VI. QVOD CVM OMNE INCORPOREVM INVISIBILE SIT, NON AVTEM OMNE CORPOREVM VISIBILE EST. Sed subicis a nescio quibus, quorum tamen nominum nobis notitiam subripis, sic doceri, ut alia dicant esse incorporea, alia inuisibilia. tremendae scilicet peritiae tractatores, qui usque ad hoc penetrauere secretum: si alia incorporea sunt, alia inuisibilia, ergo incorporea non sunt inuisibilia. postponendum est igitur incorporeum omni corporeo, quia dicit per apostolum ueritas: quae uidentur, temporalia sunt, quae autem non uidentur, aeterna sunt. uerum tu creatricem creatamque substantiam ita discernis, ut alia sint incorporea, alia inuisibilia. inuisibile igitur omne corporeum, et incorporeum omne uisibile. istic egomet audeo sciscitari, inuisibilisne sit deus anne uisibilis? si corporeum negas, uisibilem non recusas. si inuisibilem dicis, corporeum confiteris. secundum hanc ergo sententiam, quae tibi nobisque sit procul, aeternus inuisibilis incorporeus deus aut 13 II Cor. 4, 18 1 in corpore G sed] si G, sed si ABDEF 2 in corpore G igitur] non add. R hanc periodum sic scribendam censet Barthius: si imago dei est humana anima, incorporei est uidelicet imago. si incorporei est imago, incorporea utique et ipsa est 7 an BC in ras., a M nominum uncis incausit Schottus nominum tamen S 8 subrepis ABCMBb, surripis S 9 coactores LiS 10 usque ad om. G penetrabere B 12 corpore AB, corpori DEFP 13 uidetur B 15 creatumque B 17 inuisibile p la ista ABDFP ergomet B aoscitari b 18 an p corporeum B 19 uisibilem G incorporeum G 20 sententiam] tuam add. Schottus incorporeus non erit, aut uisibilis erit et aeternus non erit. quiddam tamen cogitare uoluit, sed eloqui non ualuit patentium nempe causarum doctor ignarus, quem dicere uisum reor esse quaedam corporea quae uideri nequeant, cum sit uniuerso incorporeo proprium non uideri, ac per hoc corporea quaepiam inuisibilia esse posse, porro incorporea nisi inuisibilia esse non posse. nam cum omne incorporeum inuisibile sit, non omne inuisibile incorporeum est. uox enim non uidetur et corpus est quamquam propter eminentiam uisus etiam quae ad reliquos pertinent sensus uideri dicamus, sicut saepe dicimus: uide quid sonat, cum sonus ad auditum pertineat, non ad uisum, nec tamen ita dicimus: audi quid lucet, quia praeeminentior ceteris sensibus uisus quae inferiorum sunt abusiue sibi uindicat, cum potestatibus eorum potentiam suam non misceat. quocirca et uisibilia sunt omnia quae sentiri quocumque sensu corporis possunt, si ad uisum cuncta referamus, et non omnia uisibilia sunt, si unicuique sensui quod sibi est speciale reddamus. hinc omnia scilicet principalia corpora quae dicuntur elementa procul dubio uisibilia sunt, sentiri experimur. ex quorum metrico pro portione conuentu, conpactis rate dimensionibus, uegetante anima uiuens corpus 1 noa om. DEFP Sch . aut] et DEFP Sch . ////uisibilis B et] M, cf. pag. 41, 14, itaque falso ant ABCGHLRS, aut corporeus erit et DEF Sch . quiddam CEGH}S Sch., quadam L, quidam rell . 2 ualuit Sch . eloqui scripsi praeetmte Schotto, coU. lilw. I cap. XXV, loqui libri ualuit GMb Sch., eualuit rell . nempe] quippe p\' 4 corporea quaedam S qua B nequeunt b 6 non om . Bl 10 uidere Schottus 11 pertineat ad auditum S 12 praeminentior BBS 13 sensibus om. SP 14 uendicat JPLb sunt ex sicut B 17 ante et grauem interpunctionem sustuli, quare Barthii coniectura at non opus est 18 hinc om. libri praeter M et Schotttm 19 quae om. B dicat M\' 20 metrica DEFH2 LPS2T Sch . in notis, metricae coni. Sch. in textu pro portione scripsi, proportionis G Sch., proportione rell. et editores pro portione] et add. p conuentu om. Galland . conpactie D\'EF2GMb, conpectis CH1R, conspectos ABD1F1H2LS, confectis Sch . 