uobis pugnabit et uos tacebitis. quod nos admonens in euangelio suo Dominus ne ad diabolum rursum et ad saeculum quibus renuntiauimus et unde euasimus reuertamur dicit: nemo retro ad tendens et ponens manum suam super aratrum aptus est regno Dei. et iterum: et qui in agro est non reuertatur retro. memores estote uxoris Loth. ac ne quis aliqua uel cupiditate rerum uel suorum dulcedine retardetur 12 Ex. 14, 11. 13 sq. 20 Luc. 9, 62. 22 Luc. 17, 31 sq. 2 reuerti] regredi V 3 euaserunt S* 4 exhodo S1 ita semper m. 2 iudaeicus S 5 et 88.1. m. 2 euasissent Wl 7 et aduersum S, aduer- SU6 WRv musitat WB 8 ac (pro et) laboris Rv 9 et om. Rv quaerens S aegyptum R 10 sernitudinem 81, seruitem W, seruitutem S*Rv exutus] abstractus v 11 deberet in deum v et om. R a om. 81 et S s. I . et saeculo om. V 12 suum W 8. I. m. 2 13 in eiciendo Rv, in eciendo W 14 erat S, est WRx obire SWV, mori Rv solitudine] deserto R 15 ad ex et R fidete S1, fidite et v 17 uobis Sv facit R dominus ipse v pro uos pugnabit S, pro nobis p. 12, pugn. p. u. Wv 18 admonens ex ad moysen S m. 2, admonens et docens R dominus et docens v 19 rursus JV Rv 21 superponens WRv 22 conuertatur WRv; cf. test. III11 quominus Christum sequatur, addidit et dicit: qui non renuntiat omnibus quae sunt eius, non potest discipulus meus esse. INSISTENDVM ESSE ET PERSEVERANDVM IN FIDE ET VIRTVTE ET CAELESTIS AC SPIRITALIS GRATIAE CONSVMMATIONE VT AD PALMAM ET AD CORONAM POSSIT PERVENIRI. In Paralipomenon: Dominus uobiscum est, quamdiu estis uos cum ipso. si autem dereliqueritis eum, derelinquet uos. item aput Ezechiel: iustitia iusti non liberabit eum in quacumque die exerrauerit. item in euangelio Dominus loquitur et dicit: qui perseuerauerit usque in finem hic saluus erit. et iterum: si permanseritis in uerbo meo, uere discipuli mei estis et cognoscetis ueritatem et ueritas liberabit uos. praemonens quoque nos paratos semper esse debere et expeditos in procinctu firmiter stare adiecit et dicit: sint lumbi uestri accincti et lucernae ardentes et uos similes hominibus expectantibus dominum suum, quando ueniat a nuptiis, ut cum uenerit et pulsauerit aperiant ei. felices serui illi quos adueniens dominus inuenerit uigilantes. item beatus apostolus Paulus, ut fides nostra proficiat et crescat et ad summum perueniat, hortatur et dicit: nescitis quia qui in stadio currunt omnes quidem 1 Luc. 14, 33. 7 II Paral. 15, 2. 9 Ez. 33, 12. 11 Matth. 10, 22. 12 Io. 8, 31 sq. 16 Luc. 12, 35 sq. 22 I Cor. 9, 24 sq. 1 addidit S, addit WBv; cf. I. 16 non ex re R 2 meus discipulus esse WR, m. e. d. v 5 ut] snt S\' 6 ad (ante cor.) om. Rv peruenire S 7 paralimpomenon . I. S, paralipomenoni R et quamdiu R1 8 et uos estis v derelinqueritis R 9 ezeciel S, ezechihel R 10 libe- rauit R quocftq. W exerrauerit] add. R: et iniquitas iniqui non affliget eum in quacumque die reuersus fuerit ab iniquitatibus suis 11 dominus om. W 12 in] ad R saluus erit] saluabitur R 13 eritis Wv 14 cognoscitis 81 liberauit R 15 et W s. I . m. 2 16 procintu Sl, procinctum R, praecinctu W adiecit S, adicit W, addit Rv 17 praecincti v 18 deum W ueniat/STFUF, reuertatur v 20 felices] beati v quod W\' 22 et (ante ad) S et W 8. 1. m. 2 summa WRv et dicit S, dicens WRr 23 quia SWRV, quoniam v currunt, unus tamen accipit palmam? sic currite ut occupetis: et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, uos autem incorruptam. et iterum: nemo militans Deo obligat se negotiis saecularibus, ut possit placere ei qui se probauit. sed et si certauerit quis, non coronabitur, nisi legitime pugnauerit. et iterum: oro ergo uos, fratres, per misericordiam Dei ut constituatis corpora uestra hostiam uiuam, sanctam, placentem Deo: nec configuremini saeculo huic, sed transformemini in renouatione sensus ad probandum quae sit uoluntas Dei bona et placens et perfecta. et iterum: sumus filii Dei: si autem filii, et heredes, coheredes autem Christi, siquidem conpatimur, ut et conmagnificemur. et in Apocalypsi eadem loquitur diuinae praedicationis hortatio dicens: tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam. quod exemplum perseuerandi et permanendi designatur in Exodo, ubi Moyses ad superandum Amalech qui figuram portabat diaboli in signo et sacramento crucis adleuabat supinas manus, nec uincere aduersarium potuit, nisi postquam stabilis et in signo adleuatis iugiter manibus perseuerauit. et factum est, inquit, cum leuabat* manus Moyses, praeualebat Israel: ubi autem submiserat manus, inualescebat Amalech. et accepto lapide subposuerunt sub eo, et sedebat 3 II Tim. 2, 4 sq. 7 Rora. 12, 1 sq. 12 Rom. 8, 16 sq. 15 Apoc. 3, 11. 21 Ex. 17, 11 sq. 1 tamen] autem