Eurotas proprios discernere nescit alumnos. Ut domus excepit reduces, ibi talia tecum pro rerum stabili fertur dicione locutus: “Si tibi Parthorum solium Fortuna dedisset, care puer, terrisque procul venerandus Eois barbarus Arsacio consurgeret ore tiaras: sufficeret sublime genus luxuque fluentem deside nobilitas posset te sola tueri. altera Romanae longe rectoribus aulae condicio. virtute decet, non sanguine niti. maior et utilior fato coniuncta potenti, vile latens virtus, quid enim? submersa tenebris proderit obscuro veluti sine remige puppis vel lyra quae reticet vel qui non tenditur arcus. Hanc tamen haud quisquam, qui non agnoverit ante semet et incertos animi placaverit aestus, inveniet; longis illuc ambagibus itur. disce orbi, quod quisque sibi. cum conderet artus nostros, aetheriis miscens terrena, Prometheus, sinceram patri mentem furatus Olympo continuit claustris indignantemque revinxit et, cum non aliter possent mortalia fingi, adiunxit geminas. illae cum corpore lapsae intereunt, haec sola manet bustoque superstes evolat. hanc alta capitis fundavit in arce mandatricem operum prospecturamque labori; illas inferius collo praeceptaque summae passuras dominae digna statione locavit. quippe opifex veritus confundere sacra profanis distribuit partes animae sedesque removit.