<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa003.opp-lat1"><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>Nec hoc, fratres dilectissimi, Iesus Christus Dominus et Deus  <lb n="5"/>
            noster tantum uerbis docuit, sed impleuit et factis. et qui ad <lb/>
            hoc descendisse se dixerat ut uoluntatem patris faceret inter <lb/>
            cetera mirabilia uirtutum quibus indicia diuinae maiestatis expressit <lb/>
            paternam quoque patientiam tolerantiae tenore seruauit. <lb/>
            omnis denique actus eius ab ipso statim aduentu patientia comite <lb n="10"/>
            signatur, quod primum de [illa] sublimitate caelesti ad terrena <lb/>
            descendens non aspernatur Dei filius carnem hominis induere et <lb/>
            cum peccator ipse non esset aliena peccata portare. inmortalitate <lb/>
            interim posita fieri se mortalem patitur ut innocens pro nocentium  <lb/>
            salute perimatur. Dominus baptizatur a seruo et remissam <lb n="15"/>
            peccatorum daturus ipse non dedignatur lauacro regenerationis <lb/>
            corpus abluere. diebus quadraginta ieiunat per quem ceteri saginantur: <lb/>
            esurit et famem sensit ut qui in fame sermonis et gratiae <lb/>
            fuerant caelesti pane saturarentur. cum diabolo temptante congreditur <lb/>
            et inimicum tantum uicisse contentus nihil ultra uerba <lb n="20"/>
            conatur. discipulis non ut semis dominica potestate praefuit, <lb/>
            sed benignus et mitis fraterna eos caritate dilexit, dignatus etiam <lb/>
            pedes apostolorum lauare, ut dum circa seruos talis est dominus, <lb/>
            exemplo suo doceret qualis circa conpares et aequales debeat <lb/>
            esse conseruus. nec mirandum quod circa obaudientes talis extiterit <lb n="25"/>
            qui ludam potuit usque ad extremum longa patientia <lb/>
            sustinere, cibum cum inimico capere, hostem domesticum scire

<note type="footnote"> 1 in nobis] si consummari... natiuitate <hi rend="italic">repetit G1, exp. G -</hi> si <hi rend="italic">om. G</hi> <lb/>
            peccando <hi rend="italic">G</hi> 5 ne G I et deus <hi rend="italic">W s. I. m. 2</hi> deus et dominus <hi rend="italic">uel</hi> et dominus <lb/>
            deus <hi rend="italic">v</hi> 6 pleuit et quia <hi rend="italic">ab his incipit S</hi> qui] quia <hi rend="italic">v</hi> 7 discendisse <lb/>
            se S\' WI, descendi sese <hi rend="italic">G</hi> dei patris <hi rend="italic">S</hi> 8 admirabilia <hi rend="italic">W,</hi> ammirabilia <lb/>
            <hi rend="italic">G,</hi> magnalia <hi rend="italic">V,</hi> magnalia et mirabilia <hi rend="italic">scripsit Krabinger</hi> <lb/>
            uirtutum suarum <hi rend="italic">uel</hi> suarum uirtutum v 9 seruauit tenore <hi rend="italic">G</hi> 10 om- <lb/>
            Des <hi rend="italic">v</hi> pacientiae <hi rend="italic">G</hi> 11 signantur v illa <hi rend="italic">om. S</hi> 13 portarct 81 <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            14 seposita S2 et mortalem <hi rend="italic">Wv</hi> 15 perematur <hi rend="italic">W</hi> remissa 81 <lb/>
            16 designatur Wl 17 sagiantur S\' 18 famen <hi rend="italic">G</hi> sentit-satnrentur <lb/>
            <hi rend="italic">WGv 19 diabulo SW 20 uerba om. G 22 dignatas est v</hi> 24 aequa <lb/>
            les ex quales <hi rend="italic">Sm. 2</hi> 25 oboedientes <hi rend="italic">WG,</hi> compares obaudientes <hi rend="italic">Baluziw<lb/>
             </hi> tales <hi rend="italic">S</hi> 27 capere <hi rend="italic">S WG V,</hi> sumere 0 </note>

