Omnia uirescunt ante illos, omnia gaudent, Excipere sanctos ipsa creatura laetatur: Omni loco fontes exurgunt esse parati, Qua graditur populus Summi cum terrore caelesti. Vmbraculum [illis] faciunt nubes, ne uexentur a sole, Et ne fatigentur, substernunt se montes et ipsi; Praemittetur enim ante illos angelus Alti, Qui ducatum eis pacificum praestet eundo.