<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa002.opp-lat1"><div n="21" subtype="section" type="textpart"><p> Nemo sibi itaque blandiatur quod nobis et profanis, Dei cultoribus <lb/>
            et Deo aduersantibus sit interim per aequalitatem carnis<lb n="5"/>
            et corporis laborum saecularium condicio communis, ut ex hoc <lb/>
            opinetur non omnia ista quae accidunt nobis inrogari, cum Dei <lb/>
            ipsius praedicatione et prophetica contestatione ante praedictum <lb/>
            sit uenturam super iniustos iram Dei, persecutiones quae nos <lb/>
            humanitus laederent non defuturas, sed et ultiones quae laesos<lb n="10"/>
            diuinitus defenderent secuturas. 
</p></div><div n="22" subtype="section" type="textpart"><p> Et quanta sunt quae istic pro nobis interim fiunt. in exemplum <lb/>
            aliquid datur, ut Dei uindicis ira noscatur. ceterum retro <lb/>
            est iudicii dies quem scriptura sancta denuntiat dicens: ululate. <lb/>
            proximus est enim dies Domini, et obtritio s Deo <lb n="15"/>
            aderit. ecce enim dies Domini uenit insanabilis indignationis <lb/>
            et irae ponere orbem terrae desertum <lb/>
            et peccatores perdere ex eo. et iterum: ecce dies Domini <lb/>
            uenit ardens uelut clibanus, eruntque omnes <lb/>
            alienigenae et omnes iniqui stipula, et s uccendet <lb n="20"/>
            illos adueniens dies, dicit Dominus. succendi et cremari <lb/>
            alienigenas praecanit Dominus id est alienos a diuino genere <lb/>
            et profanos, spiritaliter non renatos nec Dei filios factos. <lb/>
            euadere enim solos posse qui renati et signo Christi signati <lb/>
            fuerint alio in loco Deus loquitur, quando ad uastationem mundi <lb n="25"/>
            et interitum generis humani angelos suos mittens grauius in ultimo <lb/>
            comminatur dicens: uadite et caedite et nolite

<note type="footnote"> 14 Es. 13, 6. 9. 18 Mal. 4,1. 27 Ez. 9, 5 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 precem <hi rend="italic">B</hi> 2 et placentesitf, ac placantes v 4 itaque sibi <hi rend="italic">RBv</hi> <lb/>
            a nobis <hi rend="italic">B</hi> nobis dei cultoribus et profanis <hi rend="italic">Oxon</hi>. profanis dei cultoribus <lb/>
            <hi rend="italic">coniungit v</hi> 7 non <hi rend="italic">om. M</hi> nobis <hi rend="italic">M</hi> inrogant <hi rend="italic">R</hi> 9 et persecutiones <lb/>
            <hi rend="italic">MBv</hi> 12 istinc <hi rend="italic">B,</hi> est hic <hi rend="italic">B</hi> interim pro nobis <hi rend="italic">B</hi> exemplo <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> 13 ceterum ceterum <hi rend="italic">R</hi> 14 iudicii <hi rend="italic">post</hi> dies <hi rend="italic">M 8. 1. m. 2</hi> 16 insanabilis <lb/>
            et <hi rend="italic">M</hi> 18 iterum dicit <hi rend="italic">M</hi> 20 aligeniene WI alien. et omnes <lb/>
            <hi rend="italic">om. B</hi> sicut atipnla <hi rend="italic">M</hi> 21 crernari] tremori <hi rend="italic">B</hi> 22 aligenas W\' <lb/>
            praecinit <hi rend="italic">Mv</hi> dns id est alienos <hi rend="italic">W s. I</hi>. m. <hi rend="italic">2</hi> 23 non] nos <hi rend="italic">R</hi> 24 eos <lb/>
            solos b <hi rend="italic">25 nastationee-interitns R</hi> 26 emittensTT 27 uadite] ite v </note> <lb/>


