<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa002.opp-lat1"><div n="21" subtype="section" type="textpart"><p> Nemo sibi itaque blandiatur quod nobis et profanis, Dei cultoribus <lb/>
            et Deo aduersantibus sit interim per aequalitatem carnis<lb n="5"/>
            et corporis laborum saecularium condicio communis, ut ex hoc <lb/>
            opinetur non omnia ista quae accidunt nobis inrogari, cum Dei <lb/>
            ipsius praedicatione et prophetica contestatione ante praedictum <lb/>
            sit uenturam super iniustos iram Dei, persecutiones quae nos <lb/>
            humanitus laederent non defuturas, sed et ultiones quae laesos<lb n="10"/>
            diuinitus defenderent secuturas. 
</p></div></div></body></text></TEI>