<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa004.opp-lat1"><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>Paulus forti ac sublimi uoce proclamat: mihi autem absit  <lb/>
            gloriari nisi in cruce Domini mei Iesu Christi, per <lb/>
            quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo: et <lb/>
             uirgo in ecclesia de specie carnis ac de corporis pulchritudine <lb n="20"/>
            gloriatur. addit Paulus et dicit: qui enim sunt Christi <lb/>
            carnem crucifixerunt cum uitiis et concupiscentiis. <lb/>
            et quae se concupiscentiis carnis et uitiis renuntiasse profitetur, <lb/>
            in isdem quibus renuntiauerat inuenitur. deprehenderis, uirgo, <lb/>
             detegeris: aliud te esse iactas et aliud adfectas. maculis te

<note type="footnote"> 1 I Cor. 7,32 sq. 17 GaL 6,14. 21 G&amp;L 5, 24. </note>

<note type="footnote"> 1 dicit] docet dicens <hi rend="italic">Wv</hi> celeps <hi rend="italic">SW</hi> 3 huius <hi rend="italic">om. v</hi> quomodo <hi rend="italic">ex</hi> quo <lb/>
            <hi rend="italic">W m. 2 4 uirgo et mulier v cogitat ea W s. l. m. 2 5 ea om. D</hi> sint <lb/>
            sanctae <hi rend="italic">W</hi> 6 et <hi rend="italic">(post</hi> sed) <hi rend="italic">om. W</hi> 7 ut nemo <hi rend="italic">v</hi> uiderit <hi rend="italic">S,</hi> uidet <hi rend="italic">WlD,</hi> <lb/>
            uidit <hi rend="italic">W*</hi> parem] talem <hi rend="italic">S</hi> 8 nec] ne <hi rend="italic">W</hi> bonum] bonum mentis <hi rend="italic">scripsit <lb/>
            Baluzivs,</hi> bonum sui <hi rend="italic">Grauius;</hi> bonum cordis <hi rend="italic">uel</hi> bonum suum <hi rend="italic">(cf. Tertull. de<lb/>
             uirg. uel. c. 14,90. c. 15, 96) malim sed nihil mutandum</hi> 12 habet <hi rend="italic">SWI,</hi> <lb/>
            habeatDWzro <hi rend="italic">simulant WD, simulent v integrae et purae WDv</hi> corpore <lb/>
            sed etiam spiritu <hi rend="italic">v</hi> 13 perseuerent <hi rend="italic">SWDv</hi> fas est uirginem <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            14 de carne et om. <hi rend="italic">D</hi> pulcritudine <hi rend="italic">SWD</hi> 15 illi <hi rend="italic">scripsit Baluzius</hi> <lb/>
            16 ac] et <hi rend="italic">W</hi> 17 declamat <hi rend="italic">W</hi> 18 crucem <hi rend="italic">S</hi> mei <hi rend="italic">S,</hi> nri <hi rend="italic">WD <lb/>
            ihfiiS 21 addidit D 22 carnem suam Dw 23 renunciasse D; saepissime <lb/>
            </hi> ti <hi rend="italic">et</hi> ci <hi rend="italic">permutantwr in D</hi> 25 aliut <hi rend="italic">S saepissime ut passim</hi> aput <lb/>
            illut esse te <hi rend="italic">Dv</hi> </note> <lb n="25"/>


