IIII. ABHINC DE STATV ANIMAE DISPVTAT. Status nunc animae humanae, hoc est imaginis diuinae uocatur in dubium. haec nempe est tertia illa quaestio, qua iste necessarius meus discernendarum naturarum causas ingressus spiritum uitae corpus esse pronuntiat adstruens se super hoc praeiudicatae auctoritatis patrum scita proferre, quos quidem non tam aliquid sibi perceptu mentis cognitum definisse, quam quaedam opinatos fuisse commemorat. et quia ipse, quantum loquitur, non tam probatae rationi aut intemerandae auctoritati, sed humanae magis opinioni concessit, id inpenso opere nititur, ut spreta auctoritate diuina, omissa quoque ratione perspicua, clausis ut aiunt oculis sibimet adsentiamur. Quicumque de deo ueraciter ac pie sentiunt, nihil ab eo 1 potius falso suspectum Barthio patronicium C 3 innenietur Mb perferendum ABlF, proferendum DP 4 unius B 7 se] 5 M, unde est qui b quod admodo B utroque loco 9 demolienda coni. Schottus 10 his ont. Mb sufficient libri praeter B2E2M, sul/ficient B 14 quae Bl, quam B\', que EF, quia CMBb, quod D 18 quidam p* preceptn CMX intemeratae b 21 in ante id add. G 23 pspicua HL 24 ad-. sentiantur Ob, adsensiamnr S 25 at ante quicumque add. b senciunt M, sensciunt F, sensi sunt BCHLS, sensi //unt 22, senserunt A. Sch . non creatum, quod creari oportuerit, consequenter intellegunt. causa enim creandarum rerum bonitas creatoris est, qui creare potens uniuersa quae uelit ut nihil bonitatis exercuisset, si nihil creasset, ita semiplena benignitate usus esset, si semiplenum aliquid condidisset. mirum autem uidetur subplemento rerum defore aliquid, si rosae flosculus non exsisteret, et non defore si incorporea substantia non esset creata. ne ergo non minimum aliquid, sed uel potissimum deforet creaturae plenitudini, debuit incorporea quoque substantia creari sed ad creatoris forte referatur iniuriam, si incorporeum aliquid ac sibi simile condidisse dicatur, quia simile deo nihil inuenitur in corpore. sed ab ipso deo similitudo dei anima dicitur humana, in corpore autem nulla esse potest similitudo diuina: incorporeum ergo erit, quod deo sit simile, humanus uero animus ad similitudinem dei factus est, incorporeus igitur est animus humanus.