Nec hoc, fratres dilectissimi, Iesus Christus Dominus et Deus noster tantum uerbis docuit, sed impleuit et factis. et qui ad hoc descendisse se dixerat ut uoluntatem patris faceret inter cetera mirabilia uirtutum quibus indicia diuinae maiestatis expressit paternam quoque patientiam tolerantiae tenore seruauit. omnis denique actus eius ab ipso statim aduentu patientia comite signatur, quod primum de [illa] sublimitate caelesti ad terrena descendens non aspernatur Dei filius carnem hominis induere et cum peccator ipse non esset aliena peccata portare. inmortalitate interim posita fieri se mortalem patitur ut innocens pro nocentium salute perimatur. Dominus baptizatur a seruo et remissam peccatorum daturus ipse non dedignatur lauacro regenerationis corpus abluere. diebus quadraginta ieiunat per quem ceteri saginantur: esurit et famem sensit ut qui in fame sermonis et gratiae fuerant caelesti pane saturarentur. cum diabolo temptante congreditur et inimicum tantum uicisse contentus nihil ultra uerba conatur. discipulis non ut semis dominica potestate praefuit, sed benignus et mitis fraterna eos caritate dilexit, dignatus etiam pedes apostolorum lauare, ut dum circa seruos talis est dominus, exemplo suo doceret qualis circa conpares et aequales debeat esse conseruus. nec mirandum quod circa obaudientes talis extiterit qui ludam potuit usque ad extremum longa patientia sustinere, cibum cum inimico capere, hostem domesticum scire 1 in nobis] si consummari... natiuitate repetit G1, exp. G - si om. G peccando G 5 ne G I et deus W s. I. m. 2 deus et dominus uel et dominus deus v 6 pleuit et quia ab his incipit S qui] quia v 7 discendisse se S\' WI, descendi sese G dei patris S 8 admirabilia W, ammirabilia G, magnalia V, magnalia et mirabilia scripsit Krabinger uirtutum suarum uel suarum uirtutum v 9 seruauit tenore G 10 om- Des v pacientiae G 11 signantur v illa om. S 13 portarct 81 G 14 seposita S2 et mortalem Wv 15 perematur W remissa 81 16 designatur Wl 17 sagiantur S\' 18 famen G sentit-satnrentur WGv 19 diabulo SW 20 uerba om. G 22 dignatas est v 24 aequa les ex quales Sm. 2 25 oboedientes WG, compares obaudientes Baluziw tales S 27 capere S WG V, sumere 0 III. 20 nec palam ostendere, traditoris osculum non recusare. in Iudaeis uero tolerandis aequanimitas quanta et quanta patientia incredulos ad fidem suadendo flectere, obsequio ingratos fouere, contradicentibus respondere leniter, superbos sustinere clementer, humiliter persequentibus cedere, prophetarum interfectores et aduersus Deum semper rebelles usque ad crucis et passionis horam uelle colligere. Sub ipsa autem passione et cruce, priusquam ad crudelitatem necis et effusionem sanguinis ueniretur, quae conuiciorum probra patienter audita, quae contumeliarum tolerata ludibria, ut insultantium sputamina exciperet qui sputo suo caeci oculos paulo ante formasset et cuius nomine a semis eius nunc diabolus cum angelis suis flagellatur flagella ipse pateretur, coronaretur spinis qui martyras floribus coronat aeternis, palmis in faciem uerberaretur qui palmas ueras uincentibus tribuit, spoliaretur ueste terrena qui indumento inmortalitatis ceteros uestit, cibaretur felle qui cibum caelestem dedit, aceto potaretur qui salubri poculo propinauit. ille innocens, ille iustus, immo innocentia ipse et ipse iustitia inter facinorosos deputatur et testimoniis falsis ueritas premitur, iudicatur iudicaturus et Dei sermo ad crucem tacens ducitur. et cum ad crucem Domini confundantur sidera, elementa turbentur, contremescat terra, nox diem cludat, sol ne Iudaeorum facinus aspicere cogatur et radios et oculos suos subtrahat, ille non loquitur nec mouetur nec maiestatem suam sub ipsa saltim passione profitetur: usque ad finem perseueranter ac iugiter tolerantur omnia ut consummetur in Christo plena et perfecta patientia. 