<pb n="192"/>
            concupiscentiae carnalis aspergis, cum integritatis candidata sis et <lb/>
            pudoris. clama, inquit Esaiae Deus, omnis caro faenum <lb/>
            et omnis claritas eius ut flos faeni. aruit faenum <lb/>
            et flos decidit. sermo autem Domini manet in aeternum. <lb/>
            neminem Christianum decet et maxime uirginem non decet <lb n="5"/>
            claritatem ullam conputare carnis et honorem, sed solum adpetere <lb/>
            sermonem Dei, bona in aeternum mansura conplecti. aut si carne <lb/>
            sit gloriandum, tunc plane quando in nominis confessione cruciatur, <lb/>
            quando fortior femina uiris torquentibus inuenitur, quando <lb/>
            ignes aut cruces aut ferrum aut bestias patitur ut coronetur. <lb n="10"/>
            illa sunt carnis pretiosa monilia, illa corporis ornamenta meliora. 
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Sed sunt aliquae diuites et facultatum ubertate locupletes, quae <lb/>
            opes suas praeferant et se bonis suis uti debere contendant. sciant <lb/>
            primo illam diuitem esse quae Deo diues est, illam esse locupletem <lb/>
            quae locuples in Christo est, bona esse illa quae sint spiritalia,<lb n="15"/>
            diuina, caelestia, quae nos ad Deum ducant, quae nobiscum <lb/>
            aput Deum perpetua possessione permaneant. ceterum <lb/>
            quaecumque terrena sunt in saeculo accepta et hic cum saeculo <lb/>
            remansura, tam contemni debent, quam mundus ipse contemnitur, <lb/>
            cuius pompis et deliciis iam tum renuntiauimus, cum meliore <lb n="20"/>
            transgressu ad Deum uenimus. Iohannes nos excitat et hortatur <lb/>
            spiritali et caelesti uoce contestans: nolite, ait, diligere <lb/>
            mundum neque ea quae in mundo sunt. si qui dilexerit <lb/>
            mundum, non est caritas patris in illo: quoniam <lb/>
            omne quod in mundo est concupiscentia carnis <lb n="25"/>
            est et concupiscentia oculorum et ambitio

<note type="footnote"> 2 Es. 40, 6 sq. 22 I Io. 2,15 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 candida <hi rend="italic">v</hi> 2 pudoris] <hi rend="italic">pndica S</hi> clamat <hi rend="italic">ex clama Sm.2</hi> eseiae &lt;S <lb/>
            dominus <hi rend="italic">v</hi> 4 dei <hi rend="italic">W,</hi> dei nostri <hi rend="italic">scripsit Krabinger</hi> manebit <hi rend="italic">S</hi> 5 et] <lb/>
            uel <hi rend="italic">W</hi> 6 computare <hi rend="italic">W,</hi> copolare <hi rend="italic">D</hi> 7 in carne <hi rend="italic">Dv</hi> 8 nominis <hi rend="italic">SWDV,</hi> <lb/>
            nominis domini <hi rend="italic">v</hi> 10 ignis <hi rend="italic">W</hi> uel bestias <hi rend="italic">v</hi> ut <hi rend="italic">ex</hi> aut <hi rend="italic">W</hi> m. <hi rend="italic">2</hi> <lb/>
            12 ubertate] libertate <hi rend="italic">W</hi> 14 in deo <hi rend="italic">v; cf. p. 195, 3</hi> 15 illa esse <lb/>
            <hi rend="italic">WD</hi> sunt <hi rend="italic">v</hi> 16 dom <hi rend="italic">S</hi> 17 dominum <hi rend="italic">V</hi> possessione] uisione <hi rend="italic">W,</hi> <lb/>
            mansione <hi rend="italic">v</hi> 19 condemni <hi rend="italic">W,</hi> contempni <hi rend="italic">D</hi> condemnitur <hi rend="italic">W,</hi> contempnitnr <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 20 iam tunc <hi rend="italic">v,</hi> tantum <hi rend="italic">D</hi> 21 ad deum] a dmo <hi rend="italic">S hinc</hi> <lb/>
            ioannes <hi rend="italic">v</hi> 22 contestans] corroborans <hi rend="italic">v</hi> ait <hi rend="italic">om. W</hi> 23 si quis <hi rend="italic">Wv <lb/>
            24 claritas D quo W s s.[l. m. 2 25 est in mundo S est carnis est D</hi> </note> <lb/>


