<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa004.opp-lat1"><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p> Monentis apostoli uox est: expurgate uetus fermentum, <lb n="25"/>
            ut sitis noua consparsio, sicut estis azymi: nam et

<note type="footnote"> 10 Gen. 1,26. 25 I Cor. 5, 7. </note>

<note type="footnote"> 1 fugare <hi rend="italic">SD</hi> ruboris <hi rend="italic">ex</hi> colores <hi rend="italic">Sm. 2</hi> adulteris <hi rend="italic">DY</hi> 2 ueritate <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 3 inpugnatione] impigmatione coni. <hi rend="italic">Erasmus</hi> 8 nigro puluere] <lb/>
            nigrore pulueris <hi rend="italic">W</hi> robore <hi rend="italic">S</hi> 9 conrompent <hi rend="italic">S</hi> 11 quisquam ex <lb/>
            quis <hi rend="italic">W m. 2</hi> 12 ille id quod <hi rend="italic">W sed</hi> id s. 2. 13 quia] quod <hi rend="italic">D</hi> 16 aemolum <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> 17 adferret] inferret ut <hi rend="italic">v et Augustinus l. c</hi>. iam picta <hi rend="italic">add. in <lb/>
            W m. 2</hi> 19 exaestimas <hi rend="italic">D</hi> latura S inproba <hi rend="italic">S</hi> 20 ut si <hi rend="italic">W,</hi> ut <lb/>
            enim <hi rend="italic">v et August</hi>. inpudicam <hi rend="italic">S</hi> 21 homines] omnes <hi rend="italic">S</hi> incestas <lb/>
            fugis <hi rend="italic">D</hi> 22 deteneris <hi rend="italic">S</hi> 23 quod putes W inpugnatio] indignatio <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 25 monentis a. n. est om. <hi rend="italic">W</hi> 26 consparsio <hi rend="italic">SWDV,</hi> conspersio <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> estis] est <hi rend="italic">V, om. D</hi> azimi <hi rend="italic">SWD,</hi> azyma <hi rend="italic">V</hi> nam] etenim <lb/>
            <hi rend="italic">August</hi>.. </note> <lb/>


<pb n="199"/>
            pascha nostrum inmolatus est Christus. itaque festa <lb/>
            celebremus non in fermento ueteri neque in fermento <lb/>
            malitiae et nequitiae sed in azymis sinceritatis <lb/>
            et ueritatis. num sinceritas perseuerat et ueritas, <lb/>
             quando quae sincera sunt polluuntur colorum adulteriis, medicaminum <lb n="5"/>
            facis in mendacium uera mutantur? Dominus tuus dicit: <lb/>
            non potes facere capillum unum album aut nigrum: <lb/>
            et tu ad uincendam Domini tui uocem uis te esse potiorem, audaci <lb/>
            conatu et sacrilego contemptu crines tuos inficis, malo praesagio <lb/>
             futurorum capillos iam tibi flammeos auspicaris et peccas pro <lb n="10"/>
            nefas capite id est corporis parte meliore! et cum scriptum sit <lb/>
            de Domino: caput autem eius et capilli erant albi <lb/>
            uelut lana aut nix, tu execraris canitiem, detestaris alborem, <lb/>
            qui sit ad Domini caput similis ! 
</p></div><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p>Non metuis, oro, quae talis es, ne cum resurrectionis dies  <lb n="15"/>
            uenerit, artifex tuus te non recognoscat, ad sua praemia et promissa <lb/>
            uenientem remoueat et excludat et increpans uigore censoris <lb/>
            et iudicis dicat: copus hoc meum non est nec imago haec <lb/>
            nostra est. cutem falso medicamine polluisti, crinem adultero <lb/>
            colore mutasti, expugnata est mendacio facies, figura corrupta <lb n="20"/>
            est, uultus alienus est. Deum uidere non poteris, quando oculi <lb/>
            tibi non sunt quos Deus fecit sed quos diabolus infecit. illum tu <lb/>
            sectata es, rutilos adque depictos oculos serpentis imitata es, de <lb/>
            inimico tuo compta, cum illo pariter arsura. haec, oro, non cogitanda <lb/>
             sunt Dei semis, non die semper ac nocte metuenda?

