Quae tunc erit fidei gloria, quae poena perfidiae, cum ludicii dies uenerit, quae laetitia credentium, quae maestitia perfidorum noluisse istic prius credere et ut credant iam redire non posse. cremabit addictos ardens semper gehenna et uiuacibus flammis uorax poena, nec erit unde habere tormenta uel requiem possint aliquando uel finem. seruabuntur cum corporibus suis animae infinitis cruciatibus ad dolorem. spectabitur illic a nobis semper qui hic nos spectauit ad tempus, et in persecutionibus factis oculorum crudelium breuis fructus perpetua uisione pensabitur secundum scripturae sanctae fidem dicentis: uermis eorum non morietur et ignis eorum non extinguetur, et erunt ad uisionem uniuersae carni. et iterum: tunc stabunt iusti in magna constantia aduersus 5 Amos 5, 6. 7 Io. 17,3. 22 Es. 66, 24. 25 Sap. 5,1 sq. 1 coluntur RB 2 esse hanc WR, hanc esse VMI, hanc JtfjB dei hanc esse scripsi, hanc esse B, ease WRV et 8. l. m. 2 M (hanc iram, dei esse cens. uel esse hanc irae dei censuram v, hanc irae dei esse censuram Baluzius, esse hanc irain dei, dei esse censuram coni. Krabinger) qui carr. M* in quia 3 beneficii Ml 4 quia ex qua R m. 2, qui W praemonet RB 6 et om. v 8 et uerum] uerum v 10 credite... dabit om. W 12 inrogauit Ml 15 noluisse se M2 iam R in ras . 16 cremauit M1 17 super erit M m. 2: excipit seruantur WRB 19 spectabuntnr VM* nos] nobis B 20 spectauerunt V, expectabit BM1, expectauit Ma 21 factis] falsis W brenis super crebres M m. 2 recdpensabuntur M sed reco 8. l. m. 2 25 inquit iusti M; cf. ad totum locum test. III16 p. 128, ad Fortun. c. 12 eos qui se angustauerunt et qui abstulerunt labores eorum. uidentes turbabuntur timore horribili et mirabuntur in subitatione insperatae salutis dicentes inter se, paenitentiam habentes et per angustiam spiritus gementes: hi sunt quos habuimus aliquando in risu et in similitudine inproperii. nos insensati uitam illorum aestimabamus insaniam et finem illorum sine honore. quomodo conputati sunt inter filios Dei et inter sanctos sors illorum est? ergo errauimus a uia ueritatis, et iustitiae lumen non luxit nobis et sol non est ortus nobis. lassati sumus iniquitatis uia et perditionis et ambulauimus solitudines difficiles, uiam autem Domini ignorauimus. quid nobis profuit superbia aut quid diuitiarum iactatio contulit nobis? transierunt omnia illa tamquam umbra. erit tunc sine fructu paenitentiae dolor poenae, inanis ploratio et inefficax deprecatio. in aeternam poenam sero credunt qui in uitam aeternam credere noluerunt.