<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa002.opp-lat1"><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p> Quereris quod minus nunc tibi uberes fontes et aurae salubres <lb/>
            et frequens pluuia et fertilis terra obsequium praebeant, quod <lb/>
            non ita utilitatibus tuis et uoluptatibus elementa deseruiant. tu <lb/>
            enim Deo semis per quem tibi cuncta deseruiunt: famularis illi <lb/>
            cuius nutu tibi uniuersa famulantur. ipse de seruo tuo exigis seruitutem et homo hominem parere tibi et oboedire compellis, <lb n="15"/>
            et cum sit uobis eadem sors nascendi, condicio una moriendi, <lb/>
            corporum materia consimilis, animarum ratio communis, aequali <lb/>
            iure et pari lege uel ueniatur in istum mundum uel de mundo <lb/>
            postmodum recedatur, tamen nisi tibi pro arbitrio tuo seruiatur, <lb n="20"/>
            nisi ad uoluntatis obsequium pareatur, inperiosus et nimius seruitutis <lb/>
            exactor flagellas, uerberas, fame, siti, nuditate et ferro <lb/>
            frequenter et carcere adfligis et crucias. et non agnoscis Dominum <lb/>
            Deum tuum, cum sic exerceas ipse dominatum? 
</p></div></div></body></text></TEI>