Qni alios iudicas aliquando esto et tui iudex, conscientiae tuae latebras intuere, immo, quia nullus iam delinquendi uel pudor est et sic peccatur quasi magis per ipsa peccata placeatur, qui perspicuus et nudus a cunctis uideris et ipse te respice. aut enim superbia inflatus es aut auaritia rapax es aut iracundia saeuus aut alea prodigus aut uinolentia temulentus aut liuore inuidus . 2 Os. 4,1 sq. 1 auditurs S1 2 sermones V 3 fili istrahel S 4 quod] eo quod v, quia W 5 supra W sed execratio Wv 7 est] set S supra W sangainis R 8 cum B 8. J. m. 2 9 besteis S agri et W 12 dicit] et iraaci add. v 13 frandum WR 15 nemo ex nomo B 19 de sej decsse S de S s. I. m. 2 20 dom S 23 aliquos Wl esto et] et tu esto c tuis W 24 latebras intuere] latebra sint; uere R metus uel pudor v 25 magis om. V 26 uideris a cunctis v, acuictis uideris R (ti ex u corr. m. 2) 27 es (post rapax) om. v, est W 28 prodigus] progns ex saeuus Sm. 2 uinulentia SW libore S aut libidine incestus aut crudelitate uiolentus: et miraris in poenas generis humani iram Dei crescere, cum crescat cottidie quod puniatur? hostem quereris exurgere, quasi etsi hostis desit esse pax inter ipsas togas possit [hostem quereris exurgere], quasi non, etsi externa de barbaris arma et pericula conprimantur, ferocius intus et grauius de calumniis et iniuriis potentium ciuium domesticae inpugnationis tela grassentur: de sterilitate ac fame quereris, quasi famem maiorem siccitas quam rapacitas faciat, quasi non de captatis annonarum incrementis et pretiorum cumulis flagrantius inopiae ardor excrescat: quereris cludi imbribus caelum, cum sic horrea eludantur in terris: quereris minus nasci, quasi quae nata sunt indigentibus praebeantur: pestem et luem criminaris, cum peste ipsa et lue uel detecta sint uel aucta crimina singulorum, dum nec infirmis exhibetur misericordia et defunctis auaritia inhiat ac rapina. idem ad pietatis obsequium timidi, ad impia lucra temerarii, fugientes morientium funera et adpetentes spolia mortuorum, ut appareat in aegritudine sua miseros ad hoc forsitan et derelictos esse ne possent dum curantur euadere: nam perire aegrum uoluit qui censum pereuntis inuadit.