oblati gladiis summittunt colla paratis et vitam veniamque rogant. pro damna pudoris! qui modo tam densas nutu movere cohortes, in quos iam dubius sese libraverat orbis, non hostes victore cadunt, sed iudice sontes; damnat voce reos, petiit quos Marte tyrannos. amborum periere duces: hic sponte carina decidit in fluctus, illum suus abstulit ensis; hunc Alpes, hunc pontus habet. solacia caesis fratribus haec ultor tribuit: necis auctor uterque labitur; Augustas par victima mitigat umbras. has dedit inferias tumulis, iuvenumque duorum purpureos merito placavit sanguine manes. Illi iustitiam confirmavere triumphi, praesentes docuere deos. hinc saecula discant indomitum nihil esse pio tutumve nocenti: nuntius ipse sui longas incognitus egit praevento rumore vias. inopinus utrumque perculit et clausos montes, ut plana, reliquit. extruite inmanes scopulos, attollite turres, cingite vos fluviis, vastas opponite silvas, Garganum Alpinis Appenninumque nivalem permixtis sociate iugis et rupibus Haemum addite Caucasiis, involvite Pelion Ossae: non dabitis murum sceleri. qui vindicet, ibit: omnia subsident meliori pervia causae.