humanos edicta valent quam vita regentis: mobile mutatur semper cum principe vulgus. His tamen effectis neu fastidire minores neu pete praescriptos homini transcendere fines, inquinat egregios adiuncta superbia mores. non tibi tradidimus dociles servire Sabaeos, Armeniae dominum non te praefecimus orae, nec damus Assyriam, tenuit quam femina, gentem. Romani, qui cuncta diu rexere, regendi, qui nec Tarquinii fastus nec iura tulere Caesaris. annales veterum delicta loquuntur: haerebunt maculae quis non per saecula damnat Caesareae portenta domus? quem dira Neronis funera, quem rupes Caprearum taetra latebit incesto possessa seni? victura feretur gloria Traiani, non tam quod Tigride victo nostra triumphati fuerint provincia Parthi, alta quod invectus fractis Capitolia Dacis, quam patriae quod mitis erat. ne desine tales, nate, sequi. Si bella canant, prius agmina duris exerce studiis et saevo praestrue Marti. non brumae requies, non hibernacula segnes enervent torpore manus. ponenda salubri castra loco; praebenda vigil custodia vallo. disce, ubi denseri cuneos, ubi cornua tendi aequius aut iterum flecti; quae montibus aptae, quae campis acies, quae fraudi commoda vallis, quae via difficilis. fidit si moenibus hostis, tum tibi murali libretur machina pulsu; saxa rota; praeceps aries protectaque portas