<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa002.opp-lat1"><div n="22" subtype="section" type="textpart"><p> Et quanta sunt quae istic pro nobis interim fiunt. in exemplum <lb/>
            aliquid datur, ut Dei uindicis ira noscatur. ceterum retro <lb/>
            est iudicii dies quem scriptura sancta denuntiat dicens: ululate. <lb/>
            proximus est enim dies Domini, et obtritio s Deo <lb n="15"/>
            aderit. ecce enim dies Domini uenit insanabilis indignationis <lb/>
            et irae ponere orbem terrae desertum <lb/>
            et peccatores perdere ex eo. et iterum: ecce dies Domini <lb/>
            uenit ardens uelut clibanus, eruntque omnes <lb/>
            alienigenae et omnes iniqui stipula, et s uccendet <lb n="20"/>
            illos adueniens dies, dicit Dominus. succendi et cremari <lb/>
            alienigenas praecanit Dominus id est alienos a diuino genere <lb/>
            et profanos, spiritaliter non renatos nec Dei filios factos. <lb/>
            euadere enim solos posse qui renati et signo Christi signati <lb/>
            fuerint alio in loco Deus loquitur, quando ad uastationem mundi <lb n="25"/>
            et interitum generis humani angelos suos mittens grauius in ultimo <lb/>
            comminatur dicens: uadite et caedite et nolite

<note type="footnote"> 14 Es. 13, 6. 9. 18 Mal. 4,1. 27 Ez. 9, 5 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 precem <hi rend="italic">B</hi> 2 et placentesitf, ac placantes v 4 itaque sibi <hi rend="italic">RBv</hi> <lb/>
            a nobis <hi rend="italic">B</hi> nobis dei cultoribus et profanis <hi rend="italic">Oxon</hi>. profanis dei cultoribus <lb/>
            <hi rend="italic">coniungit v</hi> 7 non <hi rend="italic">om. M</hi> nobis <hi rend="italic">M</hi> inrogant <hi rend="italic">R</hi> 9 et persecutiones <lb/>
            <hi rend="italic">MBv</hi> 12 istinc <hi rend="italic">B,</hi> est hic <hi rend="italic">B</hi> interim pro nobis <hi rend="italic">B</hi> exemplo <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> 13 ceterum ceterum <hi rend="italic">R</hi> 14 iudicii <hi rend="italic">post</hi> dies <hi rend="italic">M 8. 1. m. 2</hi> 16 insanabilis <lb/>
            et <hi rend="italic">M</hi> 18 iterum dicit <hi rend="italic">M</hi> 20 aligeniene WI alien. et omnes <lb/>
            <hi rend="italic">om. B</hi> sicut atipnla <hi rend="italic">M</hi> 21 crernari] tremori <hi rend="italic">B</hi> 22 aligenas W\' <lb/>
            praecinit <hi rend="italic">Mv</hi> dns id est alienos <hi rend="italic">W s. I</hi>. m. <hi rend="italic">2</hi> 23 non] nos <hi rend="italic">R</hi> 24 eos <lb/>
            solos b <hi rend="italic">25 nastationee-interitns R</hi> 26 emittensTT 27 uadite] ite v </note> <lb/>


<pb n="367"/>
            parcere oculis uestris. nolite misereri seniores aut <lb/>
            iuuenes et uirgines et mulieres et paruulos interficite <lb/>
            ut perdeleantur. omnem autem super quem <lb/>
            signum inscriptum est ne tetigeritis. quod autem sit <lb/>
            hoc signum et qua in parte corporis positum manifestat alio in <lb n="5"/>
            loco Deus dicens: transi mediam Hierusalem et notabis <lb/>
            signum super frontes uirorum qui ingemunt et <lb/>
            maerent ob iniquitates quae fiunt in medio ipsorum. <lb/>
            et quod ad passionem et sanguinem Christi pertineat hoc signum <lb/>
            et ille saluus adque incolumis reseruetur quisque in hoc signo <lb n="10"/>
            inuenitur, item Dei testimonio conprobatur dicentis: et erit <lb/>
            sanguis in signo uobis super domos in quibus ibi <lb/>
            eritis, et uidebo sanguinem et protegam uos, et <lb/>
            non erit in uobis plaga deminutionis, cum percutiam <lb/>
            terram Aegypti. quod ante occiso agno praecedit in <lb n="15"/>
            imagine impletur in Christo secuta postmodum ueritate. ut illic <lb/>
            percussa Aegypto Iudaicus populus euadere non nisi sanguine et <lb/>
            signo agni potuit, ita et cum uastari coeperit mundus et percuti <lb/>
            quisque in sanguine et signo Christi inuentus fuerit solus <lb/>
             euadit. <lb n="20"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>