<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa002.opp-lat1"><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Merito ergo incursantibus plagis non desunt Dei flagella nec <lb n="25"/>
            uerbera. quae cum nihil istic promoueant nec ad Deum singulos <lb/>
            tanto cladium terrore conuertant, manet postmodum carcer aeternus <lb/>
            et iugis flamma et poena perpetua, nec audietur illic

<note type="footnote"> 1 Hier. 2, 30. 4 Hier. 5, 3. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 4 respondet v 6 est om. S et ecce S 7 est nulla formido <hi rend="italic">W</hi> <lb/>
            8 ista <hi rend="italic">W 8.1. m. 2</hi> 9 ominibus 81 11 quaereriB <hi rend="italic">ex</hi> quaerea <hi rend="italic">S m. 2</hi> <lb/>
            minns <hi rend="italic">S 8.1. m. 2</hi> nunc minus tibi iuberes fortes <hi rend="italic">R</hi> 14 semis]<lb/>
             non semis <hi rend="italic">v</hi> cuncta <hi rend="italic">W 8.1</hi>. m. 2 tu famularis <hi rend="italic">uel</hi> non fam. v<lb/>
             15 exegia S 16 compelles <hi rend="italic">S</hi> 19 et pari <hi rend="italic">om. R</hi> 20 Beruiantur <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            21 nimium <hi rend="italic">WR</hi> 22 et ferro] ferro etiam v 23 adeligis <hi rend="italic">W</hi> agnoscis <lb/>
            miser v 24 tuum om. <hi rend="italic">WR</hi> ipse] in homine <hi rend="italic">add. Manutius</hi> 26 cum <lb/>
            <hi rend="italic">W s. I. m. 2</hi> isti <hi rend="italic">ij</hi> dom <hi rend="italic">S</hi> singnlos <hi rend="italic">post</hi> terrore <hi rend="italic">ponit S</hi> 27 cladum<lb/>
             <hi rend="italic">WRV; cf. 357,13</hi> conuertat <hi rend="italic">R</hi> manet] nam et <hi rend="italic">W</hi> </note> <lb/>


<pb n="357"/>
            rogantium gemitus, quia nec hic Dei indignantis terror auditus est <lb/>
            qui per prophetam clamat et dicit: audite sermonem Domini, <lb/>
            filii Israel, quia iudicium est Domini aduersus <lb/>
            incolas terrae, quod neque misericordia neque <lb/>
            ueritas neque agnitio Dei sit super terram: execratio <lb n="5"/>
            et mendacium et caedes et furtum et adulterium <lb/>
            diffusum est super terram, sanguinem sanguini <lb/>
            supermiscent. idcirco terra lugebit cum uniuersis <lb/>
            incolis suis, cum bestiis agri, cum serpentibus <lb/>
            terrae, cum uolucribus caeli, et deficient pisces <lb n="10"/>
            maris, ut nemo iudicet, nemo reuincat. indignari <lb/>
            se Deus dicit quod agnitio Dei non sit in terris, et Deus non <lb/>
            agnoscitur nec timetur. delicta mendaciorum, libidinum, fraudium, <lb/>
            crudelitatis, impietatis, furoris Deus increpat et incusat, <lb/>
            et ad innocentiam nemo conuertitur. fiunt ecce quae uerbis Dei <lb n="15"/>
            ante praedicta sunt, nec quisquam fide praesentium ut in futurum <lb/>
            consulat admonetur. inter ipsa aduersa quibus uix coartata <lb/>
            et conclusa anima respirat uacat malos esse et in periculis tantis <lb/>
            non de se magis sed de altero iudicare. indignamini indignari <lb/>
            Deum, quasi aliquid boni male uiuendo mereamini, quasi non <lb n="20"/>
            omnia ista quae accidunt minora adhuc sint et leuiora peccatis <lb/>
            uestris. 
</p></div></div></body></text></TEI>