vivere cognoscas, cunctis tua gentibus esse facta palam nec posse dari regalibus usquam secretum vitiis; nam lux altissima fati occultum nihil esse sinit, latebrasque per omnes intrat et abstrusos explorat fama recessus. Sis pius in primis; nam cum vincamur in omni munere, sola deos aequat dementia nobis, neu dubie suspectus agas neu falsus amicis rumorumve avidus: qui talia curat, inanes horrebit strepitus nulla non anxius hora. non sic excubiae, non circumstantia pila quam tutatur amor, non extorquebis amari; hoc alterna fides, hoc simplex gratia donat. nonne vides, operum quod se pulcherrimus ipse mundus amore liget, nec vi conexa per aevum conspirent elementa sibi? quod limite Phoebus contentus medio, contentus litore pontus et, qui perpetuo terras ambitque vehitque, nec premat incumbens oneri nec cesserit aer? qui terret, plus ipse timet; sors ista tyrannis convenit; invideant claris fortesque trucident, muniti gladiis vivant saeptique venenis, ancipites habeant arces trepidique minentur: tu civem patremque geras, tu consule cunctis, non tibi, nec tua te moveant, sed publica vota. In commune iubes si quid censesque tenendum, primus iussa subi: tunc observantior aequi fit populus nec ferre negat, cum viderit ipsum auctorem parere sibi. componitur orbis regis ad exemplum, nec sic inflectere sensus