Et quoniam plurimos scio, fratres dilectissimi, uel pondere 
 iniuriarum angentium uel dolore de eis qui aduersum se grassantur 
 et saeuiunt uindicari uelociter cupere, nec illud in extrema 
 parte reticendum est, ut in istis fluctuantis mundi turbinibus et 
 Iudaeorum siue gentilium et haereticorum quoque persecutionibus 
 constituti patienter expectemus ultionis diem nec ad uindictam 
 doloris nostri querula festinatione properemus, cum scriptum 
 sit: expecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis 
 meae in testimonium, quoniam iudicium 
 meum ad congregationes gentium, ut excipiam reges 
 et effundam super eos iram meam. expectare nos 
 iubet Dominus et futurae ultionis diem forti patientia sustinere. 
 qui et in Apocalypsi loquitur dicens: ne signaueris uerba 
 prophetiae libri huius, quia iam tempus in proximo 
 est: et hi qui perseuerant nocere, noceant, et qui 
 in sordibus est sordescat adhuc, iustus autem

 21 Soph. 3, 8. 26 Apoc. 22,10 sq. 

 2 tomoris 8 4 uirgibus S in nidois L caetitatem om. W laboriosam] 
 desinit S 13 fili W* imitatur G 14 et] sed v quoniam] 
 quam G 15 cis W, his G crassantnr G 16 nec...reticendum est] 
 nec in illum extremi iudicii diem malorum retributionem differre: nobiscum 
 hortor interim amplectimini patientiae bonum v post Morellium 20 quernla 
 et inuidiosa v scriptum om. W1 21 dns W s. I . m. 2 diem W 
 25 sustineri W 28 et hi] ut et ii u; cf. test. III23 


 
 adhuc iustiora faciat, similiter et sanctus sanctiora. 
 ecce uenio cito, et merces mea mecum estreddere 
 unicuique secundum facta sua. unde et clamantes 
 martyres et ad uindictam suam dolore erumpente properantes 
 expectare adhuc iubentur et temporibus consummandis implendisque 
 martyribus praebere patientiam. et cum aperuisset, 
 inquit, quintum signum, uidi sub ara Dei animas 
 occisorum propter uerbum Dei et martyrium suum, 
 et clamauerunt magna uoce dicentes: quousque, 
 Domine sanctus et uerus, non iudicas et uindicas 
 sanguinem nostrum de his qui in terris inhabitant? 
 et data est eis singulis stola alba et dictum est ut 
 requiescerent breui adhuc tempore, donec impleatur 
 numerus conseruorum et fratrum eorum quique 
 postea occidentur exemplo ipsorum. 
 
 Quando autem ueniat sanguinis iusti diuina uindicta declarat: 
 per Malachin prophetam Spiritus sanctus dicens: ecce dies 
 Domini uenit ardens uelut clibanus, eruntque omnes 
 alienigenae et omnes iniqui stipula, et succendet 
 illos adueniens dies, dicit Dominus. quod 
 item legimus in psalmis, ubi Dei iudicis praedicatur aduentus 
 censurae suae maiestate uenerandus: Deus manifestus ueniet 
 Deus noster et non silebit. ignis ante eum ardebit 
 et in circuitu eius procella nimia. uocabit 
 caelum susum et terram ut separet populum suum. 
 colligite illi iustos eius, eos qui disponunt testamentum 
 eius in sacrificiis. et nuntiabunt caeli

 6 Apoc. 6, 9 sq. 17 MaL 4,1. 22 Ps. 49, 3 sq. 

 1 iustiora faciat] iustior fiat V sanctas WGV, qui sanctus est c 
 sanctior V 2 est W s. l . m. 2 3 et] etiam v 4 et om. G 7 signum 
 WGV, sigillum v; cf. test. -11116 aram Qx 9 uoco magna v 
 11 his] iis v 12 datae sunt eis singulae stolae albae v est WGV, est 
 eis ยป 14 quique] qui v 17 malachin WG, malachian v prophetam 
 om, V dicens ex docens W m. 2 19 et (ante succ.) om. W; cf. test. 
 II28 20 dies om. W 21 iudicii G 22 uenerandus WGV, uerendus 
 r 24 uocauit WG, uocabit V, aduocabit v; cf. test. II28 25 susum 
 WV, sursum Gv terram deorsam v 27 annuntiabunt v 


