Merito ergo incursantibus plagis non desunt Dei flagella nec uerbera. quae cum nihil istic promoueant nec ad Deum singulos tanto cladium terrore conuertant, manet postmodum carcer aeternus et iugis flamma et poena perpetua, nec audietur illic 1 Hier. 2, 30. 4 Hier. 5, 3. 4 respondet v 6 est om. S et ecce S 7 est nulla formido W 8 ista W 8.1. m. 2 9 ominibus 81 11 quaereriB ex quaerea S m. 2 minns S 8.1. m. 2 nunc minus tibi iuberes fortes R 14 semis] non semis v cuncta W 8.1 . m. 2 tu famularis uel non fam. v 15 exegia S 16 compelles S 19 et pari om. R 20 Beruiantur R 21 nimium WR 22 et ferro] ferro etiam v 23 adeligis W agnoscis miser v 24 tuum om. WR ipse] in homine add. Manutius 26 cum W s. I. m. 2 isti ij dom S singnlos post terrore ponit S 27 cladum WRV; cf. 357,13 conuertat R manet] nam et W rogantium gemitus, quia nec hic Dei indignantis terror auditus est qui per prophetam clamat et dicit: audite sermonem Domini, filii Israel, quia iudicium est Domini aduersus incolas terrae, quod neque misericordia neque ueritas neque agnitio Dei sit super terram: execratio et mendacium et caedes et furtum et adulterium diffusum est super terram, sanguinem sanguini supermiscent. idcirco terra lugebit cum uniuersis incolis suis, cum bestiis agri, cum serpentibus terrae, cum uolucribus caeli, et deficient pisces maris, ut nemo iudicet, nemo reuincat. indignari se Deus dicit quod agnitio Dei non sit in terris, et Deus non agnoscitur nec timetur. delicta mendaciorum, libidinum, fraudium, crudelitatis, impietatis, furoris Deus increpat et incusat, et ad innocentiam nemo conuertitur. fiunt ecce quae uerbis Dei ante praedicta sunt, nec quisquam fide praesentium ut in futurum consulat admonetur. inter ipsa aduersa quibus uix coartata et conclusa anima respirat uacat malos esse et in periculis tantis non de se magis sed de altero iudicare. indignamini indignari Deum, quasi aliquid boni male uiuendo mereamini, quasi non omnia ista quae accidunt minora adhuc sint et leuiora peccatis uestris.