Agnoscisne tuos, princeps venerande, penates? haec sunt, quae primis olim miratus in annis patre pio monstrante puer. nil optimus ille divorum toto meruit felicius aevo, quam quod Romuleis victor sub moenibus egit te consorte dies, cum se melioribus addens exemplis civem gereret terrore remote, alternos cum plebe iocos dilectaque passus iurgia patriciasque domos privataque passim visere deposito dignatus limina fastu. publicus hinc ardescit amor, cum moribus aequis inclinat populo regale modestia culmen. teque rudem vitae, quamvis diademate necdum cingebare comas, socium sumebat honorum purpureo fotum gremio, parvumque triumphis imbuit et magnis docuit praeludere fatis. et Unguis variae gentes missique rogatum foedera Persarum proceres cum patre sedentem hac quondam videre domo positoque tiaram summisere genu, tecum praelarga vocavit ditandas ad dona tribus; fulgentia tecum collecti trabeatus adit delubra senatus Romano puerum gaudens offerre favori, ut novus imperio iam tunc adsuesceret heres. Hinc tibi concreta radice tenacius haesit et penitus totis inolevit Roma medullis,