<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa002.opp-lat1"><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p> Quae haec est insatiabilis carnificinae rabies, quae inexplebilis<lb n="15"/>
            libido saeuitiae? quin potius elege tibi alterum de duobus: christianum <lb/>
            esse aut est crimen aut non est. si crimen est, quid non <lb/>
            interficis confitentem P si crimen non est, quid persequeris innocentem? <lb/>
            torqueri enim debui, si negarem. si poenam tuam metuens <lb/>
            id quod prius fueram et quod deos tuos non colueram mendacio<lb n="20"/>
            fallente celarem, tunc torquendus fuissem, tunc ad confessionem <lb/>
            criminis cum ui doloris adigendus, sicut in quaestionibus <lb/>
            ceteris torquentur rei qui se negant crimine quo accusantur teneri, <lb/>
            ut facinoris ueritas quae indice uoce non promitur dolore corporis <lb/>
            exprimatur. nunc uero cum sponte confitear et clamem et crebris <lb n="25"/>
            ac repetitis identidem uocibus christianum me esse contester, <lb/>
            quid tormenta admoues confitenti et deos tuos non in abditis et <lb/>
            secretis locis sed palam, sed publice, sed in foro ipso

<note type="footnote"> 2 facta] non tantum facta <hi rend="italic">R</hi> 3 monstrua <hi rend="italic">R</hi> uenerentur <hi rend="italic">W</hi> <lb/>
            placent RI solus tibi v 4 <hi rend="italic">fumant...1.7</hi> quod colitnr om. <hi rend="italic">S</hi> 5 nulla]<lb/>
             nona <hi rend="italic">R</hi> crocodilli <hi rend="italic">WlR,</hi> coroodrilli <hi rend="italic">W7</hi> 6 cyrocefali <hi rend="italic">R</hi> a nobis <lb/>
            coluntur e 8 deo caros deo caros <hi rend="italic">R</hi> 9 carcere includis om. <hi rend="italic">S; cf. de <lb/>
            bono pat. c.12:</hi> subeundus carccr portandae catenae 9 gladio bestiis v <lb/>
            saltem Sv 12 lacerandis] laniandis <hi rend="italic">W</hi> suplicia <hi rend="italic">R</hi> 15 quae haec<lb/>
             om. <hi rend="italic">R</hi> insaniabilis 81 carnificinae] ne <hi rend="italic">R</hi> inplebilis <hi rend="italic">R</hi> 16 elige <lb/>
            <hi rend="italic">R"</hi> 17 esse <hi rend="italic">ex</hi> es <hi rend="italic">W m. 2</hi> 20 fuerat 81 21 celarem] negarem <hi rend="italic">W</hi> <lb/>
            22 cum <hi rend="italic">Tii Sl,</hi> m.. <hi rend="italic">R,</hi> ui S* <hi rend="italic">W"</hi> 23 caeteris quaestionibus r rei] et R <lb/>
            accusatUlWI teneri] generiii 24 ut om. 8 25 clamera] damen R<lb/>
             27 non <hi rend="italic">om. W</hi> aditis <hi rend="italic">Wl</hi> 28 locus <hi rend="italic">R I</hi> </note> <lb/>


<pb n="361"/>
            magistratibus et praesidibus audientibus destruenti? ut et si parum fuerat <lb/>
            quod in me prius criminabaris, creuerit quod et odisse et punire <lb/>
            plus debeas. quid dum me christianum celebri loco et populo <lb/>
            circumstante pronuntio et uos et deos uestros clara et publica <lb/>
            praedicatione confundo, quid te ad infirmitatem corporis uertis, <lb n="5"/>
            quid cum terrenae carnis inbecillitate contendis? cum animi uigore <lb/>
            congredere, uirtutem mentis infringe, fidem destrue, disceptatione <lb/>
            si potes uince, uince ratione. 
</p></div></div></body></text></TEI>