<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa002.opp-lat1"><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p> Quod autem crebrius bella continuant, quod sterilitas et fames <lb/>
            sollicitudinem cumulant, quod saeuientibus morbis ualitudo <lb/>
            frangitur , quod humanum genus luis populatione uastatur, et <lb n="10"/>
            hoc scias esse praedictum in nouissimis temporibus multiplicari <lb/>
            mala et aduersa uariari et adpropinquante iam iudicii die magis <lb/>
            ac magis in plagas generis humani censuram Dei indignantis <lb/>
            accendi. non enim, sicut tua falsa querimonia et inperitia ueritatis <lb/>
            ignara iactat et clamitat, ista accidunt, quod dii uestri a <lb n="15"/>
            nobis non colantur, sed quod a uobis non colatur Deus. nam cum <lb/>
            ipse sit mundi dominus et rector et cuncta arbitrio eius et nutu <lb/>
            gerantur nec quicquam fieri possit nisi quod aut fecerit aut fieri <lb/>
            ipse permiserit, utique quando ea fiunt quae iram Dei indignantis <lb/>
            ostendunt non propter nos fiunt a quibus Deus colitur, sed <lb n="20"/>
            delictis et meritis uestris inrogantur, a quibus Deus omnino nec <lb/>
            quaeritur nec timetur nec relictis uanis superstitionibus religio <lb/>
            uera cognoscitur, ut qui Deus unus est omnibus unus colatur ab <lb/>
            omnibus et rogetur. 
</p></div></div></body></text></TEI>