iram sanguine! regio sub pectore cordis protegit imbutam flammis avidamque nocendi praecipitemque sui. rabie succensa tumescit, contrahitur tepefacta metu. cumque omnia secum duceret et requiem membris vesana negaret, invenit pulmonis opem madidumque furenti praebuit, ut tumidae ruerent in mollia fibrae. at sibi cuncta petens, nil conlatura cupido in iecur et tractus imos compulsa recessit, quae, velut inmanis reserat dum belua rictus, expleri pascique nequit: nunc verbere curas torquet avaritiae, stimulis nunc flagrat amorum, nunc gaudet, nunc maesta dolet satiataque rursus exoritur caesaque redit pollentius hydra. Hos igitur potuit si quis sedare tumultus, inconcussa dabit purae sacraria menti. tu licet extremos late dominere per Indos, te Medus, te mollis Arabs, te Seres adorent: si metuis, si prava cupis, si duceris ira, servitii patiere iugum; tolerabis iniquas interius leges, tunc omnia iure tenebis, cum poteris rex esse tui. proclivior usus in peiora datur suadetque licentia luxum inlecebrisque effrena favet. tum vivere caste asperius, cum prompta Venus; tum durius irae consulitur, cum poena patet. sed comprime motus nec tibi quid liceat, sed quid fecisse decebit occurrat, mentemque domet respectus honesti. Hoc te praeterea crebro sermone monebo, ut te totius medio telluris in ore