<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa004.opp-lat1"><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p> Locupletem te dicis et diuitem. sed non omne quod potest <lb n="5"/>
            debet et fieri nec desideria prolixa et de saeculi ambitione nascentia <lb/>
            ultra honorem ac pudorem uirginitatis extendi, cum scriptum sit: <lb/>
            omnia licent, sed non omnia expediunt. omnia <lb/>
            licent, sed non omnia aedificant. ceterum si tu te sumptuosius <lb/>
            comas et per publicum notabiliter incedas, oculos in te<lb n="10"/>
            iuuentutis inlicias, suspiria adulescentium post te trahas, concupiscendi <lb/>
            libidinem nutrias, sperandi fomenta succendas, ut etsi <lb/>
            ipsa non pereas, alios tamen perdas et uelut gladium te et uenenum <lb/>
            uidentibus praebeas, excusari non potes, quasi mente casta <lb/>
            sis et pudica. redarguit te cultus inprobus et inpudicus ornatus, <lb n="15"/>
            nec conputari iam potes inter puellas et uirgines Christi quae <lb/>
            sic uiuis, ut possis adamari. 
</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p> Locupletem te dicis et dinitem. sed iactare diuitias suas uirginem <lb/>
            non decet, cum dicat scriptura diuina: quid nobis profuit <lb/>
            superbia aut quid diuitiarum iactatio contuli <lb n="20"/>
            nobis? transierunt omnia illa tamquam umbra, et <lb/>
            apostolus rursum moneat et dicat: et qui emunt sic sint <lb/>
            quasi non possidentes, et qui hoc mundo utuntur <lb/>
            quasi non utantur. praeterit enim figura huius <lb/>
            mundi. Petrus etiam, cui oues suas Dominus pascendas tuendasque <lb n="25"/>
            conmendat, super quem posuit et fundauit ecclesiam, aurum <lb/>
            quidem sibi esse et argentum negat, sed esse se dicit Christi gratia <lb/>
            diuitem, esse fide eius et uirtute locupletem, quibus multa

<note type="footnote"> 8 I cor. 10. 23. 19 Sap. 5, 8 sq. 22 I Cor. 7, 30 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 magis <hi rend="italic">om. S</hi> uirgine 81 2 nec ex ne <hi rend="italic">W m. 2</hi> diriuari <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            5 dices <hi rend="italic">S</hi> 6 prolexa <hi rend="italic">S</hi> 10 pnplicom <hi rend="italic">W\' saepius</hi> 11 ianenom <hi rend="italic">Aldhel-</hi> <lb/>
            mus <hi rend="italic">de</hi> latUlibtu virgo inliceas <hi rend="italic">S</hi> adaliscentiam <hi rend="italic">S</hi> 12 sperandi <lb/>
            <hi rend="italic">SWDY</hi>. suspirandi r. spirandi <hi rend="italic">AJdMmus</hi> fomitem <hi rend="italic">V</hi> succedas et <lb/>
            sipsa <hi rend="italic">S</hi> 14 praebeas] eihibeas <hi rend="italic">Aldhdmus</hi> quasi] quia si <hi rend="italic">D</hi> 16 nec <lb/>
            ex ne <hi rend="italic">W m. 2</hi> compotari <hi rend="italic">D</hi> 17 ut <hi rend="italic">ex</hi> et <hi rend="italic">W m. 2,</hi> ut om. <hi rend="italic">D</hi> 18 uir- <lb/>
            <hi rend="italic">ginem W s. L m. 2 19 non om. D nobis W S.1.9L 2 22 et ac D</hi> <lb/>
            23 quasi non] <hi rend="italic">adiecit</hi> Balusius e <hi rend="italic">2</hi> codd.: ementes et qui possident quasi <lb/>
            non; <hi rend="italic">cf. test. III11 p. 123</hi> 27 <hi rend="italic">dinitemponit ante</hi> dicit <hi rend="italic">W</hi> gratiam <hi rend="italic">S</hi> </note> <lb/>


