quidquid in orbe fuit procerum, quibus auctor honoris vel tu vel genitor. numeroso consule consul cingeris et socios gaudes admittere patres. inlustri te prole Tagus, te Gallia doctis civibus et toto stipavit Roma senatu. portatur iuvenum cervicibus aurea sedes ornatuque novo gravior deus. asperat Indus velamenta lapis pretiosaque fila smaragdis ducta virent; amethystus inest et fulgor Hiberus temperat arcanis hyacinthi caerula flammis. nec rudis in tali sutfecit gratia textu; auget acus meritum picturatumque metallis vivit opus: multa remorantur iaspide cultus 1 et variis spirat Nereia baca figuris. quae tantum potuit digitis mollire rigorem ambitiosa colus? vel cuius pectinis arte traxerunt solidae gemmarum stamina telae? invia quis calidi scrutatus stagna profundi Tethyos invasit gremium? quis divitis algae germina flagrantes inter quaesivit harenas? quis iunxit lapides ostro? quis miscuit ignes Sidonii Rubrique maris? tribuere colorem Phoenices, Seres subtegmina, pondus Hydaspes. hoc si Maeonias cinctu graderere per urbes, in te pampineos transferret Lydia thyrsos, in te Nysa choros; dubitassent orgia Bacchi,