<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa002.opp-lat1"><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p> Haec considerans saepe conticui et inpatientem patientia uici,<lb n="5"/>
            cum nec docere indocilem possem nec impium religione comprimere <lb/>
            nec furentem lenitate cohibere. sed enim cum dicas <lb/>
            plurimos conqueri et quod bella crebrius surgant, quod lues, <lb/>
            quod fames saeuiant, quodque imbres et pluuias serena longa <lb/>
            suspendant nobis imputari, tacere ultra non oportet, ne iam non <lb n="10"/>
            uerecundiae, sed diffidentiae esse incipiat quod tacemus, et dum <lb/>
            criminationes falsas contemnimus refutare, uideamur crimen <lb/>
            agnoscere. respondeo igitur et tibi, Demetriane, pariter et <lb/>
            ceteris quos tu forsitan concitasti et aduersum nos odia tuis maledicis <lb/>
            uocibus seminando comites tibi plures radicis adque originis<lb n="15"/>
            tui pullulatione fecisti: quos tamen sermonis nostri admittere <lb/>
            credo rationem. nam qui ad malum motus est mendacio <lb/>
            fallente multo magis ad bonum mouebitur ueritate. 
</p></div></div></body></text></TEI>