Per mare, per terras, per insulas atque latebras Scrutanturque diu, exsecratos uictima(m) ducunt. Haec Nero tunc faciet, triennii tempore toto Et anno dimidio statuta tempora conplet Pro cuius facinore ueniet uindicta letalis, Vt urbs et populus ille cum ipso tradatur, Tollatur imperium, quod fuit inique repletum, Quod per tributa mala diu macerabat omnes.