 
 iustitiam eius, quoniam Deus iudex est. et Esaias eadem 
 praenuntiat dicens: ecce enim Dominus sicut ignis ueniet, 
 et sicut procella currus eius retribuere in 
 ira uindictam. in igne enim Domini iudicabuntur 
 et in gladio eius uulnerabuntur. et iterum: Dominus 
 Deus uirtutum prodibit et comminuet bellum. 
 excitabit certamen et clamabit super inimicos 
 suos cum fortitudine: tacui, numquid semper tacebo? 
 Quis autem est hic qui tachisse se prius dicit et non semper 
 tacebit ? utique ille qui sicut ouis ad uictimam ductus et sicut 
 agnus coram tondente sine uoce non aperuit os suum. utique ille 
 qui non clamauit neque in plateis uox eius audita est. utique ille 
 qui non fuit contumax neque contradixit, cum dorsum suum 
 poneret ad flagella et maxillas ad palmas, faciem autem suam 
 non auerteret a foeditate sputorum. utique ille qui cum accusaretur 
 a sacerdotibus et senioribus nihil respondit et mirante 
 Pilato patientissimum silentium tenuit. hic est qui cum in passione 
 tacuerit in ultione postmodum non tacebit. hic est Deus 
 noster id est non omnium sed fidelium et credentium Deus, qui cum in secundo aduentu manifestus uenerit non silebit. nam 
 cum in humilitate prius fuerit occultus, ueniet in potestate 
 manifestus. 
 Hunc expectemus, fratres dilectissimi, iudicem et uindicem 
 nostrum ecclesiae suae populum et ab initio mundi iustorum 
 omnium numerum secum pariter uindicaturum. qui ad uindictam 
 suam nimium festinat et properat, consideret quia necdum uindicatus 
 est ipse qui uindicat. [pater Deus praecepit filium suam

 2 Es. 66, 15 sq. 5 Es. 42, 13 sq. 

 2 pronuntiat W 6 prodiuit G comrauniet G 7 excitauit G 
 clamaoit G 11 ductus est v; cf. test. II15 p. 80 12 tondente se Gv, 
 tondentibus V teste Rigaltio 13 ..est W (ea eras.) 15 maxillas suas V; 
 cf. test. II 13 p. 78, 5 16 anertit v 17 admirante Gv 19 prius tacnerit 
 V 22 cum] qui W 25 et om. W1 Mundi initio W 
 , 28 est W 8. 1. m. 2 nindicat] indicat W pater...p. 415, 5 et om. 
 WG; diuerso ordine uerba ita collocat V: qui nindicat. in apocalypsi angelus-adora. 
 et apostolus paulus diuini praecepti memor-infernorum. 
 pater deus iesum filium praecipit adorari. qualis iesu domini et quanta etc . 


 
 adorari et apostolus Paulus diuini praecepti memor ponit et dicit: 
 Deus exaltauit illum et donauit illi nomen quod 
 est super omne nomen, ut in nomine Iesu omnes 
 genu curuent caelestium, terrestrium et infernorum. 
 et] in Apocalypsi angelus Iohanni uolenti adorare se resistit 
 et dicit: uide ne feceris, quia conseruus tuus 
 sum et fratrum tuorum. Iesum Dominum adora. 
 qualis Iesus Dominus et quanta patientia ut qui in caelis adoratur 
 necdum uindicetur in terris. huius patientiam, fratres dilectissimi, 
 in persecutionibus et passionibus nostris cogitemus. 
 huius aduentui plenum expectationis obsequium praebeamus nec 
 defendi ante Dominum serui inreligiosa et inuerecunda festinatione 
 properemus. insistamus potius et elaboremus et toto corde 
 uigilantes adque ad omnem tolerantiam stabiles dominica praecepta 
 seruemus, ut cum ille irae et uindictae dies uenerit non 
 cum impiis et peccatoribus puniamur, sed cum iustis et Deum 
 timentibus honoremur.

 2 PhiL 2, 9 sq. 6 Apoc. 22, 9. 

 2 quod est] ad hoc ut sit V, ut sit Cyprianus test. II13, III 39 
 3 omnes V I omne v 4 curuent V teste Bigaltio, flectant V teste libro 
 Goetting., flectatur v 5 nolenti iohanni G se adorare V 8 iesus 
 dns W, hic dns G, iesu domini V patientia eius v 13 autem potius 
 O laboremus V 14 adque om. W 15 euenerit Gl DE BONO 
 PATIKNTIAE EXPLICIT W, CECILI CIPRIANI DE PATIENTTA EXPLICIT G