<pb n="193"/>
            saeculi quae non sunt a patre sed ex concupiscentia <lb/>
            saeculi. et mundus transibit et concupiscentia eius, <lb/>
            qui autem fecerit uoluntatem Dei, manebit in aeternum, <lb/>
            quomodo et Deus manebit in aeternum. aeterna <lb/>
            igitur et diuina sectanda sunt et omnia de Dei uoluntate facienda <lb n="5"/>
            sunt, ut Domini nostri uestigia et magisteria sectemur qui monuit et dixit: <lb/>
            non descendi de caelo, ut faciam uoluntatem <lb/>
            meam sed uoluntatem eius qui me misit. <lb/>
            quodsi non est maior domino suo seruus et liberatori debet obsequium <lb/>
            liberatus, qui esse cupimus christiani debemus quod <lb n="10"/>
            Christus dixit imitari. scriptum est et legitur et auditur et in <lb/>
            exemplum nostri ecclesiae ore celebratur: qui dicit se in <lb/>
            Christo manere debet quomodo ille ambulauit et <lb/>
            ipse ambulare. ambulandum est uestigiis paribus, aemula <lb/>
             ingressione nitendum. tunc respondebit ad fidem nominis sectatio <lb n="15"/>
            ueritatis et credenti praemium datur, si quod creditur et <lb/>
            geratur. 
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>Locupletem te dicis et diuitem. sed diuitiis tuis Paulus occurrit  <lb/>
            et ad cultum adque ornatum tuum iusto fine moderandum sua <lb/>
             uoce praescribit. sint, inquit, mulieres cum verecundia <lb n="20"/>
            et pudicitia conponentes se, non in tortis crinibus <lb/>
            neque auro neque margaritis aut ueste pretiosa, sed <lb/>
            ut decet mulieres promittentes castitatem per bonam <lb/>
            conuersationem. item Petrus ad haec eadem praecepta <lb/>
             consentit et dicit: sit in muliere non exterior ornamenti <lb n="25"/>
            aut auri aut uestis cultus sed cultus cordis. quodsi <lb/>
            ille mulieres quoque admonet coercendas at ad ecclesiasticam disciplinam <lb/>
            religiosa obseruatione moderandas quae excusare cultus

<note type="footnote"> 7 10. 6,38. 12 1 10. 2, 6. 20 1 Tim. 2, 9 sq. 25 1 Petro 8, 3 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 snnt <hi rend="italic">S,</hi> est <hi rend="italic">D,</hi> om. <hi rend="italic">W</hi> ex] a <hi rend="italic">W</hi> concupiscentia saeculi <hi rend="italic">SW,</hi> <lb/>
            mundo <hi rend="italic">D,</hi> cone. mundi <hi rend="italic">V</hi> 4 manet <hi rend="italic">Dv</hi> 6 magisteria <hi rend="italic">SWDV,</hi> mag. <lb/>
            diuina <hi rend="italic">v</hi> 8 meam <hi rend="italic">W 8. I. m. 2</hi> 9 si <hi rend="italic">D 8. 1. m. 2</hi> domine suo maior <lb/>
            <hi rend="italic">W</hi> 11 dixit] fecit <hi rend="italic">uel</hi> dixit et fecit <hi rend="italic">uel</hi> fecit et docuit v 14 est igitnr <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> 15 nitendum est <hi rend="italic">WD</hi> respondit <hi rend="italic">D,</hi> respondet <hi rend="italic">v</hi> 16 credetur <lb/>
            8 20 uericondia <hi rend="italic">S,</hi> uirecundia D 21 puditicia <hi rend="italic">D</hi> in <hi rend="italic">om. 8</hi> <lb/>
            22 praetiosa <hi rend="italic">SWD; ita hac uoce constanter</hi> 25 sit <hi rend="italic">ex</hi> sint <hi rend="italic">W m. 2</hi> <lb/>
            27 illi — admonent <hi rend="italic">v</hi> 28 religiosam 8 cultos <hi rend="italic">D</hi> </note>

