exploravit hiems, ponto iam fessus et annis aequoreas alni nato commendat habenas et casus artesque docet: quo dextra regatur sidere; quo fluctus possit moderamine falli; quae nota nimborum; quae fraus infida sereni; quid sol occiduus prodat; quo saucia vento decolor iratos attollat Cynthia vultus. adspice nunc, quacumque micas, seu circulus Austri, magne parens, gelidi seu te meruere Triones, adspice: completur votum. iam natus adaequat te meritis et, quod magis est optabile, vincit subnixus Stilichone tuo, quem fratribus ipse discedens clipeum defensoremque dedisti. pro nobis nihil ille pati nullumque recusat discrimen temptare sui, non dura viarum, non incerta maris, Libyae squalentis harenas audebit superare pedes madidaque cadente Pleiade Gaetulas intrabit navita Syrtes. Hunc tamen in primis populos lenire feroces et Rhenum pacare iubes. volat ille citatis vectus equis nullaque latus stipante caterva, aspera nubiferas qua Raetia porrigit Alpes, pergit et hostiles (tanta est fiducia) ripas incomitatus adit, totum properare per amnem attonitos reges humili cervice videres. ante ducem nostrum flavam sparsere Sygambri caesariem pavidoque orantes murmure Franci procubuere solo: iuratur Honorius absens imploratque tuum supplex Alamannia nomen. Bastarnae venere truces, venit accola silvae