<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa003.opp-lat1"><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p> Quid deinde, ut non iuras neque maledicas, ut tua ablata non <lb/>
            repetas, ut accepta alapa et alteram maxillam uerberanti praebeas, <lb/>
            ut fratri in te peccanti non tantum septuagies septies sed <lb/>
            omnia omnino peccata dimittas, ut diligas inimicos tuos, ut pro <lb/>
            aduersariis et persecutoribus precem facias, poterisne ista perferre<lb n="20"/>
            nisi patientiae et tolerantiae firmitate ? quod factum uidemus <lb/>
            in Stephano, qui cum a Iudaeis ui et lapidibus necaretur, <lb/>
            non sibi uindictam sed interfectoribus ueniam postulabat dicens: <lb/>
            Domine, ne statuas illis hoc peccatum. sic esse oportuit <lb/>
            primum martyrem Christi qui martyras secuturos gloriosa morte praecurrens non tantum praedicator esset dominicae passionis <lb n="25"/>
            sed et patientissimae lenitatis imitator. quid dicam de ira,

<note type="footnote"> 5 1 Cor. 13, 4. 5. 7. 10 Eph. 4, 2 sq. 24 Act. 7, 60. </note>

<note type="footnote"> 1 opera] fides opera S semper aeterna <hi rend="italic">BWGV,</hi> s. aeterna apud deum <lb/>
            <hi rend="italic">v, exp. Krabinger</hi> 4 non perseuerat <hi rend="italic">coni. Vahlen; an</hi> pernersa est? <lb/>
            5 subiunxit W caritias <hi rend="italic">S</hi> 6 benigna est caritas <hi rend="italic">om. S</hi> 10 norit <hi rend="italic">WGv</hi> <lb/>
            et] item <hi rend="italic">V</hi> in loco <hi rend="italic">v</hi> sustinentis S 11 inquit om. <hi rend="italic">V</hi> dilectionem S <lb/>
            agentis <hi rend="italic">S</hi> 17 prebeas uerberanti <hi rend="italic">G</hi> 18 septnagies septies] LXX et VII <lb/>
            <hi rend="italic">W,</hi> septies sed septuagies septies <hi rend="italic">v</hi> 19 et omnia v 20 aduersarios S <lb/>
            perferferre <hi rend="italic">S,</hi> perficere <hi rend="italic">v</hi> 21 patientia W firmitate] teneas fiimitatem v <lb/>
            22 stefano <hi rend="italic">S</hi> a <hi rend="italic">ex</hi> ac a <hi rend="italic">G m. 2</hi> negaretur <hi rend="italic">S</hi> 25 martyres <hi rend="italic">Gv</hi> secutoros <lb/>
            S1 26 dominicae passionis pracdicator esset <hi rend="italic">v,</hi> predicator esse dominice <lb/>
            meruit passionis <hi rend="italic">G</hi> 27 et <hi rend="italic">om</hi>. S patientissimae] sapientissime <hi rend="italic">W</hi> </note> <lb/>


<pb n="409"/>
            de discordia, de simultate, quae in christiano esse non debent? <lb/>
            sit patientia in corde, et haec illic locum habere non possunt, aut <lb/>
            si adire temptauerint, cito exclusa discedunt, ut domicilium <lb/>
            pacificum perseueret in corde, ubi Deum pacis delectet habitare. <lb/>
            admonet denique apostolus et docet dicens: nolite contristare <lb n="5"/>
            Spiritum sanctum Dei in quo signati estis <lb/>
            in diem redemptionis. omnis amaritudo et ira et <lb/>
            indignatio et clamor et blasphemia auferatur a <lb/>
            uobis. si enim christianus a furore et contentione carnali tamquam <lb/>
            de maris turbinibus excessit et tranquillus ac lenis in portu <lb n="10"/>
            Christi esse iam coepit, nec iram nec discordiam debet intra <lb/>
            pectus admittere cui nec malum pro malo reddere liceat nec <lb/>
            odisse. 
</p></div><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p rend="script">Nec non ad uaria quoque carnis incommoda et crebros corporis  <lb/>
            durosque cruciatus quibus humanum genus cottidie fatigatur <lb n="15"/>
            et quatitur patientia necessaria est. nam cum in illa prima <lb/>
            transgressione praecepti firmitas corporis cum immortalitate discesserit <lb/>
            et cum morte infirmitas uenerit nec possit firmitas recipi <lb/>
            nisi cum recepta et immortalitas fuerit, oportet in hac fragilitate <lb/>
            adque infirmitate corporea luctari semper et congredi, quae <lb n="20"/>
            luctatio et congressio non nisi patientiae potest uiribus sustineri. <lb/>
            examinandis autem nobis adque explorandis diuersi inportantur <lb/>
            dolores et multiplex temptationum qualitas inrogatur de iacturis <lb/>
            facultatum, de ardoribus febrium, de cruciatibus uulnerum, <lb/>
            de amissione carorum. nec aliud magis iniustos discernit <lb n="25"/>
            et iustos quam quod in aduersis per inpatientiam queritur <lb/>
            et blasphemat iniustus, patientia iustus probatur, sicut scriptum est: <lb/>
            in dolore sustine et in humilitate tua