<pb n="195"/>
            magnalia cum miraculo faceret, quibus ad gratiam gloriae bonis spiritalibus <lb/>
            abundaret. has opes, has diuitias possidere non potest <lb/>
            quae se diuitem saeculo mauult esse quam Christo. 
</p></div><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p>Locupletem te dicis et diuitem et utendum putas his quae  <lb/>
            possidere te Deus uoluit. utere sed ad res salutares et bonas <lb n="5"/>
            artes: utere ad illa quae Deus praecepit, quae Dominus ostendit. <lb/>
            diuitem te sentiant pauperes, locupletem te sentiant indigentes, <lb/>
            patrimonio tuo Deum faenera, Christum ciba: ut uirginitatis <lb/>
            perferre gloriam liceat, ut ad Domini praemia uenire contingat, <lb/>
             multorum precibus exora: commenda illic thesauros tuos, ubi <lb n="10"/>
            fur nullus effodiat, quo nullus insidians grassator inrumpat: <lb/>
            possessiones tibi sed caelestes magis conpara, ubi fructus tuos <lb/>
            iuges ac perennes et ab omni contactu iniuriae saecularis inmunes <lb/>
            nec rubigo adterat nec grando caedat nec sol urat nec pluuia corrumpat. <lb/>
            nam delinquis et hoc ipso in Deum, si ad hoc tibi ab <lb n="15"/>
            illo diuitias datas credis, ut illis non salubriter perfruaris. nam <lb/>
            et uocem Deus homini dedit, et tamen non sunt amatoria cantanda <lb/>
            nec turpia, et ferrum esse ad culturam terrae Deus uoluit, <lb/>
            nec homicidia sunt idcirco facienda: aut quia tura et merum et <lb/>
             ignem Dominus instituit, sacrificandum est inde idolis, uel <lb n="20"/>
            quia abundant pecudum greges in agris tuis, uictimas et hostias <lb/>
            inmolare debebis? adquin temptatio est patrimonium grande, <lb/>
            nisi ad usus bonos census operetur, ut patrimonio suo unusquisque <lb/>
            locupletior magis redimere debeat quam augere delicta. 
</p></div><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p rend="script">Ornamentorum ac uestium insignia et lenocinia formarum non  <lb n="25"/>
            nisi prostitutis et inpudicis feminis congruunt et nullarum fere <lb/>
            pretiosior cultus est quam quarum pudor uilis est. sic in scripturis <lb/>
            sanctis, quibus nos instrui Dominus uoluit et moneri,

<note rend="script" type="footnote"> 2 <hi rend="italic">et</hi> 5 possedere <hi rend="italic">SD</hi> 3 magis uult <hi rend="italic">D</hi> christi <hi rend="italic">D</hi> 4 dicis esse <hi rend="italic">Sl,</hi> <lb/>
            esse dicis <hi rend="italic">v</hi> his] iis <hi rend="italic">v</hi> õ et] utere sed ad <hi rend="italic">v</hi> 6 ad illa sed <hi rend="italic">W,</hi> sed ad <lb/>
            illa <hi rend="italic">v</hi> praecipit <hi rend="italic">V</hi> 7 te diuitem <hi rend="italic">W</hi> te om. <hi rend="italic">W</hi> 8 patrimonio tuo <lb/>
            deum <hi rend="italic">SWDV,</hi> patrimonium tuum deo <hi rend="italic">v; cfr. (konou. obs. p. 559</hi> uirginitas <lb/>
            D\' 9 peruenire <hi rend="italic">W</hi> 10 exor <hi rend="italic">D</hi> thensauros <hi rend="italic">S</hi> 14 cedat <hi rend="italic">W</hi> <lb/>
            15 dom <hi rend="italic">S</hi> 16 credes <hi rend="italic">S,</hi> credas <hi rend="italic">v</hi> ut illis ut <hi rend="italic">D</hi> 17 sunt <hi rend="italic">SWDV,</hi> sunt <lb/>
            idcirco <hi rend="italic">v</hi> amaturia <hi rend="italic">D</hi> 19 et—et] aut—aut <hi rend="italic">W</hi> 20 deus <hi rend="italic">Wv</hi> institit <lb/>
            <hi rend="italic">W</hi> est <hi rend="italic">om. S</hi> 21 quia] qui <hi rend="italic">SWX</hi> pecodum <hi rend="italic">W\'</hi> 22 diis immolare <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> debes <hi rend="italic">D</hi> adquin <hi rend="italic">SD,</hi> atqui <hi rend="italic">W,</hi> alioqui <hi rend="italic">v</hi> 24 locupletior factus <lb/>
            <hi rend="italic">Y</hi> 25 enim ac <hi rend="italic">Aldhelmus</hi> et lenocinia <hi rend="italic">om. S</hi> formarum <hi rend="italic">SWDV,</hi> <lb/>
            fucorum v 28 describetur <hi rend="italic">D</hi> </note>

<note type="footnote"> 13* </note> <lb/>


<pb n="196"/>
            describitur ciuitas meretrix compta pulchrius et ornata et cum <lb/>
            ornamentis suis ac propter ipsa potius ornamenta peritura. et <lb/>
            uenit, inquit, unus ex septem angelis habentibus <lb/>
            phialas et adgressus est me dicens: ueni, ostendam <lb/>
            tibi damnationem meretricis magnae sedentis super<lb n="5"/>
            aquas multas, cum qua fornicati sunt reges <lb/>
            terrae. et duxit me in spiritu et uidi mulierem sedentem <lb/>
            super bestiam: et mulier illa amicta erat <lb/>
            pallium purpureum et coccineum et adornata erat <lb/>
            auro et lapidibus pretiosis et margaritis, tenens poculum<lb n="10"/>
            aureum in manu sua plenum exsecrationum <lb/>
            et inmunditiae et fornicationis totius terrae. fugiant <lb/>
            castae uirgines et pudicae incestarum cultus, habitus inpudicarum, <lb/>
            lupanarum insignia, ornamenta meretricum. 
</p></div></div></body></text></TEI>