<pb n="367"/>
            parcere oculis uestris. nolite misereri seniores aut <lb/>
            iuuenes et uirgines et mulieres et paruulos interficite <lb/>
            ut perdeleantur. omnem autem super quem <lb/>
            signum inscriptum est ne tetigeritis. quod autem sit <lb/>
            hoc signum et qua in parte corporis positum manifestat alio in <lb n="5"/>
            loco Deus dicens: transi mediam Hierusalem et notabis <lb/>
            signum super frontes uirorum qui ingemunt et <lb/>
            maerent ob iniquitates quae fiunt in medio ipsorum. <lb/>
            et quod ad passionem et sanguinem Christi pertineat hoc signum <lb/>
            et ille saluus adque incolumis reseruetur quisque in hoc signo <lb n="10"/>
            inuenitur, item Dei testimonio conprobatur dicentis: et erit <lb/>
            sanguis in signo uobis super domos in quibus ibi <lb/>
            eritis, et uidebo sanguinem et protegam uos, et <lb/>
            non erit in uobis plaga deminutionis, cum percutiam <lb/>
            terram Aegypti. quod ante occiso agno praecedit in <lb n="15"/>
            imagine impletur in Christo secuta postmodum ueritate. ut illic <lb/>
            percussa Aegypto Iudaicus populus euadere non nisi sanguine et <lb/>
            signo agni potuit, ita et cum uastari coeperit mundus et percuti <lb/>
            quisque in sanguine et signo Christi inuentus fuerit solus <lb/>
             euadit. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p>Respicite itaque dum tempus est ad ueram et aeternam salutem,  <lb/>
            et quia iam mundi finis in proximo est ad Deum mentes <lb/>
            uestras Dei timore conuertite. nec uos delectet in saeculo inter <lb/>
            iustos et mites inpotens ista et uana dominatio, quando et in <lb/>
            agro inter cultas et fertiles segetes lolium et auena dominetur,

<note type="footnote"> 6 Ez. 9, 4. 11 Ex. 12,13. </note>

<note type="footnote"> 1 senioris <hi rend="italic">WB,</hi> seniori <hi rend="italic">M</hi> 2 iuuenis <hi rend="italic">WB,</hi> iuueni <hi rend="italic">M</hi> aut <hi rend="italic">(pro</hi> et) <lb/>
            uirginis <hi rend="italic">W; cf. test. II22</hi> et paruulos et mulieres <hi rend="italic">v</hi> 3 perdeleantur <lb/>
            <hi rend="italic">WMMBV, deleantur v</hi> 4 scriptum <hi rend="italic">MBv</hi> 5 qua in] quali <hi rend="italic">B</hi> in <lb/>
            om. <hi rend="italic">W</hi> 6 media <hi rend="italic">B,</hi> per mediam <hi rend="italic">WBDisv (cf. test. II22); add. M:</hi> <lb/>
            samariam et, <hi rend="italic">exp. m. 2</hi> herusalem <hi rend="italic">Wl,</hi> ierhsalem <hi rend="italic">B</hi> notabis] *»»dabis <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> (non <hi rend="italic">eras.)</hi> 7 super] in <hi rend="italic">M</hi> frontem <hi rend="italic">B</hi> 8 ob] propter v 9 et <hi rend="italic">(ante</hi> <lb/>
            quod) <hi rend="italic">om. W</hi> 10 quisquis <hi rend="italic">2tfc,</hi> quis <hi rend="italic">M\'</hi> 11 dicentis <hi rend="italic">ex</hi> de te entis <lb/>
            <hi rend="italic">W m. 2</hi> 12 ibi <hi rend="italic">WBMl V, om. BY\',</hi> uos <hi rend="italic">uel</hi> uos ibi <hi rend="italic">v</hi> 13 abieritis <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            14 diminutionis <hi rend="italic">WBv</hi> 16 suppletur <hi rend="italic">W</hi> postm. secuta <hi rend="italic">M</hi> 18 signo et <lb/>
            sanguine <hi rend="italic">M</hi> nunc cum <hi rend="italic">B</hi> 19 quisquis <hi rend="italic">Fv</hi> 20 enadet v 21 respite <lb/>
            <hi rend="italic">Wl,</hi> resipiscite <hi rend="italic">coni. Oxon</hi>. 22 et <hi rend="italic">W s. I. m. 2</hi> 23 timorem <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            24 sta <hi rend="italic">JB</hi> quando <hi rend="italic">etc.; cf. Vergili Georg. 1154</hi> </note> <lb n="25"/>


<pb n="368"/>
            nec dicatis mala accidere, quia dii uestri a nobis non colantur, <lb/>
            sed sciatis esse hanc iram Dei, <hi rend="italic">Dei</hi> hanc esse censuram. ut qui <lb/>
            beneficiis non intellegitur uel plagis intellegatur. Deum uel sero <lb/>
            quaerite, quia iam pridem per prophetam Deus praemonens hortatur <lb/>
            et dicit: quaerite Deum, et uiuet anima uestra. <lb n="5"/>
            Deum uel sero cognoscite, quia et Christus adueniens hoc admonet <lb/>
            et docet dicens: haec est autem uita aeterna ut <lb/>
            cognoscant te solum et uerum Deum et quem misisti <lb/>
            Iesum Christum. credite illi qui omnino non fallit. credite <lb/>
            illi qui haec omnia futura praedixit. credite illi qui credentibus<lb n="10"/>
            praemium uitae aeternae dabit. credite illi qui incredulis <lb/>
            aeterna supplicia gehennae ardoribus inrogabit. 
</p></div><div n="24" subtype="section" type="textpart"><p> Quae tunc erit fidei gloria, quae poena perfidiae, cum ludicii <lb/>
            dies uenerit, quae laetitia credentium, quae maestitia perfidorum <lb/>
            noluisse istic prius credere et ut credant iam redire non<lb n="15"/>
            posse. cremabit addictos ardens semper gehenna et uiuacibus <lb/>
            flammis uorax poena, nec erit unde habere tormenta uel requiem <lb/>
            possint aliquando uel finem. seruabuntur cum corporibus suis <lb/>
            animae infinitis cruciatibus ad dolorem. spectabitur illic a nobis <lb/>
            semper qui hic nos spectauit ad tempus, et in persecutionibus <lb n="20"/>
            factis oculorum crudelium breuis fructus perpetua uisione pensabitur <lb/>
            secundum scripturae sanctae fidem dicentis: uermis <lb/>
            eorum non morietur et ignis eorum non extinguetur, <lb/>
            et erunt ad uisionem uniuersae carni. et iterum: <lb/>
            tunc stabunt iusti in magna constantia aduersus