<note type="footnote"> 7 Matth. 5, 36. 12 Apoc. 1,14. </note>

<note type="footnote"> 1 pascha] phasca 8 itaque itaque D 2 ueteri...fermento om. <lb/>
            D 3 azimis <hi rend="italic">SWD</hi> 4 perseueret <hi rend="italic">Wx</hi> 5 ..colorum <hi rend="italic">W,</hi> et colo- <lb/>
            <hi rend="italic">rom Augustinu* l. c</hi>. adulteriia <hi rend="italic">DW2,</hi> adulteris <hi rend="italic">SW\',</hi> adulterinis <lb/>
            <hi rend="italic">August</hi>. et medicaminum v, et adulterinis medicaminum <hi rend="italic">Balueius</hi> <lb/>
            6 deus 8 7 aut <hi rend="italic">ex</hi> et <hi rend="italic">D m. 2</hi> 8 tu <hi rend="italic">add. W m. 2</hi> uincendum <hi rend="italic">Dl</hi> esse <lb/>
            om. <hi rend="italic">W</hi> audacie <hi rend="italic">S</hi> 9 crinis <hi rend="italic">W\'</hi> infeces <hi rend="italic">S</hi> 11 capiti <hi rend="italic">D</hi> id est <lb/>
            <hi rend="italic">orn. W</hi> 13 caniciem <hi rend="italic">W,</hi> canitiae <hi rend="italic">D</hi> 14 qui sit] quis ita <hi rend="italic">D</hi> caput <lb/>
            domini <hi rend="italic">W</hi> 16 recognat <hi rend="italic">D</hi> et ad <hi rend="italic">v</hi> 17 et <hi rend="italic">(ante</hi> excl.) <hi rend="italic">om. D</hi> excludens <lb/>
            <hi rend="italic">Wl</hi> et <hi rend="italic">increpans SV,</hi> increpans <hi rend="italic">WDv</hi> censores <hi rend="italic">S</hi> 18 naec <hi rend="italic">W</hi> <lb/>
            haec om. <hi rend="italic">Baluzius</hi> 21 est <hi rend="italic">(post</hi> alienus) <hi rend="italic">om. W</hi> poter.sD 22 tibi] <lb/>
            tui <hi rend="italic">scripsit Baluzius</hi> sint <hi rend="italic">WD</hi> deus tibi <hi rend="italic">S</hi> inficit <hi rend="italic">W</hi> 23 emitata <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> 24 et arsura <hi rend="italic">Dv</hi> cogitanda non sunt <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb n="25"/>


<pb n="200"/>
            uiderint quid sibi nuptae per placendi studium de coniugum solacio <lb/>
            blandiantur, quos dum in excusationem suam proferunt, ad societatem <lb/>
            criminosae consensionis adsciscunt. uirgines certe, quibus <lb/>
            hic sermo non consulit, quae se eiusmodi artibus compserint, <lb/>
            inter uirgines non putem debere numerari sed tamquam contactas <lb n="5"/>
            oues et morbidas pecudes a sancto et puro grege uirginitatis arceri, <lb/>
            ne contagio suo ceteras polluant, dum simul degunt, ne <lb/>
            perdant alias quaecumque perierunt. 
</p></div><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p> Et quoniam continentiae bonum quaerimus, perniciosa quaeque <lb/>
            et infesta uitemus. nec illa praetereo, quae dum neglegentia<lb n="10"/>
            in usum ueniunt, contra pudicos et sobrios mores licentiam sibi <lb/>
            de usurpatione fecerunt. quasdam non pudet nubentibus interesse <lb/>
            et in illa lasciuientium libertate sermonum conloquia incesta miscere, <lb/>
            audire quod non decet, quod non licet dicere, obseruare <lb/>
            et esse praesentes inter uerba turpia et temulenta conuiuia, quibus <lb n="15"/>
            libidinum fomes accenditur, sponsa ad patientiam stupri, ad <lb/>
            audaciam sponsus animatur. quis illi in nuptiis locus est cui <lb/>
            animus ad nuptias non est, aut uoluptaria illic et laeta esse quae <lb/>
            possunt, ubi et studia et uota diuersa sunt? quid illic discitur, quid <lb/>
            uidetur? quantum a proposito suo uirgo deficit! quantum inpudicior,<lb n="20"/>
            quae uenerat pudica, discedit! corpore licet uirgo ac mente <lb/>
            permaneat, oculis, auribus, lingua minuit illa quod habebat. 
</p></div><div n="19" subtype="section" type="textpart"><p> Quid uero quae promiscuas balneas adeunt quaeque oculis ad <lb/>
            libidinem curiosis pudori ac pudicitiae corpora dicata prostituunt? <lb/>
            quae cum uiris adque uiros nudae uident turpiter ac

