Respicite itaque dum tempus est ad ueram et aeternam salutem, et quia iam mundi finis in proximo est ad Deum mentes uestras Dei timore conuertite. nec uos delectet in saeculo inter iustos et mites inpotens ista et uana dominatio, quando et in agro inter cultas et fertiles segetes lolium et auena dominetur, 6 Ez. 9, 4. 11 Ex. 12,13. 1 senioris WB, seniori M 2 iuuenis WB, iuueni M aut (pro et) uirginis W; cf. test. II22 et paruulos et mulieres v 3 perdeleantur WMMBV, deleantur v 4 scriptum MBv 5 qua in] quali B in om. W 6 media B, per mediam WBDisv (cf. test. II22); add. M: samariam et, exp. m. 2 herusalem Wl, ierhsalem B notabis] *»»dabis B (non eras.) 7 super] in M frontem B 8 ob] propter v 9 et (ante quod) om. W 10 quisquis 2tfc, quis M\' 11 dicentis ex de te entis W m. 2 12 ibi WBMl V, om. BY\', uos uel uos ibi v 13 abieritis B 14 diminutionis WBv 16 suppletur W postm. secuta M 18 signo et sanguine M nunc cum B 19 quisquis Fv 20 enadet v 21 respite Wl, resipiscite coni. Oxon . 22 et W s. I. m. 2 23 timorem B 24 sta JB quando etc.; cf. Vergili Georg. 1154 nec dicatis mala accidere, quia dii uestri a nobis non colantur, sed sciatis esse hanc iram Dei, Dei hanc esse censuram. ut qui beneficiis non intellegitur uel plagis intellegatur. Deum uel sero quaerite, quia iam pridem per prophetam Deus praemonens hortatur et dicit: quaerite Deum, et uiuet anima uestra. Deum uel sero cognoscite, quia et Christus adueniens hoc admonet et docet dicens: haec est autem uita aeterna ut cognoscant te solum et uerum Deum et quem misisti Iesum Christum. credite illi qui omnino non fallit. credite illi qui haec omnia futura praedixit. credite illi qui credentibus praemium uitae aeternae dabit. credite illi qui incredulis aeterna supplicia gehennae ardoribus inrogabit.