amborum periere duces: hic sponte carina decidit in fluctus, illum suus abstulit ensis; hunc Alpes, hunc pontus habet. solacia caesis fratribus haec ultor tribuit: necis auctor uterque labitur; Augustas par victima mitigat umbras. has dedit inferias tumulis, iuvenumque duorum purpureos merito placavit sanguine manes. Illi iustitiam confirmavere triumphi, praesentes docuere deos. hinc saecula discant indomitum nihil esse pio tutumve nocenti: nuntius ipse sui longas incognitus egit praevento rumore vias. inopinus utrumque perculit et clausos montes, ut plana, reliquit. extruite inmanes scopulos, attollite turres, cingite vos fluviis, vastas opponite silvas, Garganum Alpinis Appenninumque nivalem permixtis sociate iugis et rupibus Haemum addite Caucasiis, involvite Pelion Ossae: non dabitis murum sceleri. qui vindicet, ibit: omnia subsident meliori pervia causae. Nec tamen oblitus civem cedentibus atrox partibus infremuit; non insultare iacenti malebat: mitis precibus, pietatis abundans, poenae parens erat; paci non intulit iram; post acies odiis idem qui terminus armis. profuit hoc vincente capi, multosque subactos prospera 1 laturae commendavere catenae, magnarum largitor opum, largitor honorum pronus et in melius gaudens convertere fata, hinc amor, hinc validum devoto milite robur.