<note type="footnote"> III. </note>

<note type="footnote"> 20 </note> <lb/>


<pb n="402"/>
            nec palam ostendere, traditoris osculum non recusare. in Iudaeis <lb/>
            uero tolerandis aequanimitas quanta et quanta patientia incredulos <lb/>
            ad fidem suadendo flectere, obsequio ingratos fouere, contradicentibus <lb/>
            respondere leniter, superbos sustinere clementer, <lb/>
            humiliter persequentibus cedere, prophetarum interfectores et<lb n="5"/>
            aduersus Deum semper rebelles usque ad crucis et passionis horam <lb/>
            uelle colligere. 
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Sub ipsa autem passione et cruce, priusquam ad crudelitatem <lb/>
            necis et effusionem sanguinis ueniretur, quae conuiciorum probra <lb/>
            patienter audita, quae contumeliarum tolerata ludibria, ut insultantium<lb n="10"/>
            sputamina exciperet qui sputo suo caeci oculos paulo <lb/>
            ante formasset et cuius nomine a semis eius nunc diabolus cum <lb/>
            angelis suis flagellatur flagella ipse pateretur, coronaretur spinis <lb/>
            qui martyras floribus coronat aeternis, palmis in faciem uerberaretur <lb/>
            qui palmas ueras uincentibus tribuit, spoliaretur ueste <lb n="15"/>
            terrena qui indumento inmortalitatis ceteros uestit, cibaretur <lb/>
            felle qui cibum caelestem dedit, aceto potaretur qui salubri poculo <lb/>
            propinauit. ille innocens, ille iustus, immo innocentia ipse <lb/>
            et ipse iustitia inter facinorosos deputatur et testimoniis falsis <lb/>
            ueritas premitur, iudicatur iudicaturus et Dei sermo ad crucem <lb n="20"/>
            tacens ducitur. et cum ad crucem Domini confundantur sidera, <lb/>
            elementa turbentur, contremescat terra, nox diem cludat, sol <lb/>
            ne Iudaeorum facinus aspicere cogatur et radios et oculos suos <lb/>
            subtrahat, ille non loquitur nec mouetur nec maiestatem suam <lb/>
            sub ipsa saltim passione profitetur: usque ad finem perseueranter<lb n="25"/>
            ac iugiter tolerantur omnia ut consummetur in Christo <lb/>
            plena et perfecta patientia.

<note rend="script" type="footnote"> 2 aequaanimitas 81 quanta**** et <hi rend="italic">G</hi> 6 aduersum <hi rend="italic">v</hi> dom <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            7 collegere <hi rend="italic">Sl</hi> 10 ut] aut <hi rend="italic">W</hi> 11 spumatamina G exciperet <lb/>
            <hi rend="italic">SWGV,</hi> patienter exciperet <hi rend="italic">v</hi> 12 in cuius v <hi rend="italic">et Wcorr. in margine <lb/>
            </hi> nunc eius <hi rend="italic">WGv</hi> 14 marturas <hi rend="italic">W,</hi> martyres <hi rend="italic">Gv</hi> coronaret <lb/>
            <hi rend="italic">81</hi> 17 putaretur <hi rend="italic">81</hi> Balubri S, salutari <hi rend="italic">WV,</hi> salutare <hi rend="italic">Gv</hi> poculo <lb/>
            <hi rend="italic">SWV,</hi> poculum <hi rend="italic">Gv</hi> 18 ipsa et ipsa s 19 facinerosos <hi rend="italic">W</hi> 21 et <lb/>
            <hi rend="italic">W 8. 1. m. 2 crucem S, uictimam WGv; cf. p. 414, 11., test. II15 <lb/>
            p. 80</hi> confundatur <hi rend="italic">S</hi> 22 nox] non <hi rend="italic">S</hi> 23 ne] et ne <hi rend="italic">S</hi> (et <hi rend="italic">s. I. <lb/>
            m.2) 25 saltem Sv perseuerantur Gl 26 consumetur W, consum-</hi> <lb/>
            matur 82 </note>
</p><pb n="403"/></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>Et post ista adhuc interfectores suos, si conuersi ad eum uenerint,  <lb/>
            suscipit et patientia salutari ad conseruandum benignus <lb/>
            ecclesiam suam nemini cludit. illos aduersarios, illos blasphemos, <lb/>
            illos nominis sui semper inimicos, si paenitentiam delicti agant, <lb/>
            si admissum facinus agnoscant, non solum ad indulgentiam criminis <lb n="5"/>
            sed ad praemium regni caelestis admittit. quid potest patientius, <lb/>
            quid benignius dici ? uiuificatur Christi sanguine etiam <lb/>
            qui fudit sanguinem Christi. talis est Christi ac tanta patientia: <lb/>
            quae nisi talis et tanta existeret, Paulum quoque apostolum <lb/>
            ecclesia non haberet. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>Quodsi et nos, fratres dilectissimi, in Christo sumus, si  <lb/>
            ipsum induimus, si ipse est salutis nostrae uia, qui Christum <lb/>
            uestigiis salutaribus sequimur per Christi exempla gradiamur, <lb/>
            sicut Iohannes apostolus instruit dicens: qui dicit se in <lb/>
            Christo manere debet quomodo ille ambulauit et <lb n="15"/>
            ipse ambulare. item Petrus super quem ecclesia Domini dignatione <lb/>
            fundata est in epistula sua ponit et dicit: Christus <lb/>
            passus est pro uobis relinqens uobis exemplum, ut <lb/>
            sequamini uestigia eius qui peccatum non fecit, <lb/>
            nec dolus inuentus est in ore eius, qui cum malediceretur <lb n="20"/>
            non remaledixit, cum pateretur non minabatur, <lb/>
            tradebat autem se iudicanti iniuste. 
</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p rend="script">Inuenimus denique et patriarchas et prophetas et iustos omnes  <lb/>
            qui figuram Christi imagine praeeunte portabant nihil magis <lb/>
            custodisse in laude uirtutum suarum quam quod patientiam forti <lb n="25"/>
            et stabili aequanimitate tenuerunt. sic Abel originem martyrii <lb/>
            et . passionem iusti initians primus et dedicans aduersus fratrem