<note type="footnote"> JXL </note>

<note type="footnote"> 13 </note> <lb/>


<pb n="194"/>
            suos soleant per maritum, quanto id magis obseruare uirginem <lb/>
            fas est, cui nulla ornatus sui conpetat uenia nec deriuari in <lb/>
            alterum possit mendacium culpae, sed sola ipsa remaneat in <lb/>
            crimine. 
</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p> Locupletem te dicis et diuitem. sed non omne quod potest <lb n="5"/>
            debet et fieri nec desideria prolixa et de saeculi ambitione nascentia <lb/>
            ultra honorem ac pudorem uirginitatis extendi, cum scriptum sit: <lb/>
            omnia licent, sed non omnia expediunt. omnia <lb/>
            licent, sed non omnia aedificant. ceterum si tu te sumptuosius <lb/>
            comas et per publicum notabiliter incedas, oculos in te<lb n="10"/>
            iuuentutis inlicias, suspiria adulescentium post te trahas, concupiscendi <lb/>
            libidinem nutrias, sperandi fomenta succendas, ut etsi <lb/>
            ipsa non pereas, alios tamen perdas et uelut gladium te et uenenum <lb/>
            uidentibus praebeas, excusari non potes, quasi mente casta <lb/>
            sis et pudica. redarguit te cultus inprobus et inpudicus ornatus, <lb n="15"/>
            nec conputari iam potes inter puellas et uirgines Christi quae <lb/>
            sic uiuis, ut possis adamari. 
</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p> Locupletem te dicis et dinitem. sed iactare diuitias suas uirginem <lb/>
            non decet, cum dicat scriptura diuina: quid nobis profuit <lb/>
            superbia aut quid diuitiarum iactatio contuli <lb n="20"/>
            nobis? transierunt omnia illa tamquam umbra, et <lb/>
            apostolus rursum moneat et dicat: et qui emunt sic sint <lb/>
            quasi non possidentes, et qui hoc mundo utuntur <lb/>
            quasi non utantur. praeterit enim figura huius <lb/>
            mundi. Petrus etiam, cui oues suas Dominus pascendas tuendasque <lb n="25"/>
            conmendat, super quem posuit et fundauit ecclesiam, aurum <lb/>
            quidem sibi esse et argentum negat, sed esse se dicit Christi gratia <lb/>
            diuitem, esse fide eius et uirtute locupletem, quibus multa

<note type="footnote"> 8 I cor. 10. 23. 19 Sap. 5, 8 sq. 22 I Cor. 7, 30 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 magis <hi rend="italic">om. S</hi> uirgine 81 2 nec ex ne <hi rend="italic">W m. 2</hi> diriuari <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            5 dices <hi rend="italic">S</hi> 6 prolexa <hi rend="italic">S</hi> 10 pnplicom <hi rend="italic">W\' saepius</hi> 11 ianenom <hi rend="italic">Aldhel-</hi> <lb/>
            mus <hi rend="italic">de</hi> latUlibtu virgo inliceas <hi rend="italic">S</hi> adaliscentiam <hi rend="italic">S</hi> 12 sperandi <lb/>
            <hi rend="italic">SWDY</hi>. suspirandi r. spirandi <hi rend="italic">AJdMmus</hi> fomitem <hi rend="italic">V</hi> succedas et <lb/>
            sipsa <hi rend="italic">S</hi> 14 praebeas] eihibeas <hi rend="italic">Aldhdmus</hi> quasi] quia si <hi rend="italic">D</hi> 16 nec <lb/>
            ex ne <hi rend="italic">W m. 2</hi> compotari <hi rend="italic">D</hi> 17 ut <hi rend="italic">ex</hi> et <hi rend="italic">W m. 2,</hi> ut om. <hi rend="italic">D</hi> 18 uir- <lb/>
            <hi rend="italic">ginem W s. L m. 2 19 non om. D nobis W S.1.9L 2 22 et ac D</hi> <lb/>
            23 quasi non] <hi rend="italic">adiecit</hi> Balusius e <hi rend="italic">2</hi> codd.: ementes et qui possident quasi <lb/>
            non; <hi rend="italic">cf. test. III11 p. 123</hi> 27 <hi rend="italic">dinitemponit ante</hi> dicit <hi rend="italic">W</hi> gratiam <hi rend="italic">S</hi> </note> <lb/>


<pb n="195"/>
            magnalia cum miraculo faceret, quibus ad gratiam gloriae bonis spiritalibus <lb/>
            abundaret. has opes, has diuitias possidere non potest <lb/>
            quae se diuitem saeculo mauult esse quam Christo. 
</p></div></div></body></text></TEI>