Tu tantum, quem iam spiritalibus castris caelestis militia signauit, tene incorruptam, tene sobriam religiosis uirtutibus disciplinam. sit tibi uel oratio adsidua uel lectio. nunc cum Deo loquere, nunc Deus tecum. ille te praeceptis suis instruat, ille disponat. quem ille diuitem fecerit, nemo pauperem faciet. penuria esse nulla iam poterit, cum semel pectus caelestis sagina saturauerit. iam tibi auro distincta laquearia et pretiosi marmoris crustis uestita domicilia sordebunt, cum scieris te excolendum magis, te potius ornandum, domum tibi hanc esse potiorem, quam Dominus insedit templi uice, in qua Spiritus sanctus coepit habitare. pingamus hanc domum pigmentis innocentiae, luminemus luce iustitiae. non haec umquam procumbet in lapsum senio uetustatis, nec pigmento parietis aut auro exolescente foedabitur. caduca sunt, quaecumque fucata sunt, nec fiduciam praebent !possidentibus stabilem, quae possessionis non habeant ueritatem. 1 intra SP, infra W; cfr. Oypr. ad Demetr. cap. 1: intra conscientiam noetram tenere glorietur v 4 bonis affluens v solui] solus W 5 inmortalitatia W uiderit P, uidere MoreUius; sed cfr. Tcrtuli. ad Her- mogenem c . 1: sed niderit persona, cum doctrina mihi quaestio est, ad | 1 Yakftt . c. 9.: uiderit soloecismns, de virg. uel. c. 7 8 praetiis S et sic taepius 10 et] sed v gratutum S deojdnl S 11 inber S 13 solo Wsed m marg. m. 2 sole 17 da ex dnõ S m. 2 18 da ex dns S m. 2 19 faciet] facit S 20 cum] cni v 21 saturauit SWPv; 22 acieres ex scires B 24 templum Pl 29 habento veritatem] finnitatdm Y hoc manet cultu iugiter uiuido, honore integro, splendore diuturno. aboleri non potest nec extingui, potest tantum in melius corpore redeunte formari.