IIII. SATVRNVS. Saturnusque senex si deus, deus quando senescit? Aut si deus erat, cur natos ille uorabat? Terroribus actus, sed quia deus non erat ille, Viscera natorum rabie monstruosa sumebat. Rex fuit in terris, in monte natus Olympo, Nec erat diuinus; sic deum esse dicebat. Venit inops animi, lapidem pro filio sorpsit: Sic deus euasit; dicitur modo Iuppiter ille.