Omnia, quae sensu volvuntur vota diurno, pectore sopito reddit amica quies. venator defessa toro cum membra reponit, mens tamen ad silvas et sua lustra redit. iudicibus lites, aurigae somnia currus vanaque nocturnis meta cavetur equis. furto gaudet amans, permutat navita merces et vigil elapsas quaerit avarus opes, blandaque largitur frustra sitientibus aegris inriguus gelido pocula fonte sopor. Me quoque Musarum studium sub nocte silenti artibus adsuetis sollicitare solet. namque poli media stellantis in arce videbar ante pedes summi carmina ferre Iovis; utque favet somnus, plaudebant numina dictis et circumfusi sacra corona chori. Enceladus mihi carmen erat victusque Typhoeus: hic subit Inarimen, hunc gravis Aetna domat. quam laetum post bella Iovem susceperat aether Phlegraeae referens praemia militiae! Additur ecce fides nec me mea lusit imago, inrita nec falsum somnia misit ebur. en princeps, en orbis apex aequatus Olympo! en quales memini, turba verenda, deos! fingere nil maius potuit sopor, altaque vati conventum caelo praebuit aula parem.