<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa001.opp-lat1"><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>Ceterum si tu innocentiae, si iustitiae uiam teneas inlapsa firmitate  <lb/>
            uestigii tui, si in Deum uiribus totis ac toto corde suspensus <lb/>
            hoc sis tantum quod esse coepisti, tantum tibi ad licentiam <lb n="5"/>
            datur, quantum gratiae spiritalis augetur. non enim, qui beneficiorum <lb/>
            terrestrium mos est, in capessendo <hi rend="italic">de Deo</hi> munere munere <lb/>
            ulla uel modus est. profluens largiter spiritus nullis finibus <lb/>
            premitur nec coercentibus claustris intra certa metarum spatia <lb/>
            frenatur. manat iugiter, exuberat afluenter: nostrum tantum <lb n="10"/>
            sitiat pectus et pateat. quantum illuc fidei capacis adferimus, tantum <lb/>
            gratiae inundantis haurimus. inde iam facultas datur, castitate <lb/>
            sobria, mente integra, uoce pura in medellam dolentium <lb/>
            posse uenenorum uirus extitinguere, animorum desipientium labes <lb/>
            reddita sanitate purgare, infestis iubere pacem, uiolentis quietem, <lb n="15"/>
            ferocientibus lenitatem, inmundos et erraticos spiritus, qui se <lb/>
            expugnandis hominibus inmerserint, ad confessionem minis increpantibus <lb/>
            cogere, ut recedant duris uerberibus urguere, conflictantes, <lb/>
            eiulantes, gementes incremento poenae propagantis extendere, <lb/>
            flagris caedere, igne torrere. res illic geritur nec uidetur: <lb n="20"/>
            occulta plaga et poena manifesta. ita quod esse iam

<note type="footnote"> 1 operatione] obtemperatione <hi rend="italic">scripsit Balwsius</hi> necr 2 et om. <hi rend="italic">W</hi> <lb/>
            de nono <hi rend="italic">W</hi> 3 uiam] semitam <hi rend="italic">B sed s. l. m. 2:</hi> uel uiam si inlapsa <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            si illapsa firmitate nostigii tui incedas <hi rend="italic">v post Pamelium</hi> 4 nestigiis tuis <lb/>
            <hi rend="italic">ex</hi> nestigii tni <hi rend="italic">M m</hi>. 2 5 sis] scis <hi rend="italic">B</hi> licentia <hi rend="italic">B</hi> 6 qui] qualis <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            benefitiorum <hi rend="italic">PM</hi> 7 moris <hi rend="italic">Ml</hi> de deo munere <hi rend="italic">scripsi (cfr. p. 15,10:</hi> <lb/>
            de deo munUl), dei munere <hi rend="italic">M sed</hi> dei <hi rend="italic">a. l. m. 2,</hi> munere <hi rend="italic">WVPB,</hi> munere <lb/>
            caelesti rr, munere diuino <hi rend="italic">cod. S. Victoria ante</hi> mensura eras. muneris <lb/>
            in <hi rend="italic">P</hi> 9 cohercentibus <hi rend="italic">P</hi> certa metarum <hi rend="italic">ex</hi> certarum <hi rend="italic">M m</hi>. » metarum] <lb/>
            Atorum <hi rend="italic">B</hi> spacia <hi rend="italic">B</hi> 10 refrenatur <hi rend="italic">Mr,</hi> refrenantur P affiuen- <lb/>
            <hi rend="italic">ter JfB</hi> 11 illic <hi rend="italic">W</hi> 12 aurimus WI castitatem sobriam <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            13 nirtute sincera, uoce puraPo, uoce pura, uirtute sincerav; uirt. s. <lb/>
            ora. <hi rend="italic">WVMB</hi> medellam <hi rend="italic">W1 P1 ,</hi> medelam <hi rend="italic">FBTPP1,</hi> medel,a <hi rend="italic">M</hi> (medulla <lb/>
            adolescentium r, medela dolescentium <hi rend="italic">maXuit Bigaltius)</hi> 14 uiros P1 <lb/>
            <hi rend="italic">extingui P, sed ex in ras. ettm.3</hi> 15 purgari P 16 ferocibus <hi rend="italic">exferocien-</hi> <lb/>
            tibus P 18 urgueri P 19 heiulantes <hi rend="italic">WPB,</hi> aeiulantes <hi rend="italic">M</hi> et gementes <lb/>
            <hi rend="italic">MB</hi> paene <hi rend="italic">W,</hi> poene P propagantes P 20 fraglis P <lb/>
            cedere <hi rend="italic">W</hi> flagris caedore om. <hi rend="italic">M</hi> res illic] ••• illic P geritur <hi rend="italic">ex<lb/>
             regitur Mm. 2</hi> 21 et] sed P <hi rend="italic">ita om. P</hi> cepimus P </note> <lb/>


<pb n="8"/>
            coepimus, acceptus spiritus licentia sua potitur: quod necdum corpus <lb/>
            ac membra mutauimus, adhuc carnalis aspectus saeculi <lb/>
            nube caecatur. quantus hic animi potentatus est, quanta uis <lb/>
            est, non tantum ipsum esse subtractum perniciosis contactibus <lb/>
            mundi, ut quis expiatus et purus nulla incursantis inimici<lb n="5"/>
            labe capiatur, sed adhuc maiorem et fortiorem uiribus fieri, <lb/>
            ut in omnem adversarii grassantis exercitum inperioso iure dominetur. <lb/>
            </p></div></div></body></text></TEI>