<note type="footnote"> 14 I Io. 2, 6. 17 I Petro 2, 21 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 ista omnia <hi rend="italic">v</hi> uenerint] fuerint <hi rend="italic">v</hi> .2 benignus <hi rend="italic">SWG V,</hi> benignus <lb/>
            et patiens <hi rend="italic">v</hi> 3 illos blasphemos <hi rend="italic">om. S</hi> 4 nominis] dominis <hi rend="italic">S</hi> 6 sed <lb/>
            et <hi rend="italic">Gv</hi> 8 qui om. <hi rend="italic">S</hi> est christus <hi rend="italic">W</hi> ac tanta] sca <hi rend="italic">G</hi> .9 tanta ac <lb/>
            talis <hi rend="italic">WGv</hi> 10 *»ecclesia <hi rend="italic">G</hi> (et <hi rend="italic">eras.)</hi> 11 si <hi rend="italic">(ante ipsum) Ws. I. m. 2</hi> <lb/>
            12 si ipsum induimus <hi rend="italic">post uia ponit S; fort. delendum</hi> 14 instruet <hi rend="italic">S1</hi> <lb/>
            18 nobis <hi rend="italic">WGV,</hi> nobis <hi rend="italic">S; cf. test. III39. de zelo et liuore c. 11</hi> uobis] <lb/>
            nobis 81 20 est <hi rend="italic">om. W</hi> 21 <hi rend="italic">reraaledixit 6\'W2 G V,</hi> remaledicebat <hi rend="italic">W\'v <lb/>
            minabatnr SWGV, comminabatur v 22 tradebant S iniuste ex iuste</hi> <lb/>
            ait <hi rend="italic">S m. 2,</hi> se iniuste <hi rend="italic">v</hi> 23 et <hi rend="italic">om. 8</hi> patriarcas <hi rend="italic">W G</hi> 27 <hi rend="italic">iustiiSJFGV,</hi> <lb/>
            iusti hominis <hi rend="italic">v</hi> aduersus <hi rend="italic">W s. I. m. 2</hi> </note>

<note type="footnote"> 20* </note> <lb/>


<pb n="404"/>
            parricidam non resistit nec reluctatur, sed humilis et mitis patienter <lb/>
            occiditur. sic Abraham Deo credens et radicem ac fundamentum <lb/>
            fidei primus instituens temptatus in filio non dubitat <lb/>
            neque cunctatur, sed praeceptis Dei tota patientia deuotionis <lb/>
            obsequitur. et Isaac ad hostiae dominicae similitudinem praefiguratus<lb n="5"/>
            quando a patre immolandus offertur, patiens inuenitur. <lb/>
            et Iacob fugatus a fratre de terra sua patienter excedit et maiore <lb/>
            patientia postmodum supplex adhuc magis impium et persecutorem <lb/>
            muneribus pacificis ad concordiam redigit. Ioseph uenundatus <lb/>
            a fratribus et relegatus non tantum patienter ignoscit, sed<lb n="10"/>
            et gratuita uenientibus frumenta largiter et clementer impertit. <lb/>
            Moyses ab ingrato et a perfido populo contemnitur frequenter et <lb/>
            paene lapidatur, et tamen lenis et patiens pro eisdem Dominum <lb/>
            deprecatur. in Dauid uero, ex quo secundum carnem Christi natiuitas <lb/>
            oritur, quam magna et mira et christiana patientia habuisse<lb n="15"/>
            in manu saepe ut Saul regem persequentem se et interficere <lb/>
            concupiscentem posset occidere et tamen subditum sibi et <lb/>
            traditum maluisse seruare nec rependisse inimico uicem, sed occisum <lb/>
            adhuc insuper et uindicasse. tot denique prophetae interfecti, <lb/>
            tot martyres gloriosis mortibus honorati, qui omnes ad <lb n="20"/>
            caelestes coronas patientiae laude uenerunt. neque enim potest <lb/>
            accipi dolorum et passionum corona, nisi praecedat in dolore et <lb/>
            passione patientia. 
</p></div></div></body></text></TEI>