<note type="footnote"> 5 Amos 5, 6. 7 Io. 17,3. 22 Es. 66, 24. 25 Sap. 5,1 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 coluntur <hi rend="italic">RB</hi> 2 esse hanc <hi rend="italic">WR,</hi> hanc esse <hi rend="italic">VMI,</hi> hanc <hi rend="italic">JtfjB</hi> <lb/>
            dei hanc esse <hi rend="italic">scripsi,</hi> hanc esse <hi rend="italic">B,</hi> ease <hi rend="italic">WRV et 8. l. m. 2 M</hi> (hanc iram, <lb/>
            dei esse cens. <hi rend="italic">uel</hi> esse hanc irae dei censuram v, hanc irae dei esse censuram <lb/>
            <hi rend="italic">Baluzius,</hi> esse hanc irain dei, dei esse censuram <hi rend="italic">coni. Krabinger)</hi> <lb/>
            qui <hi rend="italic">carr. M*</hi> in quia 3 beneficii Ml 4 quia <hi rend="italic">ex</hi> qua <hi rend="italic">R m. 2,</hi> qui <hi rend="italic">W</hi> <lb/>
            praemonet <hi rend="italic">RB</hi> 6 et om. <hi rend="italic">v</hi> 8 et uerum] uerum <hi rend="italic">v</hi> 10 credite... <lb/>
            dabit <hi rend="italic">om. W</hi> 12 inrogauit <hi rend="italic">Ml</hi> 15 noluisse se <hi rend="italic">M2</hi> iam <hi rend="italic">R in ras</hi>. <lb/>
            16 cremauit <hi rend="italic">M1</hi> 17 <hi rend="italic">super</hi> erit <hi rend="italic">M m. 2:</hi> excipit seruantur <hi rend="italic">WRB</hi> <lb/>
            19 spectabuntnr <hi rend="italic">VM*</hi> nos] nobis <hi rend="italic">B</hi> 20 spectauerunt <hi rend="italic">V,</hi> expectabit <lb/>
            <hi rend="italic">BM1,</hi> expectauit <hi rend="italic">Ma</hi> 21 factis] falsis <hi rend="italic">W</hi> brenis <hi rend="italic">super</hi> crebres <hi rend="italic">M<lb/>
             m. 2</hi> recdpensabuntur <hi rend="italic">M sed</hi> reco <hi rend="italic">8. l. m. 2</hi> 25 inquit iusti <hi rend="italic">M; cf. ad<lb/>
             totum locum test. III16 p. 128, ad Fortun. c. 12</hi> </note> <lb n="25"/>


<pb n="369"/>
            eos qui se angustauerunt et qui abstulerunt labores <lb/>
            eorum. uidentes turbabuntur timore horribili <lb/>
            et mirabuntur in subitatione insperatae salutis <lb/>
            dicentes inter se, paenitentiam habentes et per angustiam <lb/>
            spiritus gementes: hi sunt quos habuimus <lb n="5"/>
            aliquando in risu et in similitudine inproperii. nos <lb/>
            insensati uitam illorum aestimabamus insaniam et <lb/>
            finem illorum sine honore. quomodo conputati sunt <lb/>
            inter filios Dei et inter sanctos sors illorum est? <lb/>
            ergo errauimus a uia ueritatis, et iustitiae lumen <lb n="10"/>
            non luxit nobis et sol non est ortus nobis. lassati <lb/>
            sumus iniquitatis uia et perditionis et ambulauimus <lb/>
            solitudines difficiles, uiam autem Domini <lb/>
            ignorauimus. quid nobis profuit superbia aut quid <lb/>
            diuitiarum iactatio contulit nobis? transierunt <lb n="15"/>
            omnia illa tamquam umbra. erit tunc sine fructu paenitentiae <lb/>
            dolor poenae, inanis ploratio et inefficax deprecatio. in <lb/>
            aeternam poenam sero credunt qui in uitam aeternam credere <lb/>
            noluerunt. 
</p></div><div n="25" subtype="section" type="textpart"><p rend="script">Secnritati igitur et uitae dum licet prouidete. offerimus uobis  <lb n="20"/>
            animi et consilii nostri salutare munus. et quia odisse non licet <lb/>
            nobis et sic Deo plus placemus, dum nullam pro iniuria uicem <lb/>
            reddimus, hortamur, dum facultas adest, dum adhuc aliquid <lb/>
            de saeculo superest, Deo satisfacere et ad uerae religionis candidam <lb/>
            lucem de profundo tenebrosae superstitionis emergere. <lb n="25"/>
            non inuidemus commodis uestris nec beneficia diuina celamus. <lb/>
            odiis uestris beniuolentiam reddimus et pro tormentis ac