<note type="footnote"> 5 Eph. 4,30 sq. 27 Sir. 2, 4 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 corde S, pectore <hi rend="italic">WGv</hi> et om. <hi rend="italic">S</hi> 4 dom S 5 apostolus paulus <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> docet] monet 8 contristari <hi rend="italic">SW1</hi> 7 die <hi rend="italic">WG</hi> et <hi rend="italic">(ante</hi> ind.) <lb/>
            <hi rend="italic">om. S</hi> 8 auferantur <hi rend="italic">G,</hi> auferentur <hi rend="italic">W; cf. test. 1115</hi> 9 contemptione <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> 12 pro <hi rend="italic">om. G</hi> 17 inmortalitatem <hi rend="italic">S</hi> 18 firmitas] infirmitas <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> 20 corporea] corporis <hi rend="italic">August. I. c. IV, 8,22</hi> luctare <hi rend="italic">Sl</hi> 21 uiribus <lb/>
            potest 17 susteneri S 22 explorandis] probandis <hi rend="italic">V</hi> 25 ammismone <lb/>
            <hi rend="italic">W et alias</hi> magis inter <hi rend="italic">17</hi> iustos disc. et iniustos <hi rend="italic">W</hi> 26 quaeritnr <lb/>
            <hi rend="italic">SG</hi> 27 blasfemat iniustos <hi rend="italic">SG</hi> iustos S\' </note> <lb/>


<pb n="410"/>
            patientiam habe, quoniam in igne probatur aurum et <lb/>
            argentum. 
</p></div><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p> Sic Iob examinatus est et probatus et ad summum fastigium <lb/>
            laudis patientiae uirtute prouectus. quanta aduersus eum diaboli <lb/>
            iacula emissa, quanta admota tormenta. iactura rei familiaris<lb n="5"/>
            infligitur, numerosae subolis orbitas inrogatur: diues in <lb/>
            censu dominus et in liberis pater ditior nec dominus repente nec <lb/>
            pater est. accedit uulnerum uastitas et tabescentes ac fluentes <lb/>
            artus uermium quoque edax poena consumit. ac ne quid omnino <lb/>
            remaneret quod non Iob in suis temptationibus experiretur, armat <lb n="10"/>
            diabolus et uxorem illo antiquo nequitiae suae usus ingenio, <lb/>
            quasi omnes per mulierem decipere posset et fallere, quod fecit <lb/>
            in origine. nec tamen Iob grauibus et densis conflictationibus <lb/>
            frangitur quominus inter illas angustias et pressuras Dei benedictio <lb/>
            uictrice patientia praedicetur. Tobias quoque post iustitiae<lb n="15"/>
            et misericordiae suae opera magnifica luminum amissione temptatus <lb/>
            in quantum patienter caecitatem pertulit in tantum granditer <lb/>
            Deum patientiae laude promeruit. 
</p></div><div n="19" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Adque ut magis, fratres dilectissimi, patientiae bonum luceat, <lb/>
            quid mali e contrario inpatientia inportet consideremus<lb n="20"/>
            nam ut patientia bonum Christi est, ita contra inpatientia malum <lb/>
            diaboli est, et sicut in quo habitat et manet Christus patiens <lb/>
            inuenitur, ita inpatiens semper existit cuius mentem diaboli <lb/>
            nequitia possedit. exordia ipsa denique uideamus. diabolus <lb/>
            hominem ad imaginem Dei factum inpatienter tulit: inde at <lb n="25"/>
            perit primus et perdidit. Adam contra caeleste praeceptum cibi <lb/>
            letalis inpatiens in mortem cecidit nec acceptam diuinitus