21 rite editores, arte coni. Hartelius uegitante B efficitur, quamquam multa sint, quae animata non sunt et uiuere negari non possunt. sed de eis loquimur, quae non solum uiuunt, sed etiam sentiunt, sicut sunt animata rationis expertia. de quibus paululum disputatione dilata de nobis loquimur. Igitur cum ex anima simus et corpore atque, ut corpus animus esse non potest, sic animus corpus esse non possit, animus qui sentit in corpore, etsi per uisibile sentit, inuisibiliter sentit. aliud enim est uisus, aliud oculus, aliud aures, aliud auditus, et nares aliud, aliud odoratus, et os aliud, aliud gustus. nec hoc idem manus et tactus. igitur tactu calentia frigentiaque discernimus, ipsum uero sensum tangendi non tangimus. nec frigus illic namque nec calor est. et gustatu dulcia atque amara sentimus, sed gustatum gustare non possumus. nihil enim uel amarum in illo uel dulce est. naribus odores accipimus, olfactum tamen olfactu non capimus, quia nihil olet olfactus, et auribus uoces haurimus, sed cum nihil sonet auditus, ipsum non audimus auditum. coloratas oculis formas adspicimus et oculis quia coloratae formataeque sunt, cernimus, sed uisum, quia nec coloratus nec formatus est, non uidemus: iuge namque uideremus, si luceret uisus, et audiremus semper, si sonaret auditus, et perpetuo odoraremur, si fraglaret olfactus, et indefessim gustaremus, si saperet gustatus, aeternumque tangeremus, si se ipsum tangeret tactus. 2 negare BR his AMb quaeue A 3 ratione Meditores 4 experta ABMb paulum CHLHS 5 loquamur B man ree. EGHLSb, loquemur Scb . 7 sic-possit om. p, quibus sttppletis Barthii commentis non opus est potest Mb 9 aures] nares AXBHLB, auris G 10 et ante nares om. editores 13 namque illic Schottus gustatu B, guetu Mb 14 amara] est add. R gustatum B, gustum Mb 16 olfactu b, olfatum HMR olfactu om. b, olfatu HMR 17 aurimus S, audimus LB 19 oculos quia colorati formatique sunt G quia] quf B\' 21 iuge namque Schottus, iugi* namqae S, iugiter namque Н\'L, iuginamque rell . 22 odoremur R 23 fraglaret T 1 EFSPLM, flagraret S, flagraret rell . 24 gustatus B, gustus M passim .. atque ut de ceteris taceam, si gustari posset gustatus, nemo posset esse ieiunus, nec extrinsecus adhibenda forent in quae semet sensus exsereret, si se ipse sentiret. aliud est ergo membrum per quod sentimus, et sensus aliud quo sentimus, quia inter inuisibile incorporeum et corpus uisibile est illud inuisibile corporeum, quod in nobis uisus, auditus, odoratus, gustus et tactus est: quae quoniam non nisi in animato sunt corpore, ex utriusque diuersi commercio eadem et corporea sunt et inuisibilia trahentia de corpore uisibili ut corporea sint, de incorporeo animo ut sint inuisibilia. non igitur iurta sententiam tuam illud erit inuisibile, quod incorporeum non erit, tamquam incorporeo uisibile et corporeo inuisibile esse sit proprium, quando quidem nihil inuisibile corporis foret, nisi inuisibile illud incorporei inuisibilitas faceret, quia in eodem, sicut supra diximus, homine et incorporeum inuisibile est anima et inuisibile corporeum, quod de corpore uisibili inuisibiliter agit anima.