2 aequaanimitas 81 quanta**** et G 6 aduersum v dom S 7 collegere Sl 10 ut] aut W 11 spumatamina G exciperet SWGV, patienter exciperet v 12 in cuius v et Wcorr. in margine nunc eius WGv 14 marturas W, martyres Gv coronaret 81 17 putaretur 81 Balubri S, salutari WV, salutare Gv poculo SWV, poculum Gv 18 ipsa et ipsa s 19 facinerosos W 21 et W 8. 1. m. 2 crucem S, uictimam WGv; cf. p. 414, 11., test. II15 p. 80 confundatur S 22 nox] non S 23 ne] et ne S (et s. I. m.2) 25 saltem Sv perseuerantur Gl 26 consumetur W, consum- matur 82 Et post ista adhuc interfectores suos, si conuersi ad eum uenerint, suscipit et patientia salutari ad conseruandum benignus ecclesiam suam nemini cludit. illos aduersarios, illos blasphemos, illos nominis sui semper inimicos, si paenitentiam delicti agant, si admissum facinus agnoscant, non solum ad indulgentiam criminis sed ad praemium regni caelestis admittit. quid potest patientius, quid benignius dici ? uiuificatur Christi sanguine etiam qui fudit sanguinem Christi. talis est Christi ac tanta patientia: quae nisi talis et tanta existeret, Paulum quoque apostolum ecclesia non haberet. Quodsi et nos, fratres dilectissimi, in Christo sumus, si ipsum induimus, si ipse est salutis nostrae uia, qui Christum uestigiis salutaribus sequimur per Christi exempla gradiamur, sicut Iohannes apostolus instruit dicens: qui dicit se in Christo manere debet quomodo ille ambulauit et ipse ambulare. item Petrus super quem ecclesia Domini dignatione fundata est in epistula sua ponit et dicit: Christus passus est pro uobis relinqens uobis exemplum, ut sequamini uestigia eius qui peccatum non fecit, nec dolus inuentus est in ore eius, qui cum malediceretur non remaledixit, cum pateretur non minabatur, tradebat autem se iudicanti iniuste. Inuenimus denique et patriarchas et prophetas et iustos omnes qui figuram Christi imagine praeeunte portabant nihil magis custodisse in laude uirtutum suarum quam quod patientiam forti et stabili aequanimitate tenuerunt. sic Abel originem martyrii et . passionem iusti initians primus et dedicans aduersus fratrem 14 I Io. 2, 6. 17 I Petro 2, 21 sq. 1 ista omnia v uenerint] fuerint v .2 benignus SWG V, benignus et patiens v 3 illos blasphemos om. S 4 nominis] dominis S 6 sed et Gv 8 qui om. S est christus W ac tanta] sca G .9 tanta ac talis WGv 10 *»ecclesia G (et eras.) 11 si (ante ipsum) Ws. I. m. 2 12 si ipsum induimus post uia ponit S; fort. delendum 14 instruet S1 18 nobis WGV, nobis S; cf. test. III39. de zelo et liuore c. 11 uobis] nobis 81 20 est om. W 21 reraaledixit 6\'W2 G V, remaledicebat W\'v minabatnr SWGV, comminabatur v 22 tradebant S iniuste ex iuste ait S m. 2, se iniuste v 23 et om. 8 patriarcas W G 27 iustiiSJFGV, iusti hominis v aduersus W s. I. m. 2 20* parricidam non resistit nec reluctatur, sed humilis et mitis patienter occiditur. sic Abraham Deo credens et radicem ac fundamentum fidei primus instituens temptatus in filio non dubitat neque cunctatur, sed praeceptis Dei tota patientia deuotionis obsequitur. et Isaac ad hostiae dominicae similitudinem praefiguratus quando a patre immolandus offertur, patiens inuenitur. et Iacob fugatus a fratre de terra sua patienter excedit et maiore patientia postmodum supplex adhuc magis impium et persecutorem muneribus pacificis ad concordiam redigit. Ioseph uenundatus a fratribus et relegatus non tantum patienter ignoscit, sed et gratuita uenientibus frumenta largiter et clementer impertit. Moyses ab ingrato et a perfido populo contemnitur frequenter et paene lapidatur, et tamen lenis et patiens pro eisdem Dominum deprecatur. in Dauid uero, ex quo secundum carnem Christi natiuitas oritur, quam magna et mira et christiana patientia habuisse in manu saepe ut Saul regem persequentem se et interficere concupiscentem posset occidere et tamen subditum sibi et traditum maluisse seruare nec rependisse inimico uicem, sed occisum adhuc insuper et uindicasse. tot denique prophetae interfecti, tot martyres gloriosis mortibus honorati, qui omnes ad caelestes coronas patientiae laude uenerunt. neque enim potest accipi dolorum et passionum corona, nisi praecedat in dolore et passione patientia.