Ceterum si tu innocentiae, si iustitiae uiam teneas inlapsa firmitate uestigii tui, si in Deum uiribus totis ac toto corde suspensus hoc sis tantum quod esse coepisti, tantum tibi ad licentiam datur, quantum gratiae spiritalis augetur. non enim, qui beneficiorum terrestrium mos est, in capessendo de Deo munere munere ulla uel modus est. profluens largiter spiritus nullis finibus premitur nec coercentibus claustris intra certa metarum spatia frenatur. manat iugiter, exuberat afluenter: nostrum tantum sitiat pectus et pateat. quantum illuc fidei capacis adferimus, tantum gratiae inundantis haurimus. inde iam facultas datur, castitate sobria, mente integra, uoce pura in medellam dolentium posse uenenorum uirus extitinguere, animorum desipientium labes reddita sanitate purgare, infestis iubere pacem, uiolentis quietem, ferocientibus lenitatem, inmundos et erraticos spiritus, qui se expugnandis hominibus inmerserint, ad confessionem minis increpantibus cogere, ut recedant duris uerberibus urguere, conflictantes, eiulantes, gementes incremento poenae propagantis extendere, flagris caedere, igne torrere. res illic geritur nec uidetur: occulta plaga et poena manifesta. ita quod esse iam 1 operatione] obtemperatione scripsit Balwsius necr 2 et om. W de nono W 3 uiam] semitam B sed s. l. m. 2: uel uiam si inlapsa B si illapsa firmitate nostigii tui incedas v post Pamelium 4 nestigiis tuis ex nestigii tni M m . 2 5 sis] scis B licentia B 6 qui] qualis M benefitiorum PM 7 moris Ml de deo munere scripsi (cfr. p. 15,10: de deo munUl), dei munere M sed dei a. l. m. 2, munere WVPB, munere caelesti rr, munere diuino cod. S. Victoria ante mensura eras. muneris in P 9 cohercentibus P certa metarum ex certarum M m . » metarum] Atorum B spacia B 10 refrenatur Mr, refrenantur P affiuen- ter JfB 11 illic W 12 aurimus WI castitatem sobriam P 13 nirtute sincera, uoce puraPo, uoce pura, uirtute sincerav; uirt. s. ora. WVMB medellam W1 P1 , medelam FBTPP1, medel,a M (medulla adolescentium r, medela dolescentium maXuit Bigaltius) 14 uiros P1 extingui P, sed ex in ras. ettm.3 15 purgari P 16 ferocibus exferocien- tibus P 18 urgueri P 19 heiulantes WPB, aeiulantes M et gementes MB paene W, poene P propagantes P 20 fraglis P cedere W flagris caedore om. M res illic] ••• illic P geritur ex regitur Mm. 2 21 et] sed P ita om. P cepimus P coepimus, acceptus spiritus licentia sua potitur: quod necdum corpus ac membra mutauimus, adhuc carnalis aspectus saeculi nube caecatur. quantus hic animi potentatus est, quanta uis est, non tantum ipsum esse subtractum perniciosis contactibus mundi, ut quis expiatus et purus nulla incursantis inimici labe capiatur, sed adhuc maiorem et fortiorem uiribus fieri, ut in omnem adversarii grassantis exercitum inperioso iure dominetur.