<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa002.opp-lat1"><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p> Dixisti per nos fieri et quod nobis debeant inputari omnia ista <lb/>
            quibus nunc mundus quatitur et urguetur, quod dii uestri a <lb n="20"/>
            nobis non colantur. qua in parte qui ignarus diuinae cognitionis <lb/>
            et ueritatis alienus es illud primo in loco scire debes senuisse <lb/>
            iam saeculum, non illis uiribus stare quibus prius steterat nec <lb/>
            uigore et robore ipso ualere quo antea praeualebat. hoc etiam <lb/>
            nobis tacentibus et nulla de scripturis sanctis praedicationibusque <lb n="25"/>
            diuinis documenta promentibus mundus ipse iam loquitur et occasum <lb/>
            sui rerum labentium probatione testatur. non hieme nutriendis <lb/>
            seminibus tanta imbrium copia est, non frugibus aestate

<note type="footnote"> 1 auctos <hi rend="italic">Rl</hi> 2 affectus <hi rend="italic">W1</hi> efferre <hi rend="italic">W</hi> 4 posset <hi rend="italic">WlB</hi> (possit <lb/>
            brntus M) lumen adm.] nidere <hi rend="italic">M</hi> 5 patientiam <hi rend="italic">MlR</hi> 6 compri-. <lb/>
            merem — cohiberem <hi rend="italic">W</hi> 8 et om. <hi rend="italic">Mv</hi> 9 seninnt <hi rend="italic">W</hi> quotq. imbrea. <lb/>
            <hi rend="italic">B,</hi> imbres quoque <hi rend="italic">M</hi> pluuiae <hi rend="italic">M</hi> 12 refntare) reputare <hi rend="italic">expunctum<lb/>
             WI R</hi> 14 forsitam <hi rend="italic">B</hi> tuis] suis <hi rend="italic">R</hi> 15 radices <hi rend="italic">R</hi> adque] et <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            16 tui <hi rend="italic">M,</hi> tuae <hi rend="italic">WRBv; cf. l. 27 et de mortal. c. 25</hi> 17 ratione <hi rend="italic">R</hi> qui <lb/>
            ad <hi rend="italic">ab his incipit 8</hi> 18 fallentem <hi rend="italic">R</hi> ueritate cogente <hi rend="italic">v</hi> 19 et <hi rend="italic">W <lb/>
            8. 1. m. 2</hi> 21 qui <hi rend="italic">SR,</hi> quia <hi rend="italic">v,</hi> qui sic <hi rend="italic">ex</hi> quisi <hi rend="italic">W m. 2</hi> 23 saeculum <hi rend="italic">S,</hi> <lb/>
            mundum <hi rend="italic">WRv</hi> 24 ipso] eo <hi rend="italic">v</hi> ante <hi rend="italic">WR</hi> 25 praedicationibus quae <lb/>
            <hi rend="italic">SR</hi> 26 iam non W 27 sui <hi rend="italic">e:c</hi> ui <hi rend="italic">W m. 2</hi> </note><lb/>


<pb n="353"/>
            torrendis solita flagrantia est nec sic uerna de temperie sua laeta <lb/>
            sunt nec adeo arboreis fetibus autumna fecunda sunt. minus de <lb/>
            ecfossis et fatigatis montibus eruuntur marmorum crustae, minus <lb/>
            argenti et auri opes suggerunt exhausta iam metalla et pauperes <lb/>
            uenae breuiantur in dies singulos. et decrescit ac deficit in <lb n="5"/>
            aruis agricola, in mari nauta, miles in castris, innocentia in <lb/>
            foro, iustitia in iudicio, in amicitiis concordia, in artibus peritia, <lb/>
            in moribus disciplina. putasne tu tantam posse substantiam rei <lb/>
            senescentis existere, quantum prius potuit nouella adhuc et <lb/>
            uegeta iuuenta pollere? minuatur necesse est quicquid fine iam <lb n="10"/>
            proximo in occidua et extrema deuergit. sic sol in occasu suo <lb/>
            radios minus claro et igneo splendore iaculatur, sic declinante <lb/>
            iam cursu exoletis cornibus luna tenuatur, et arbor quae fuerat <lb/>
            ante uiridis et fertilis arescentibus ramis fit postmodum sterilis, <lb/>
            senectute deformis, et fons qui exundantibus prius uenis largiter <lb n="15"/>
            profluebat senectute deficiens uix modico sudore destillat. haec <lb/>
            sententia mundo data est, haec Dei lex est ut omnia orta occidant <lb/>
            et aucta senescant et infirmentur fortia et magna minuantur <lb/>
            et cum infirmata et deminuta fuerint finiantur. 
</p><p>Christianis inputas quod minuantur singula mundo senescente. 
</p></div></div></body></text></TEI>