<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa002.opp-lat1"><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p rend="script">Qni alios iudicas aliquando esto et tui iudex, conscientiae tuae  <lb/>
            latebras intuere, immo, quia nullus iam delinquendi uel pudor <lb/>
            est et sic peccatur quasi magis per ipsa peccata placeatur, qui <lb n="25"/>
            perspicuus et nudus a cunctis uideris et ipse te respice. aut enim <lb/>
            superbia inflatus es aut auaritia rapax es aut iracundia saeuus <lb/>
            aut alea prodigus aut uinolentia temulentus aut liuore inuidus

<note type="footnote"> . 2 Os. 4,1 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 auditurs <hi rend="italic">S1</hi> 2 sermones <hi rend="italic">V</hi> 3 fili <hi rend="italic">istrahel S</hi> 4 quod] eo quod v, <lb/>
            quia <hi rend="italic">W</hi> 5 supra <hi rend="italic">W</hi> sed execratio Wv 7 est] set <hi rend="italic">S</hi> supra <hi rend="italic">W</hi> <lb/>
            sangainis <hi rend="italic">R</hi> 8 cum <hi rend="italic">B 8. J. m. 2</hi> 9 besteis S agri et <hi rend="italic">W</hi> 12 dicit] <lb/>
            et iraaci add. v 13 frandum <hi rend="italic">WR</hi> 15 nemo ex nomo <hi rend="italic">B</hi> 19 de sej <lb/>
            decsse S de <hi rend="italic">S s. I. m. 2</hi> 20 dom S 23 aliquos Wl esto et] et tu <lb/>
            esto c tuis <hi rend="italic">W</hi> 24 latebras intuere] latebra sint; uere <hi rend="italic">R</hi> metus uel <lb/>
            pudor v 25 magis om. <hi rend="italic">V</hi> 26 uideris a cunctis v, acuictis uideris <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            (ti <hi rend="italic">ex u corr. m. 2)</hi> 27 es <hi rend="italic">(post</hi> rapax) om. v, est <hi rend="italic">W</hi> 28 prodigus] progns <lb/>
            <hi rend="italic">ex</hi> saeuus <hi rend="italic">Sm. 2</hi> uinulentia <hi rend="italic">SW</hi> libore S </note> <lb/>


<pb n="358"/>
            aut libidine incestus aut crudelitate uiolentus: et miraris in poenas <lb/>
            generis humani iram Dei crescere, cum crescat cottidie quod <lb/>
            puniatur? hostem quereris exurgere, quasi etsi hostis desit esse <lb/>
            pax inter ipsas togas possit [hostem quereris exurgere], quasi non, <lb/>
            etsi externa de barbaris arma et pericula conprimantur, ferocius<lb n="5"/>
            intus et grauius de calumniis et iniuriis potentium ciuium domesticae <lb/>
            inpugnationis tela grassentur: de sterilitate ac fame quereris, <lb/>
            quasi famem maiorem siccitas quam rapacitas faciat, quasi <lb/>
            non de captatis annonarum incrementis et pretiorum cumulis <lb/>
            flagrantius inopiae ardor excrescat: quereris cludi imbribus caelum,<lb n="10"/>
            cum sic horrea eludantur in terris: quereris minus nasci, <lb/>
            quasi quae nata sunt indigentibus praebeantur: pestem et luem <lb/>
            criminaris, cum peste ipsa et lue uel detecta sint uel aucta crimina <lb/>
            singulorum, dum nec infirmis exhibetur misericordia et <lb/>
            defunctis auaritia inhiat ac rapina. idem ad pietatis obsequium timidi, ad impia lucra temerarii, fugientes morientium funera et <lb n="15"/>
            adpetentes spolia mortuorum, ut appareat in aegritudine sua miseros <lb/>
            ad hoc forsitan et derelictos esse ne possent dum curantur <lb/>
            euadere: nam perire aegrum uoluit qui censum pereuntis inuadit. 
</p></div></div></body></text></TEI>