<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa003.opp-lat1"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>De patientia locuturus, fratres dilectissimi, et utilitates eius  <lb/>
            et commoda praedicaturus unde potius incipiam, quam quod <lb/>
            nunc quoque ad audientiam uestram patientiam uideo esse necessariam, <lb/>
            ut nec hoc ipsum quod auditis et discitis sine patientia <lb n="5"/>
            facere possitis? tunc enim demum sermo et ratio salutaris efficaciter <lb/>
            discitur, si patienter quod dicitur audiatur. nec inuenio, <lb/>
            fratres dilectissimi, inter ceteras disciplinae caelestis uias quibus <lb/>
            ad consequenda diuinitus praemia spei ac fidei nostrae secta <lb/>
            dirigitur quid magis sit uel utilius ad uitam uel maius ad gloriam <lb n="10"/>
            quam ut qui praeceptis dominicis obsequio timoris ac deuotionis <lb/>
            innitimur patientiam maxime tota obseruatione tueamur. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p rend="script">Hanc se sectari philosophi quoque profitentur, sed tam illic  <lb/>
            patientia falsa est quam et falsa sapientia est. unde enim uel <lb/>
            sapiens esse uel patiens possit qui nec sapientiam nec patientiam <lb n="15"/>
            Dei nouit? quando ipse de his qui sibi sapere in mundo uidentur <lb/>
            moneat et dicat: perdam sapientiam sapientium et <lb/>
            prudentiam prudentium reprobabo, item beatus apostolus <lb/>
            Paulus plenus Spiritu sancto et uocandis formandisque <lb/>
            gentibus missus contestetur et instruat dicens: uidete ne qui

<note type="footnote"> 17 Es. 29,14. 20 Col. 2, 8 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> INCIPIT DE PATIA <hi rend="italic">W,</hi> INCIPIT DE PATIENTIA LGG VITA IN XPO <hi rend="italic">U\'; <lb/>
            cf. Cypr. epist. 73 c. 26:</hi> propter hoc etiam libellum nunc de bono patientiae <lb/>
            quantum ualuit nostra mediocritas...conscripsimue 4 audentiam <lb/>
            <hi rend="italic">W</hi> ewe <hi rend="italic">om. V</hi> 5 hoc <hi rend="italic">om. W</hi> 7 inueni o <hi rend="italic">W</hi> 8 coelestis disciplinae <lb/>
            17 10 **utilius <hi rend="italic">W</hi> 13 quoque] quique <hi rend="italic">V</hi> 14 est <hi rend="italic">(post</hi> sapientia) <lb/>
            om. <hi rend="italic">G</hi> 16 ipse <hi rend="italic">W,</hi> ipse dns <hi rend="italic">G, om. v</hi> his] iis <hi rend="italic">v</hi> 17 ipse moneat <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> hominum sapientium <hi rend="italic">V</hi> 20 contestatur et instruit G1 <lb/>
            quis <hi rend="italic">Gv</hi>- </note> <lb n="20"/>


<pb n="398"/>
            uos depraedetur per philosophiam et inanem fallaciam <lb/>
            secundum traditionem hominum, secundum <lb/>
            elementa mundi et non secundum Christum, quia <lb/>
            in ipso habitat omnis plenitudo diuinitatis. et alio <lb/>
            loco, nemo se, inquit, decipiat. si qui putat sapientem<lb n="5"/>
            se esse in uobis, mundo huic stultus fiat ut <lb/>
            fiat sapiens. sapientia enim huius mundi stultitia <lb/>
            est aput Deum. scriptum est enim: reprehendens <lb/>
            sapientes in astutia ipsorum. et iterum: cognouit <lb/>
            Deus cogitationes sapientium quia sunt stultae<lb n="10"/>
            quare si sapientia illic uera non est, esse non potest et uera patientia. <lb/>
            nam si patiens ille est qui est humilis et mitis, philosophos <lb/>
            autem nec humiles uidemus esse nec mites sed sibi multum <lb/>
            placentes et hoc ipso quod sibi placeant Deo displicentes, <lb/>
            apparet illic non esse patientiam, ubi sit insolens adfectatae<lb n="15"/>
            libertatis audacia et exerti ac seminudi pectoris inuerecunda <lb/>
            iactantia. 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p> Nos autem, fratres dilectissimi, qui philosophi non uerbis sed <lb/>
            factis sumus, nec uestitu sapientiam sed ueritate praeferimus, <lb/>
            qui uirtutum conscientiam magis quam iactantiam nouimus, qui<lb n="20"/>
            non loquimur magna sed uiuimus, quasi serui et cultores Dei <lb/>
            patientiam quam magisteriis caelestibus discimus obsequiis spiritalibus <lb/>
            praebeamus. est enim nobis cum Deo uirtus ista communis. <lb/>
            inde patientia incipit, inde claritas eius et dignitas caput <lb/>
            sumit. origo et magnitudo patientiae Deo auctore procedit. diligenda<lb n="25"/>
            res homini quae Deo cara est: bonum quod amat maiestas <lb/>
            diuina commendat. si dominus nobis et pater Deus est,

