Locupletem te dicis et diuitem et utendum putas his quae possidere te Deus uoluit. utere sed ad res salutares et bonas artes: utere ad illa quae Deus praecepit, quae Dominus ostendit. diuitem te sentiant pauperes, locupletem te sentiant indigentes, patrimonio tuo Deum faenera, Christum ciba: ut uirginitatis perferre gloriam liceat, ut ad Domini praemia uenire contingat, multorum precibus exora: commenda illic thesauros tuos, ubi fur nullus effodiat, quo nullus insidians grassator inrumpat: possessiones tibi sed caelestes magis conpara, ubi fructus tuos iuges ac perennes et ab omni contactu iniuriae saecularis inmunes nec rubigo adterat nec grando caedat nec sol urat nec pluuia corrumpat. nam delinquis et hoc ipso in Deum, si ad hoc tibi ab illo diuitias datas credis, ut illis non salubriter perfruaris. nam et uocem Deus homini dedit, et tamen non sunt amatoria cantanda nec turpia, et ferrum esse ad culturam terrae Deus uoluit, nec homicidia sunt idcirco facienda: aut quia tura et merum et ignem Dominus instituit, sacrificandum est inde idolis, uel quia abundant pecudum greges in agris tuis, uictimas et hostias inmolare debebis? adquin temptatio est patrimonium grande, nisi ad usus bonos census operetur, ut patrimonio suo unusquisque locupletior magis redimere debeat quam augere delicta. Ornamentorum ac uestium insignia et lenocinia formarum non nisi prostitutis et inpudicis feminis congruunt et nullarum fere pretiosior cultus est quam quarum pudor uilis est. sic in scripturis sanctis, quibus nos instrui Dominus uoluit et moneri, 2 et 5 possedere SD 3 magis uult D christi D 4 dicis esse Sl, esse dicis v his] iis v õ et] utere sed ad v 6 ad illa sed W, sed ad illa v praecipit V 7 te diuitem W te om. W 8 patrimonio tuo deum SWDV, patrimonium tuum deo v; cfr. (konou. obs. p. 559 uirginitas D\' 9 peruenire W 10 exor D thensauros S 14 cedat W 15 dom S 16 credes S, credas v ut illis ut D 17 sunt SWDV, sunt idcirco v amaturia D 19 et—et] aut—aut W 20 deus Wv institit W est om. S 21 quia] qui SWX pecodum W\' 22 diis immolare v debes D adquin SD, atqui W, alioqui v 24 locupletior factus Y 25 enim ac Aldhelmus et lenocinia om. S formarum SWDV, fucorum v 28 describetur D 13* describitur ciuitas meretrix compta pulchrius et ornata et cum ornamentis suis ac propter ipsa potius ornamenta peritura. et uenit, inquit, unus ex septem angelis habentibus phialas et adgressus est me dicens: ueni, ostendam tibi damnationem meretricis magnae sedentis super aquas multas, cum qua fornicati sunt reges terrae. et duxit me in spiritu et uidi mulierem sedentem super bestiam: et mulier illa amicta erat pallium purpureum et coccineum et adornata erat auro et lapidibus pretiosis et margaritis, tenens poculum aureum in manu sua plenum exsecrationum et inmunditiae et fornicationis totius terrae. fugiant castae uirgines et pudicae incestarum cultus, habitus inpudicarum, lupanarum insignia, ornamenta meretricum. Clamat etiam Spiritu sancto plenus Esaias et filias Sion auro et ueste corruptas increpat et obiurgat perniciosis opibus afluentes et a Deo per saeculi delicias recedentes. exaltatae sunt, inquit, filiae Sion et ambulauerunt alto collo et nutu oculorum et incessu pedum trahentes tunicas et pedibus simul ludentes. et humiliabit Deus principales filias Sion et reuelabit Dominus habitum earum: et auferet Dominus gloriam uestis illarum et ornamenta earum et crines et cincinnos et lunulas et discrimen et armillas et botronatum et dextralia et anulos et inaures et serica contexta cum auro et 2 Apoc. 17,1 sq. 17 Es. 3,16 sq. 3 habent.. D (is eras.) 4 fialas S, phiolas W, phialas septem v 5 tibi W 8. 