<note rend="script" type="footnote"> 1 ignem <hi rend="italic">S</hi> 3 cxaminatust et <hi rend="italic">G</hi> 5 missa <hi rend="italic">W\'</hi> 6 sobolis <hi rend="italic">WG</hi> <lb/>
            inrogatur] inicitur <hi rend="italic">G</hi> 7 in <hi rend="italic">om. G</hi> 9 edax quoque uermium poena v <lb/>
            10 eipedireturS <hi rend="italic">11 etotn. G</hi> 12 decepereS possitTFG quod...origine <lb/>
            <hi rend="italic">suspectum uidetur</hi> 13 mundi origine <hi rend="italic">v; cf. p. 404, 26</hi> et] ac v<lb/>
             14 pressuras <hi rend="italic">WGV,</hi> pressuras suas <hi rend="italic">Sv</hi> dmi <hi rend="italic">S</hi> 16 sua <hi rend="italic">W</hi> ammissione <lb/>
            <hi rend="italic">WG1</hi> 18 do <hi rend="italic">W\'</hi> 20 et quid <hi rend="italic">G</hi> 21 nam <hi rend="italic">W</hi> 8. <hi rend="italic">l. m. 2</hi> ita <lb/>
            <hi rend="italic">SWGV,</hi> sic e <hi rend="italic">uel</hi> sic v malum diaboli est S, diaboli malum <hi rend="italic">WGv</hi> <lb/>
            24 possedit <hi rend="italic">W*GV,</hi> possidet <hi rend="italic">Wl,</hi> possidit <hi rend="italic">S</hi> ipsa denique <hi rend="italic">S,</hi> denique <lb/>
            ipsa <hi rend="italic">WGv</hi> 25 et <hi rend="italic">W s. I. m. 2</hi> 26 periit <hi rend="italic">(h</hi> primum <hi rend="italic">G</hi> perdidit <lb/>
            <hi rend="italic">W 8. 1. m. 2</hi> caelestfi <hi rend="italic">S</hi> </note> <lb/>


<pb n="411"/>
            gratiam patientia custode seruauit, et ut fratrem Cain perimeret <lb/>
            sacrificii eius et muneris inpatiens fuit, et quod Esau de maioribus <lb/>
            ad minora descendit, primatus suos per inpatientiam lentis <lb/>
            amisit. quid Iudaicus populus circa beneficia diuina perfidus et <lb/>
            ingratus nonne quod a Deo primum recessit inpatientiae crimen <lb n="5"/>
            fuit? dum Moysi cum Deo conloquentis moras non potest ferre, <lb/>
            profanos deos ausus est postulare, ut itineris sui duces nuncuparet <lb/>
            caput bubulum et terrestre figmentum, nec umquam ab <lb/>
            eadem inpatientia destitit quominus semper docilitatis et diuinae <lb/>
            administrationis impatiens prophetas suos et iustos quosque perimendo <lb n="10"/>
            ad crucem quoque et ad sanguinem Domini prosiliret. <lb/>
            inpatientia etiam in ecclesia haereticos facit et ad Iudaeorum similitudinem <lb/>
            contra Christi pacem et caritatem rebelles ad hostilia <lb/>
            et furiosa odia compellit. et ne longum sit singula recensere, <lb/>
            omnia omnino quae patientia operibus suis aedificat ad <lb n="15"/>
            gloriam inpatientia destruit ad ruinam. 
</p></div><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p rend="script">Quare, fratres dilectissimi, et bonis patientiae et inpatientiae  <lb/>
            malis diligenter expensis patientiam per quam in Christo manemus <lb/>
            et uenire cum Christo ad Deum possumus, plena obseruatione <lb/>
            teneamus: quae copiosa et multiplex non angusto fine concluditur <lb n="20"/>
            uel breuibus terminis coercetur. late patet patientiae uirtus <lb/>
            et ubertas eius et largitas de unius quidem nominis fonte proficiscitur, <lb/>
            sed exundantibus uenis per multa gloriarum itinera <lb/>
            diffunditur, nec proficere aliquid in actibus nostris potest ad <lb/>
            consummandam laudem, nisi inde consummationis accipiat firmitatem. <lb n="25"/>
            patientia est quae nos Deo et commendat et seruat: <lb/>
            ipsa est quae iram temperat, quae linguam frenat, quae mentem