<note type="footnote"> 9 I Cor. 3, 18 sq. </note>

<note type="footnote"> 4 inhabitat <hi rend="italic">W2v</hi> 5 quis <hi rend="italic">Gv</hi> se put. sapientem <hi rend="italic">Gf)</hi> 6 huic mundo <lb/>
            <hi rend="italic">G</hi> 7 fiat] sit <hi rend="italic">Gv</hi> mundi huius v 8 reprehendes <hi rend="italic">G,</hi> reprehendam v; <lb/>
            <hi rend="italic">cf. test. III 69 p.170</hi> 10 <hi rend="italic">faWGF,dominus</hi> v hominum sapientiumV <lb/>
            11 quare? si <hi rend="italic">W</hi> 12 patiens] sapiens <hi rend="italic">v</hi> est et humilis malim 13 esse <lb/>
            uidemus <hi rend="italic">W</hi> moltum] tantum <hi rend="italic">V</hi> 15 non] ueram non v 19 facti <hi rend="italic">G*</hi> <lb/>
            nos non habitu sapientiam sed mente praeferimus, non eloquimur magna <lb/>
            sed uiuimus <hi rend="italic">Minuctus Felix Oct. c. 38, 6</hi> 21 quasi <hi rend="italic">W,</hi> qua <hi rend="italic">V,</hi> ut <hi rend="italic">G <lb/>
            post</hi> dei <hi rend="italic">puncto distinxitErasmus</hi> 23 est enimJ <hi rend="italic">cf. August. contra duas <lb/>
            epist. Pel. IV, 9, 25</hi> 26 ac bonum <hi rend="italic">W</hi> </note> <lb/>


<pb n="399"/>
            sectemur patientiam domini pariter et patris, quia et seruos esse <lb/>
            oportet obsequentes et filios non decet esse degeneres. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>Qualis uero in Deo et quanta patientia, quod in contumeliam  <lb/>
            suae maiestatis et honoris instituta ab hominibus profana templa <lb/>
            et terrena figmenta et sacra sacrilega patientissime sustinens <lb n="5"/>
            super bonos et malos aequaliter facit diem nasci et lumen solis <lb/>
            oboriri, et cum imbribus terras rigat, nemo a beneficiis eius excluditur <lb/>
            quominus iustis similiter et iniustis indiscretas pluuias <lb/>
            largiatur. uidemus inseparabili aequalitate patientiae nocentibus <lb/>
            et innoxiis, religiosis et impiis, gratias agentibus et ingratis Dei <lb n="10"/>
            nutu tempora obsequi, elementa famulari, spirare uentos, fontes <lb/>
            fluere, grandescere copias messium, fructus mitescere uinearum, <lb/>
            exuberare pomis arbusta, nemora frondescere, prata florere. et <lb/>
            cum crebris immo continuis exacerbetur offensis Deus, indignationem <lb/>
            suam temperat et praestitutum semel retributionis diem <lb n="15"/>
            patienter expectat, cumque habeat in potestate uindictam, mauult <lb/>
            diu tenere patientiam sustinens scilicet clementer et differens, <lb/>
            ut si fieri potest multum malitia protracta aliquando mutetur <lb/>
            et homo in errorum et scelerum contagio uolutatus uel sero <lb/>
            ad Deum conuertatur ipso monente et dicente: nolo mortem <lb n="20"/>
            morientis, quantum ut reuertatur et uiuat. [et iterum: <lb/>
            reuertimini ad me, dicit Dominus.] et iterum: <lb/>
            reuertimini ad Dominum Deum uestrum, quoniam <lb/>
            misericors et pius est et patiens et multae miserationis <lb/>
            et qui sententiam flectat aduersus malitias <lb n="25"/>
            inrogatas. quod beatus apostolus Paulus commemorans et peccatorem <lb/>
            ad paenitentiam reuocans proponit et dicit: an numquid <lb/>
            opulentiam bonitatis eius et sustinentiam et

<note type="footnote"> 20 Ezech. 18, 32. 22 Mal. 3, 7. 23 Ioel 2,13. 27 Rom. 2, 4 sq. </note>

