Quem tamen e caelo increpat uox reddita Summi. De Persida homo inmortalem esse se decit. Nobis Nero factus Antichristus, ille Iudaeis; Isti duo semper prophetae sunt in ultima fine. Vrbis perditio Nero est, hic terrae totius; De quo pauca tamen suggero, quae legi secreta. Displicet interea iam sero Iudaeis et ipsi?, Susurrantque simul, quoniam sint fraude decepti.