exuvias Bellona levat, Bellona tepentes pulvere solvit equos, inmensaque cornus in hastam porrigitur tremulisque ferit splendoribus Hebrum. Ut stetit ante ducem discussas Roma per auras, conscia ter sonuit rupes et inhorruit atrum maiestate nemus. prior hic: o numen amicum dux ait “et legum genetrix longeque regendo circumfusa polo consors ac dicta Tonantis, die agedum, quae causa viae? cur deseris arces Ausonias caelumque tuum? die, maxima rerum! non ego vel Libycos cessem tolerare labores Sarmaticosve pati medio sub frigore Cauros, si tu, Roma, velis; pro te quascumque per oras ibimus et nulla sub tempestate timentes solstitio Meroen, bruma temptabimus Histrum,” Tum regina refert: “non me latet, indite rector, quod tua pro Latio victricia castra laborant nec quod servitium rursus Furiaeque rebelles edomitae paribus sub te cecidere triumphis. sed precor hoc donum cum libertate recenti adicias, si vera manet reverentia nostri. sunt mihi pubentes alto de semine fratres, pignora cara Probi, festa quos luce creatos ipsa meo fovi gremio. cunabula parvis ipsa dedi, cum matris onus Lucina beatum solveret et magnos proferrent sidera partus, his ego nec Decios pulchros fortesve Metellos praetulerim, non, qui Poenum domuere ferocem, Scipiadas Gallisque genus fatale Camillos. Pieriis pollent studiis multoque redundant