1. m. 2 sedentes S 9 pallium (palleum S) purpureum et coccineum SWDV, pallio purpureo et coccineo v et om. W 12 omnis immnnditiae V fugiant fugiant V 13 caste nirginis 8 14 lupanarium v, luparum Aldhelmus 15 spirito S eseias S et] ad WD 16 et neste SD, et argento W, et argento ac ueste v corruptas] comptas coni. Erasmus affluentes Wv 17 exaltaeTT1 inquid S, ait WD 18 alto collo] alta cernice D 19 incestu W 20 lnentes W hnmilianit SW 21 reuelanit SW; lanuvtaati — avaxaXvxptt LXX 23 earum] illarum S 24 discrimen SWDV, discriminalia v, cf. Gronou. cbs. p. 321 botrunatum D dextralia SWDV, specnla v 25 et anulos W 8.I. m. 2 hyacintho. et erit pro odore suauitatis puluis et pro cingulo reste cingeris et pro ornamento capitis aureo caluitium habebis. hoc Deus culpat, hoc denotat: hinc corruptas esse, hinc a cultu uero adque diuino desciuisse pronuntiat. exaltatae ceciderunt, comptae turpitudinem foeditatemque meruerunt. sericum et purpuram indutae Christum induere non possunt, auro et margaritis et monilibus adornatae ornamenta cordis ac pectoris perdiderunt. quis non id exsecretur et fugiat quod alii fuerit exitio P quis id adpetat et adsumat quod ad necem alterius.pro gladio fuerit et telo? si hausto poculo moreretur ille qui biberat, uenenum scires esse quod ille potauit: si accepto cibo qui acceperat interiret, scires esse letale quod acceptum potuit occidere nec ederes inde nec biberes, unde interisse alios ante conspiceres. nunc quanta ignorantia ueri est, animi quanta dementia id uelle quod et nocuerit semper et noceat, et putare quod inde ipsa non pereas, unde alios perisse cognoscas! Neque enim Deus coccineas aut purpureas oues fecit aut herbarum sucis et conchyliis tinguere et colorare lanas docuit nec distinctis auro lapillis aut margaritis contexta serie et numerosa conpage digestis monilia instituit, quibus ceruicem quam fecit absconderet, ut operiatur illud quod Deus in homine formauit et conspiciatur id desuper quod diabolus inuenit. an uulnera inferri auribus Deus uoluit, quibus innocens adhuc infantia et mali saecularis ignara crucietur, ut postea de aurium cicatricibus et cauernis pretiosa grana dependeant, grauia etsi non suo pondere, mercium tamen quantitate? quae omnia peccatores et apostatae angeli suis artibus prodiderunt, quando ad terrena contagia deuoluti a caelesti uigore recesserunt. illi et oculos circumducto 1 yachinto S, iacinctho W erint 8 2 cingnlos restes D praecingeris S 3 deo W cnpat D 4 esse nirgines v 5 exaltatae inquit F turpitndinia 8 8 ac] et 8 id om. W 9 ali Wl fuerunt S 10 exansto W moriretnr W 11 biberet W esse] esse letale S 12 si aecepto eibo om. W 13 ne biberes inde Wl 14 niriD 15 nocuerit ex do- cuerit 8 m. 2 18 concyliis 8 19 lapillis] capillis scripsit Baluzius aut 8, et WDv serie SV, serica D, seri.e W 21 absconderet SWDV, absconderesv iit Be m. 2) hominem W 22 adinuenit v 24 crucetur D crucietur... dependeant om. Wl, add . in margine W2 25 suo om. V 26 tamen om. DW apostete 81 27 angelisTT, ange D 28 a] de W ceaserunt BY; cf. p. 231.13 illic W, ille D circumductos S nigrore fucare et genas mendacio ruboris inficere et mutare adulterinis coloribus crinem et expugnare omnem oris et capitis ueritatem corruptelae suae inpugnatione docuerunt. Et quidem isto in loco pro timore quem nobis fides suggerit, pro dilectione quam fraternitas exigit, non uirgines tantum aut uiduas sed et nuptas puto et omnes omnino feminas admonendas, quod opus Dei et factura eius et plastica adulterari nullo modo debeat adhibito flauo colore uel nigro puluere uel rubore aut quolibet denique liniamenta natiua conrumpente medicamine. dicit Deus: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: et audet quisquam mutare et conuertere quod Deus fecit! manus Deo inferunt, quando id quod ille formauit reformare et transfigurare contendunt, nescientes quia opus Dei est omne quod nascitur, diaboli quodcumque mutatur. si quis pingendi artifex uultum alicuius et speciem et corporis qualitatem aemulo colore signasset et signato iam consummatoque simulacro manus alius adferret, iam formata, iam picta quasi peritior reformaret, grauis prioris artificis iniuria et iusta indignatio uideretur: tu te existimas inpune laturam tam inprobae temeritatis audaciam, Dei artificis offensam? ut inpudica circa homines et incesta fucis lenocinantibus non sis, corruptis uiolatisque quae Dei sunt peior adultera detineris. quod ornari te putas, quod putas comi, inpugnatio est ista diuini operis, praeuaricatio est ueritatis.