<note rend="script" type="footnote"> 1 patientia <hi rend="italic">W 8. l. m. 2</hi> custode custode <hi rend="italic">W1</hi> peremeret <hi rend="italic">SW</hi> <lb/>
            2 sacrificis <hi rend="italic">S</hi> 3 suus <hi rend="italic">Gx</hi> lentis] entis <hi rend="italic">S</hi> 4 iudeicus <hi rend="italic">S</hi> 6 dum] <lb/>
            cum <hi rend="italic">S</hi> loquentis <hi rend="italic">Wv,</hi> conloquenti <hi rend="italic">ex</hi> loquenti <hi rend="italic">G m. 2</hi> 7 est <hi rend="italic">om. v</hi> <lb/>
            8 caput <hi rend="italic">W s. d. m, 2</hi> . terrestrem <hi rend="italic">S</hi> 9 eodem <hi rend="italic">S</hi> docibilitatis <hi rend="italic">G*</hi> <lb/>
            10 administrationis <hi rend="italic">S,</hi> ammonitionis <hi rend="italic">W,</hi> admonitionis <hi rend="italic">Gv</hi> quosque <hi rend="italic">W,</hi> <lb/>
            quoque <hi rend="italic">SG</hi> 11 <hi rend="italic">alterum</hi> ad <hi rend="italic">om. WG</hi> domini <hi rend="italic">om. G</hi> 12 ad <hi rend="italic">W s. I. <lb/>
             m. 2</hi> 13 et caritatem <hi rend="italic">om. W</hi> 14 et <hi rend="italic">(ante</hi> fur.) <hi rend="italic">om. W</hi> sit <hi rend="italic">Ws. I. m. 2</hi> <lb/>
            15 omnia omnino] non omnia S 19 et] ut <hi rend="italic">v</hi> dom <hi rend="italic">S</hi> possimus <hi rend="italic">Sv</hi> <lb/>
            21 uel <hi rend="italic">S,</hi> nec <hi rend="italic">WGv</hi> 23 ex«**undantibus <hi rend="italic">W; cf. ad Demetr. p. 353, 15</hi> <lb/>
            24 nec prius <hi rend="italic">G</hi> profecere <hi rend="italic">S</hi> 25 consumandam <hi rend="italic">W; item p. 412, 9</hi> <lb/>
            27 quae <hi rend="italic">(ante</hi> mentem) <hi rend="italic">om. v</hi> </note> <lb/>


<pb n="412"/>
            gubernat, pacem custodit, disciplinam regit, libidinis impetum <lb/>
            frangit, tumoris uiolentiam conprimit, incendium simultatis <lb/>
            extinguit, coercet potentiam diuitum, inopiam pauperum refouet, <lb/>
            tuetur in uirginibus beatam integritatem, in uiduis laboriosam <lb/>
            castitatem, in coniunctis et maritatis indiuiduam caritatem. <lb n="5"/>
            facit humiles in prosperis, in aduersis fortes, contra iniurias et <lb/>
            contumelias mites. docet delinquentibus cito ignoscere, si ipse <lb/>
            delinquas, diu et multum rogare. temptationes expugnat, persecutiones <lb/>
            tolerat, passiones et martyria consummat. ipsa est <lb/>
            quae fidei nostrae fundamenta firmiter munit. ipsa est quae incrementa<lb n="10"/>
            spei sublimiter prouehit. ipsa actum dirigit, ut tenere <lb/>
            possimus uiam Christi, dum per eius tolerantiam gradimur. ipsa <lb/>
            efficit ut perseueremus filii Dei, dum patientiam patris imitamur. 
</p></div></div></body></text></TEI>