<note type="footnote"> 1 nuptae sibi D 2 eicuaatione sua <hi rend="italic">W</hi> 4 non <hi rend="italic">SW,</hi> nunc <hi rend="italic">Dv</hi> <lb/>
            compaerit <hi rend="italic">S</hi> 5 nirginis <hi rend="italic">S</hi> putent <hi rend="italic">V</hi> 7 ne] nec <hi rend="italic">D</hi> dum] cum <hi rend="italic">W</hi> <lb/>
            10 uitamus <hi rend="italic">W</hi> dum] cum <hi rend="italic">S</hi> 12 non <hi rend="italic">D s. I. m. 2</hi> 13 illa lasci- <lb/>
            <hi rend="italic">bientium D,</hi> illaaciuientium S (inter illam lasciuientem libertatem v) <lb/>
            14 audere <hi rend="italic">D</hi> decet et <hi rend="italic">V</hi> non om. <hi rend="italic">S</hi> obaeruare S, obseruari <hi rend="italic">WD,</hi> <lb/>
            obuersari <hi rend="italic">ManutWs j cf. (honou. dbseru. p. 322</hi> 15 et <hi rend="italic">(ante</hi> esse) <hi rend="italic">expunxit <lb/>
            Krdbinger</hi> 16 sponsam <hi rend="italic">S</hi> 17 illi] illis <hi rend="italic">SWD</hi> nuptis <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            18 uoluntaria S 19 et <hi rend="italic">(ante</hi> studia) <hi rend="italic">om. W</hi> 20 defecit <hi rend="italic">SD</hi> quantum <lb/>
            <hi rend="italic">SWDV, quando ud quanto v</hi> 21 <hi rend="italic">inpndicior - pudica SY,</hi> ..pudiciorinpudica <lb/>
            <hi rend="italic">W,</hi> impudicior — impudica D, pudica — impudicior <hi rend="italic">(uel</hi> impudica) <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> 22 quod] quae v 23 quaeq. <hi rend="italic">S,</hi> quae <hi rend="italic">WDv</hi> j24 dicata] dica <lb/>
            <hi rend="italic">S,</hi> inlata <hi rend="italic">D</hi> 25 quae cum] quaecumq. S niris adq. uiros S, uiros <lb/>
            atque a niris <hi rend="italic">WDv</hi> nin <hi rend="italic">quod</hi> atq. in <hi rend="italic">W 8.1</hi>. m. <hi rend="italic">2</hi> uidentur] «*entur <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            (pnd <hi rend="italic">eras.)</hi> </note> <lb n="25"/>


<pb n="201"/>
            uidentur, nonne ipsae inlecebram uitiis praestant? non ad corruptelam <lb/>
            et iniuriam suam desideria praesentium sollicitant et inuitant? <lb/>
            uiderit, inquis, qua illuc mente quis ueniat, mihi tantum <lb/>
            reficiendi corpusculi cura est et lauandi. non te purgat ista defensio <lb/>
             nec lasciuiae et petulantiae crimen excusat. sordidat lauatio <lb n="5"/>
            ista, non abluit, nec emundat membra sed maculat. inpudice <lb/>
            tu neminem conspicis, sed ipsa conspiceris inpudice: oculos <lb/>
            tuos turpi oblectatione non polluis, sed dum oblectas alios, ipsa <lb/>
            pollueris. spectaculum de lauacro facis, theatro sunt foediora <lb/>
             quo conuenis. uerecundia illic omnis exuitur, simul cum amictu <lb n="10"/>
            uestis honor corporis ac pudor ponitur, denotanda et contrectanda <lb/>
            uirginitas reuelatur. iam nunc considera an cum uestita <lb/>
            est uerecunda sit inter uiros talis quae ad inuerecundiam profecit <lb/>
            audacia nuditatis. 
</p></div><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p>Sic ergo frequenter ecclesia uirgines suas plangit, sic ad infomes  <lb n="15"/>
            earum ac detestabiles fabulas ingemescit: sic flos uirginum <lb/>
            extinguitur, honor continentiae ac pudor caeditur, gloria <lb/>
            omnis ac dignitas profanatur. sic se expugnator inimicus per <lb/>
            artes suas inserit: sic insidiis per occulta fallentibus diabolus <lb/>
            obrepit: sic dum ornari cultius, dum liberius euagari uirgines <lb n="20"/>
            uolunt, esse uirgines desinunt, furtiuo dedecore corruptae, uiduae <lb/>
            antequam nuptae, non mariti sed Christi adulterae, quam <lb/>
            fuerant praemiis ingentibus uirgines destinatae, tam magna supplicia <lb/>
            pro amissa uirginitate sensurae. 
</p></div></div></body></text></TEI>