<note rend="script" type="footnote"> 1 angustiauerunt <hi rend="italic">WBv</hi> 2 eorum] illorum <hi rend="italic">B</hi> timore] terrore <hi rend="italic">W</hi> <lb/>
            3 inspiratae <hi rend="italic">WB</hi> 4 dicent <hi rend="italic">Bv</hi> habentes] agentes <hi rend="italic">MB</hi> per (p <hi rend="italic">B)</hi> <lb/>
            angugtiam <hi rend="italic">WMBBV,</hi> prae angustia <hi rend="italic">v</hi> 5 hii <hi rend="italic">WIBB</hi> 6 risum <hi rend="italic">MR,</hi> <lb/>
            derisum v in <hi rend="italic">om. W</hi> similitudinem <hi rend="italic">MJRv</hi> 7 illius estimauimus <hi rend="italic">W</hi> <lb/>
            8 illius <hi rend="italic">W,</hi> eorum <hi rend="italic">B</hi> 9 inter sanctos] in sco <hi rend="italic">W</hi> illorum <hi rend="italic">M,</hi> eorum <lb/>
            <hi rend="italic">WBBv</hi> 11 et sol.. - nobis <hi rend="italic">om. B</hi> ojrtus est v 12 in iniquitatis <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            uiae <hi rend="italic">W</hi> et <hi rend="italic">(ante</hi> amb.) <hi rend="italic">om</hi>. v 16 tunc erit <hi rend="italic">M,</hi> erit enim <hi rend="italic">V</hi> paenit. <lb/>
            fructu <hi rend="italic">B</hi> 17 uel dolor uel <hi rend="italic">M</hi> et inanis <hi rend="italic">B</hi> deprecatio in aeternum; <lb/>
            poenam <hi rend="italic">W</hi> 18 <hi rend="italic">credent v</hi> 20 licet] tempus est <hi rend="italic">V</hi> 22 iniuriam <hi rend="italic">R,</hi> <lb/>
            iniuria... <hi rend="italic">W</hi> 23 hortamur uos <hi rend="italic">B</hi> 24 dno <hi rend="italic">M</hi> ad ueram <hi rend="italic">lJI,</hi> aduorsae <hi rend="italic">R,</hi> <lb/>
            aerae <hi rend="italic">W</hi> 25 de] et <hi rend="italic">MI,</hi> et de <hi rend="italic">M*</hi> tenebrosa <hi rend="italic">B</hi> (profunda et tenebrosa <lb/>
            nocte <hi rend="italic">Pamelius)</hi> 26 uestris om. <hi rend="italic">M</hi> </note>

<note type="footnote"> III. </note>

<note type="footnote"> 24 </note> <lb/>





<pb n="370"/>
            
          suppliciis quae nobis inferuntur salutis itinera monstramus. credite et <lb/>
            uiuite et qui nos ad tempus persequimini in aeternum gaudete <lb/>
            nobiscum. quando istinc recessum fuerit, nullus iam paenitentiae <lb/>
            locus est, nullus satisfactionis effectus. hic uita aut amittitur <lb/>
            aut tenetur: hic saluti aeternae cultu Dei et fructu fidei<lb n="5"/>
            prouidetur. nec quisquam aut peccatis retardetur aut annis quominus <lb/>
            ueniat ad consequendam salutem. in isto adhuc mundo <lb/>
            manenti paenitentia nulla sera est. patet ad indulgentiam Dei <lb/>
            aditus et quaerentibus adque intellegentibus ueritatem facilis <lb/>
            accessus est. tu sub ipso licet exitu et uitae temporalis occasu<lb n="10"/>
            pro delictis roges et Deum qui unus et uerus est confessione et <lb/>
            fide agnitionis eius inplores, uenia confitenti datur et credenti <lb/>
            indulgentia salutaris de diuina pietate conceditur et ad inmortalitatem <lb/>
            sub ipsa morte transitur. 
</p></div></div></body></text></TEI>