<note type="footnote"> 2 oportet esse <hi rend="italic">v</hi> 4 prophana <hi rend="italic">WG</hi> 10 reliosis <hi rend="italic">W</hi> 12 grandescere] <lb/>
            candescere <hi rend="italic">Morellius</hi> mitescere] matnrescere <hi rend="italic">v</hi> 13 arbnta <hi rend="italic">Wl</hi> <lb/>
            19 contagio <hi rend="italic">Way,</hi> contagione <hi rend="italic">v</hi> 21 quantum ut] tantum <hi rend="italic">W</hi> et iterum.. <lb/>
            dominus <hi rend="italic">om. WGV</hi> 24 et pius est <hi rend="italic">om. G</hi> patiens est <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            25 malitias inrogatas <hi rend="italic">WV,</hi> maliciam inrogatam <hi rend="italic">Gv; cf. de lapsis p. 263</hi> <lb/>
            26 quod item <hi rend="italic">v,</hi> quod et <hi rend="italic">malim</hi> paulus om. <hi rend="italic">G</hi> peccatorum <hi rend="italic">G I</hi> <lb/>
            27 paenitentiam] patientiam <hi rend="italic">W</hi> nnmquid] inquit <hi rend="italic">v</hi> 28 sustinentiam <lb/>
            et patientiam (eius <hi rend="italic">add. V) WGV,</hi> sustinentiae et longanimitatis <hi rend="italic">uel su-</hi> <lb/>
            stentionis et longanimitatis <hi rend="italic">v; cf. test. III35</hi> </note> <lb/>


<pb n="400"/>
            patientiam contemnis ignorans quoniam patientia <lb/>
            et bonitas Dei ad paenitentiam te adducit? tu <lb/>
            autem secundum duritiam tuam et cor inpaenitens <lb/>
            thesaurizas tibi iram in die irae et reuelationis <lb/>
            iusti iudicii Dei qui reddet unicuique secundum<lb n="5"/>
            opera sua. iustum iudicium Dei dixit esse, quia serum est, <lb/>
            quia diu multumque differtur ut homini ad uitam longa Dei patientia <lb/>
            consulatur. tunc repraesentatur poena impio et peccatori, <lb/>
            quando iam non potest paenitentia prodesse peccati. 
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p> Adque ut plenius intellegere possimus, fratres dilectissimi,<lb n="10"/>
            quia patientia Dei res est et quisque lenis patiens et mitis est <lb/>
            Dei patris imitator est, cum in euangelio suo Dominus praecepta <lb/>
            in salutem daret et diuina monita depromens ad perfectum <lb/>
            discipulos erudiret, posuit et dixit: audistis quia dictum <lb/>
            est: diliges proximum tibi et odio habebis inimicum<lb n="15"/>
            tibi. ego autem dico uobis: diligite inimicos <lb/>
            uestros et orate pro eis qui uos persecuntur, ut <lb/>
            sitis filii patris uestri qui in caelis est, qui solem <lb/>
            suum oriri facit super bonos et malos et pluit super <lb/>
            iustos et iniustos. si enim dilexeritis eos qui <lb n="20"/>
            uos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et <lb/>
            publicani sic faciunt? et si salutaueritis fratres <lb/>
            uestros tantum, quid amplius facitis? nonne et <lb/>
            ethnici id ipsum faciunt? eritis itaque uos perfecti, <lb/>
            quomodo pater uester caelestis perfectus est. <lb n="25"/>
            sic perfectos dixit fieri Dei filios, sic consummari ostendit et <lb/>
            docuit caelesti natiuitate reparatos, si patientia Dei patris

<note type="footnote"> - 14 Matth. 5, 43 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 condempnis <hi rend="italic">G</hi> ignoras <hi rend="italic">G</hi> 3 paenitens <hi rend="italic">W</hi> 4 diem <hi rend="italic">V</hi> 5 reddit <lb/>
            <hi rend="italic">G</hi> 6 quia aerum est <hi rend="italic">om. a</hi> 7 difertnr <hi rend="italic">G</hi> 8 consolatur <hi rend="italic">W</hi> <lb/>
            9 peccati <hi rend="italic">WY,</hi> peccanti <hi rend="italic">Gv</hi> 10 possimus <hi rend="italic">ex</hi> posse <hi rend="italic">W</hi> m. <hi rend="italic">2,</hi> possemns <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            11 res] lenis <hi rend="italic">editio Dauentriensis</hi> quisque <hi rend="italic">G m. 2 add</hi>. in <hi rend="italic">marg., <lb/>
            qaisquis v «««lems G et patiens v, pacienter G 15 tibi WY,</hi> <lb/>
            tuum <hi rend="italic">G; item 1.16</hi> odio habebis] odies <hi rend="italic">V; cf. de zelo et liuore c. 15</hi> <lb/>
            18 ***patris <hi rend="italic">0</hi> 21 habetis <hi rend="italic">W</hi> 22 sic et publicani <hi rend="italic">v,</hi> et sic p. <hi rend="italic">V</hi> 23 facietis <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> et <hi rend="italic">om. G</hi> 24 eritis <hi rend="italic">Way,</hi> estote <hi rend="italic">v</hi> 25 quomodo <hi rend="italic">WGY,</hi> <lb/>
            sicut v </note> <lb/>


<pb n="401"/>
            maneat in nobis, si similitudo diuina quam peccato Adam perdiderat <lb/>
            manifestetur et luceat in actibus nostris. quae gloria est <lb/>
            similem Deo fieri, qualis et quanta felicitas habere in uirtutibus <lb/>
            quod diuinis laudibus possit aequari. 
</p></div></div></body></text></TEI>